[CXVIII]
EVMOLPVS. "Multos, inquit Eumolpus, o iuvenes, carmen decepit. Nam
ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborum ambitu
intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse. Sic forensibus ministeriis
exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem
refugerunt, credentes facilius poema extrui posse, quam controversiam
sententiolis vibrantibus pictam. Ceterum neque generosior spiritus vanitatem
amat, neque concipere aut edere partum mens potest nisi intrenti flumine
litterarum inundata. Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate
et sumendae voces a plebe summotae, ut fiat odi profanum vulgus et arceo.
Praeterea curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis
expressae, sed intexto vestibus colore niteant. Homerus testis et lyrici,
Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas. Ceteri enim aut non viderunt
viam qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare. Ecce belli civilis
ingens opus quisquis attigerit nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae versibus
comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages
deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est
liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae
orationis sub testibus fides. Tanquam si placet hic impetus, etiam si
nondum recepit ultimam manum:
|