[CXXIX] ENCOLPIVS AD GITONEM: "Crede mihi, frater,
non intellego me virum esse, non sentio. Funerata est illa pars corporis, qua
quondam Achilles eram". <. . .>
Veritus puer ne in secreto deprehensus daret sermonibus locum, proripuit se
et in partem aedium interiorem fugit. <. . .>
Cubiculum autem meum Chrysis intravit, codicillosque mihi dominae suae
reddidit, in quibus haec erant scripta: "CIRCE POLYAENO SALVTEM. Si
libidinosa essem, quererer decepta; nunc etiam languori tuo gratias ago. In
umbra voluptatis diutius lusi. Quid tamen agas quaero, et an tuis pedibus
perveneris domum; negant enim medici sine nervis homines ambulare posse.
Narrabo tibi, adulescens, paralysin cave. Nunquam ego aegrum tam magno periculo
vidi; medius iam peristi. Quod
si idem frigus genua manusque temptaverit tuas, licet ad tubicines mittas. Quid
ergo est? Etiam si gravem iniuriam accepi, homini tamen misero non invideo
medicinam. Si vis sanus esse, Gitonem roga. Recipies, inquam, nervos tuos, si
triduo sine fratre dormieris. Nam quod ad me attinet, non timeo ne quis
inveniatur cui minus placeam. Nec speculum mihi nec fama mentitur. Vale, si
potes." Vt intellexit Chrysis perlegisse me totum convicium: "Solent,
inquit, haec fieri, et praecipue in hac civitate, in qua mulieres etiam lunam
deducunt. <. . .> Itaque huius quoque rei cura agetur. Rescribe modo
blandius dominae, animumque eius candida humanitate restitue. Verum enim
fatendum: ex qua hora iniuriam accepit, apud se non est". Libenter quidem
parui ancillae, verbaque codicillis talia imposui:
|