[CXI]
"Matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudicitiae, ut vicinarum quoque
gentium feminas ad spectaculum sui evocaret. Haec ergo cum virum
extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut
nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam
prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac
flere totis noctibus diebusque coepit. Sic adflictantem se ac mortem inedia
persequentem non parentes potuerunt abducere, non propinqui; magistratus ultimo
repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum
iam diem sine alimento trahebat. Adsidebat aegrae fidissima ancilla, simulque
et lacrimas commodabat lugenti, et quotienscumque defecerat positum in
monumento lumen renovabat. "Una igitur in tota civitate fabula erat: solum
illud adfulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines
confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi
secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat.
"Proxima ergo nocte, cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad
sepulturam corpus detraheret, notasset sibi lumen inter monumenta clarius
fulgens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit scire quis
aut quid faceret. Descendit igitur in conditorium, visaque pulcherrima muliere,
primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit; deinde ut
et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus
sectam, ratus (scilicet id quod erat) desiderium extincti non posse feminam
pati, attulit in monumentum cenulam suam, coepitque hortari lugentem ne
perseveraret in dolore supervacuo, ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret:
'omnium eumdem esse exitum et idem domicilium' et cetera quibus exulceratae
mentes ad sanitatem revocantur.
"At illa ignota consolatione percussa laceravit vehementius pectus,
ruptosque crines super corpus iacentis imposuit. Non recessit tamen miles, sed
eadem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, donec ancilla, vini odore
corrupta, primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde
retecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et: 'Quid
proderit, inquit, hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si
antequam fata poscant indemnatum spiritum effuderis? Id cinerem aut manes
credis sentire sepultos? Vis tu reviviscere! Vis discusso muliebri errore! Quam diu licuerit, lucis commodis
frui! Ipsum te iacentis corpus admonere debet ut vivas.' "Nemo invitus
audit, cum cogitur aut cibum sumere aut vivere. Itaque mulier aliquot
dierum abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide
replevit se cibo quam ancilla, quae prior victa est.
|