[CXVI] Hoc peracto libenter officio destinatum carpimus
iter, ac momento temporis in montem sudantes conscendimus, ex quo haud procul
impositum arce sublimi oppidum cernimus. Nec quid esset sciebamus errantes,
donec a vilico quodam Crotona esse cognovimus, urbem antiquissimam et aliquando
Italiae primam. Cum deinde diligentius exploraremus qui homines inhabitarent
nobile solum, quodve genus negotiationis praecipue probarent post attritas
bellis frequentibus opes: "O mi, inquit, hospites, si negotiatores estis,
mutate propositum aliudque vitae praesidium quaerite. Sin autem urbanioris
notae homines sustinetis semper mentiri, recta ad lucrum curritis. In hac enim
urbe non litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non
frugalitas sanctique mores laudibus ad fructum perveniunt, sed quoscunque
homines in hac urbe videritis, scitote in duas partes esse divisos. Nam aut captantur aut captant. In hac urbe nemo
liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas, non ad
spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos
latitat. Qui vero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines
habent, ad summos honores perveniunt, id est soli militares, soli fortissimi
atque etiam innocentes habentur. Adibitis, inquit, oppidum tanquam in
pestilentia campos, in quibus nihil aliud est nisi cadavera quae lacerantur,
aut corvi qui lacerant." <. . .>
|