[CXV] Audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri
quasi cupientis exire beluae gemitum. Persecuti igitur sonum invenimus Eumolpum
sedentem membranaeque ingenti versus ingerentem. Mirati ergo quod illi vacaret
in vicinia mortis poema facere, extrahimus clamantem, iubemusque bonam habere
mentem. At ille interpellatus
excanduit et: "Sinite me, inquit, sententiam explere; laborat carmen in
fine". Inicio ego phrenetico manum, iubeoque Gitona accedere et in
terram trahere poetam mugientem.
Hoc opere tandem elaborato casam piscatoriam subimus maerentes, cibisque
naufragio corruptis utcumque curati tristissimam exegimus noctem. Postero die,
cum poneremus consilium, cui nos regioni crederemus, repente video corpus
humanum circum actum levi vortice ad litus deferri. Substiti ergo tristis
coepique umentibus oculis maris fidem inspicere et: "Hunc forsitan,
proclamo, in aliqua parte terrarum secura expectat uxor, forsitan ignarus
tempestatis filius, aut patrem utique reliquit aliquem, cui proficiscens
osculum dedit. Haec sunt consilia mortalium, haec vota magnarum cogitationum.
En homo quemadmodum natat!" Adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inviolatum
os; fluctus convertit in terram, agnovique terribilem paulo ante et
implacabilem Licham pedibus meis paene subiectum. Non tenui igitur diutius
lacrimas, immo percussi semel iterumque manibus pectus et: "Vbi nunc est,
inquam, iracundia tua, ubi impotentia tua? Nempe piscibus beluisque eitus es,
et qui paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam
quidem naufragus habes. Ite nunc mortales, et magnis cogitationibus pectora
implete. Ite cauti, et opes fraudibus captas per mille annos disponite. Nempe
hic proxima luce patrimonii sui rationes inspexit, nempe diem etiam, quo
venturus esset in patriam, animo suo fixit. Dii deaeque quam longe a
destinatione sua iacet! Sed non sola mortalibus maria hanc fidem praestant.
Illum bellantem arma decipiunt, illum diis vota reddentem penatium suorum ruina
sepelit. Ille vehiculo lapsus
properantem spiritum excussit, cibus avidum strangulavit, abstinentem
frugalitas. Si bene calculum ponas, ubique naufragium est. At enim fluctibus
obruto non contingit sepultura: tanquam intersit, periturum corpus quae ratio
consumat, ignis an fluctus an mora! Quicquid feceris, omnia haec eodem ventura sunt. Ferae tamen
corpus lacerabunt: tanquam melius ignis accipiat! Immo hanc poenam
gravissimam credimus, ubi servis irascimur. Quae ergo dementia est, omnia
facere, ne quid de nobis relinquat sepultura?" <. . .>
Et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus adolebat. Eumolpus autem
dum epigramma mortuo facit, oculos ad arcessendos sensus longius mittit.
|