[CXXXI] Postero die, cum sine offensa corporis animique
consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum
timebam, coepique inter arbores ducem itineris expectare Chrysidem. Nec diu
spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa intervenit comitem
aniculam trahens. Atque ut me consalutavit: "Quid est, inquit, fastose,
ecquid bonam mentem habere coepisti?" Illa de sinu licium prolulit varii
coloris filis intortum, cervicemque vinxit meam. Mox turbatum sputo pulverem
medio sustulit digito, frontemque repugnantis signavit. <. . .>
Hoc peracto carmine ter me iussit expuere terque lapillos conicere in sinum,
quos ipsa praecantatos purpura involuerat, admotisque manibus temptare coepit
inguinum vires. Dicto citius
nervi paruerunt imperio, manusque aniculae ingenti motu repleverunt. At illa
gaudio exultans: "Vides, inquit, Chrysis mea, vides, quod aliis leporem
excitavi?"
Mobilis aestivas platanus diffuderat umbras
et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus
et circum tonsae trepidanti vertice pinus.
Has inter ludebat aquis
errantibus amnis
spumeus, et querulo vexabat rore lapillos.
Dignus amore locus: testis silvestris aedon
atque urbana Procne, quae circum gramina fusae
et molles violas cantu sua rura colebant.
<. . .> Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum torum
myrtoque florenti quietum <aera> verberabat. Itaque ut me vidit, paululum
erubuit, hesternae scilicet iniuriae memor; deinde ut remotis omnibus secundum
invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit et quasi pariete interiecto
audacior facta: "Quid est, inquit, paralytice? Ecquid hodie totus venisti?
— Rogas, inquam ego, potius quam temptas?" Totoque corpore in amplexum
eius immissus non praecantatis usque ad satietatem osculis fruor. <. . .>
|