[CXXXVI] Dum illa carnis etiam paululum delibat et dum
coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est
putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam
super foculum mittit. Frangitur ergo cervix cucumulae ignemque modo convalescentem
restinguit. Vexat cubitum ipsa stipite ardenti faciemque totam excitato cinere
pertundit. Consurrexi equidem turbatus anumque non sine meo risu erexi;
statimque, ne res aliqua sacrificium moraretur, ad reficiendum ignem in
viciniam cucurrit. Itaque ad casae ostiolum processi cum ecce tres anseres
sacri qui, ut puto, medio die solebant ab anu diaria exigere, impetum in me
faciunt foedoque ac veluti rabioso stridore circumsistunt trepidantem. Atque
alius tunicam meam lacerat, alius vincula calcumentorum resoluit ac trahit;
unus etiam, dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare
morsu. Oblitus itaque nugarum, pedem mensulae extorsi coepique pugnacissimum
animal armata elidere manu. Nec satiatus defunctorio ictu, morte me anseris vindicavi:
Tales Herculea
Stymphalidas arte coactas
ad coelum fugisse reor, peneque fluentes
Harpyias, cum Phineo maduere veneno
fallaces epulae. Tremuit perterritus aether
planctibus insolitis, confusaque regia coeli <. . .>
Iam reliqui revolutam
passimque per totum effusam pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut
existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque vindicta
gaudens post lectum occisum anserem mitto, vulnusque cruris haud altum aceto
diluo. Deinde convicium verens, abeundi formavi consilium, collectoque
cultu meo ire extra casam coepi. Necdum liberaveram cellulae limen, cum
animadverto Oenotheam cum testo ignis pleno venientem. Reduxi igitur gradum
proiectaque veste, tanquam expectarem morantem, in aditu steti. Collocavit illa
ignem cassis harundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare
coepit moram, quod amica se non dimisisset tribus nisi potionibus e lege
siccatis." Quid porro tu, inquit, me absente fecisti, aut ubi est
faba?" Ego, qui putaveram me rem laude etiam dignam fecisse, ordine illi
totum proelium eui, et ne diutius tristis esset, iacturae pensionem anserem
obtuli. Quem anus ut vidit,
tam magnum aeque clamorem sustulit, ut putares iterum anseres limen intrasse.
Confusus itaque et novitate facinoris attonitus, quaerebam quid excanduisset,
aut quare anseris potius quam mei misereretur.
|