[CXIII] Risu excepere fabulam nautae, erubescente non
mediocriter Tryphaena vultumque suum super cervicem Gitonis amabiliter ponente.
At non Lichas risit, sed
iratum commovens caput: "Si iustus, inquit, imperator fuisset, debuit
patris familiae corpus in monumentum referre, mulierem affigere cruci". Non
dubie redierat in animum Hedyle expilatumque libidinosa migratione navigium. Sed nec foederis verba permittebant
meminisse, nec hilaritas, quae occupaverat mentes, dabat iracundiae locum. Ceterum
Tryphaena in gremio Gitonis posita modo implebat osculi pectus, interdum
concinnabat spoliatum crinibus vultum. Ego maestus et impatiens foederis novi
non cibum, non potionem capiebam, sed obliquis trucibusque oculis utrumque
spectabam. Omnia me oscula vulnerabant, omnes blanditiae, quascunque mulier
libidinosa fingebat. Nec tamen adhuc sciebam, utrum magis puero irascerer, quod
amicam mihi auferret, an amicae, quod puerum corrumperet: utraque inimicissima
oculis meis et captivitate praeterita tristiora. Accedebat huc, quod neque
Tryphaena me alloquebatur tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatorem,
nec Giton me aut tralaticia propinatione dignum iudicabat, aut, quod minimum
est, sermone communi vocabat, credo, veritus ne inter initia coeuntis gratiae
recentem cicatricem rescinderet. Inundavere pectus lacrimae dolore paratae,
gemitusque suspirio tectus animam paene submovit. <. . .>
In partem voluptatis <Lychas> temptabat admitti, nec domini supercilium
induebat, sed amici quaerebat obsequium. ANCILLA TRYPHAENAE AD ENCOLPIUM:
"Si quid ingenui sanguinis habes, non pluris illam facies, quam scortum.
Si vir fueris, non ibis ad spintriam". <. . .>
Me nihil magis pudebat, quam ne Eumolpus sensisset quidquid illud fuerat, et
homo dicacissimus carminibus vindicaret. <. . .>
Iurat verbis Eumolpus
conceptissimis. <. . .>
|