[CXIV]
Dum haec taliaque iactamus, inhorruit mare, nubesque undique adductae obruere
tenebris diem. Discurrunt nautae ad officia trepidantes, velaque tempestati
subducunt. Sed nec certos fluctus ventus impulerat, nec quo destinaret cursum
gubernator sciebat. Siciliam modo ventus dabat, saepissime Italici litoris
aquilo possessor convertebat huc illuc obnoxiam ratem, et quod omnibus
procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresserant,
ut ne proram quidem totam gubernator videret. Itaque pernicies postquam
manifesta convaluit, Lichas trepidans ad me supinas porrigit manus et:
"Tu, inquit, Encolpi, succurre periclitantibus, et vestem illam divinam
sistrumque redde navigio. Per fidem, miserere, quemadmodum quidem soles".
Et illum quidem
vociferantem in mare ventus excussit, repetitumque infesto gurgite procella
circumegit atque hausit. Tryphaenam autem prope iam <immersam>
fidelissimi rapuerunt servi, scaphaeque impositam cum maxima sarcinarum parte
abduxere certissimae morti.
Applicitus cum clamore flevi et: "Hoc, inquam, a diis meruimus, ut nos
sola morte coniungerent? Sed non crudelis fortuna concedit. Ecce iam ratem fluctus evertet, ecce iam
amplexus amantium iratum dividet mare. Igitur, si vere Encolpion
dilexisti, da oscula, dum licet, <et> ultimum hoc gaudium fatis
properantibus rape". Haec
ut ego dixi, Giton vestem deposuit, meaque tunica contectus exeruit ad osculum
caput. Et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheret, utrumque zona
circumvenienti praecinxit et: "Si nihil aliud, certe diutius, inquit,
iunctos nos mare feret, vel si voluerit misericors ad idem litus expellere, aut
praeteriens aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est
iratis tiam fluctibus, imprudens harena componet". Patior ego vinculum
extremum, et veluti lecto funebri aptatus expecto mortem iam non molestam.
Peragit interim tempestas mandata fatorum, omnesque reliquias navis expugnat.
Non arbor erat relicta, non gubernacula, non funis aut remus, sed quasi rudis
atque infecta materies ibat cum fluctibus. <. . .>
Procurrere piscatores
parvulis expediti navigiis ad praedam rapiendam. Deinde ut aliquos viderunt,
qui suas opes defenderent, mutaverunt crudelitatem in auxilium. <. .
.>
|