[CXL]
Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe hereditates
officio aetatis extorserat, tum anus et floris extincti, filium filiamque
ingerebat orbis senibus, et, per hanc successionem artem suam perseverabat
extendere. Ea ergo ad Eumolpum venit et commendare liberos suos eius
prudentiae bonitatique <. . .>credere se et vota sua. Illum esse solum in
toto orbe terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie
posset. Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut illum loquentem
audirent: quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec aliter fecit ac
dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo reliquit,
simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda. Eumolpus, qui tam frugi erat
ut illi etiam ego puer viderer, non dislulit puellam invitare ad pygesiaca
sacra. Sed et podagricum se esse lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si
non servasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam
evertere. Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit ut sederet
super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit ut lectum, in quo ipse
iacebat, subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis
commoveret. Ille lente parebat imperio, puellaeque artificium pari motu
remunerabat. Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce
exhortabatur Coraca, ut spissaret officium. Sic inter mercennarium amicamque
positus senex veluti oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu,
etiam suo, Eumolpus fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem,
dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi temptaturus an
pateretur iniuriam. Nec se reiciebat a blanditiis doctissimus puer, sed me
numen inimicum ibi quoque invenit. <. . .>
"Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum. Mercurius enim, qui
animas ducere et reducere solet, suis beneficiis reddidit mihi quod manus irata
praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium
antiquorum." Haec locutus sustuli tunicam, Eumolpoque me totum approbavi.
At ille primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utraque manu deorum
beneficia tractat. <. . .>
<Eumolpus>: "Socrates, deorum hominumque <b(ltistow>,
gloriari solebat, quod nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius turbae
frequentioris concilio oculos crediderat. Adeo nihil est commodius quam semper
cum sapientia loqui. — Omnia, inquam, ista vera sunt; nec ulli enim celerius
homines incidere debent in malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt. Vnde
plani autem, unde levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere
sacellos pro hamis in turbam mitterent? Sicut muta animalia cibo inescantur,
sic homines non caperentur nisi spe aliquid morderent." <. . .>
|