[CXXXV]
lnhorrui ego tam fabulosa pollicitatione conterritus, anumque inspicere diligentius
coepi.
"Ergo, exclamat
Oenothea, imperio parete!" detersisque curiose manibus inclinavit se in
lectulum ac me semel iterumque basiavit. <. . .>
Oenothea mensam veterem posuit in medio altari, quam vivis implevit carbonibus,
et camellam etiam vetustate ruptam pice temperata refecit. Tum clavum, qui
detrahentem secutus cum camella lignea fuerat, fumoso parieti reddidit. Mox
incincta quadrato pallio cucumam ingentem foco apposuit, simulque pannum de
carnario detulit furca, in quo faba erat ad usum reposita et sincipitis
vetustissima particula mille plagis dolata. Vt soluit ergo licio pannum, partem
leguminis super mensam effudit iussitque me diligenter purgare. Servio ego
imperio, granaque sordidissimis putaminibus vestita curiosa manu segrego. At illa inertiam meam accusans
improba tollit, dentibusque folliculos pariter spoliat, atque in terram veluti
muscarum imagines despuit.
Mirabar equidem paupertatis
ingenium singularumque rerum quasdam artes:
Non Indum fulgebat
ebur, quod inhaeserat auro,
nec iam calcato radiabat marmore terra
muneribus delusa suis, sed crate saligna
impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae
pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento
vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
At paries circa palea satiatus inani
fortuitoque luto clavos numerabat agrestis,
et viridi iunco gracilis pendebat harundo.
Praeterea quae fumoso suspensa tigillo
conservabat opes humilis casa, mitia sorba
inter odoratas pendebat texta coronas
et thymbrae veteres et passis uva racemis:
qualis in Actaea quondam fuit hospita terra,
digna sacris Hecales, quam Musa loquentibus annis
Baccineas veteres mirando tradidit aevo.
|