[CXXVI]
CHRYSIS ANCILLA CIRCES AD POLYAENVM: "Quia nosti venerem tuam, superbiam
captas vendisque amplexus, non commodas. Quo enim spectant flexae
pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis
petulantia; quo incessus arte compositus et ne vestigia quidem pedum extra
mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis ut vendas? Vides me: nec
auguria novi nec mathematicorum caelum curare soleo; ex vultibus tamen hominum
mores colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogites scio. Sive ergo nobis vendis quod peto, mercator
paratus est, sive, quod humanius est, commodas, effice ut beneficium debeam. Nam
quod servum te et humilem fateris, accendis desiderium aestuantis. Quaedam enim
feminae sordibus calent, nec libidinem concitant, nisi aut servos viderint aut
statores altius cinctos. Arena aliquas accendit, aut perfusus pulvere
mulio, aut histrio scaenae ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea;
usque ab orchestra quattuordecim transilit, et in extrema plebe quaerit quod
diligat."
Itaque oratione blandissima plenus: "Rogo, inquam, numquid illa, quae
me amat, tu es?" Multum risit ancilla post tam frigidum schema et:
"Nolo, inquit, tibi tam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam succubui,
nec hoc dii sinant ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint matronae, quae
flagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum, nunquam tamen nisi
in equestribus sedeo." Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque
inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae
humilitatem.
Procedentibus deinde longius iocis rogavi ut in platanona produceret
dominam. Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius tunicam flexitque se
in eum daphnona, qui ambulationi haerebat. Nec diu morata dominam producit e
latebris, laterique meo applicat mulierem omnibus simulacris emendatiorem.
Nulla vox est quae formam eius possit comprehendere, nam quicquid dixero minus
erit. Crines ingenio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et
quae radices capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam
currentia et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis
extra lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles
habere Dianam credidit. Iam
mentum, iam cervix, iam manus, iam pedum candor intra auri gracile vinculum
positus: Parium marmor extinxerat. Itaque tunc primum Dorida vetus amator
contempsi. <. . .>
Quid factum
est, quod tu proiectis, Iuppiter,armis
inter caelicolas fabula muta taces?
Nunc erat a torva submittere cornua fronte,
nunc pluma canos dissimulare tuos.
Haec vera est Danae. Tempta modo tangere corpus,
iam tua flammifero membra calore fluent.
|