[CXLI] <Encolpus?>: "Ex Africa navis, ut
promiseras, cum pecunia tua et familia non venit. Captatores iam exhausti
liberalitatem imminuerunt. Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit
redire ad paenitentiam suam." <. . .> <Eumolpus>: "Omnes,
qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione
percipient quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo
comederint. Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a propinquis
suis consumantur defuncti, adeo quidem ut obiurgentur aegri frequenter, quod
carnem suam faciant peiorem. His
admoneo amicos meos, ne recusent quae iubeo, sed quibus animis devoverint
spiritum meum, eisdem etiam corpus consumant." <. . .>
Excaecabat pecuniae ingens
fama oculos animosque miserorum. Gorgias paratus erat exsequi.
"De stomachi tui recusatione non habeo quod timeam. Sequetur imperium,
si promiseris illi pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. Operi
modo oculos, et finge te non humana viscera, sed centies sestertium comesse.
Accedit huc, quod aliqua inveniemus blandimenta, quibus saporem mutemus. Neque
enim ulla caro per se placet, sed arte quadam corrumpitur, et stomacho
conciliatur averso. Quod si exemplis vis quoque probari consilium, Saguntini
oppressi ab Hannibale humanas edere carnes, nec hereditatem expectabant. Petelini
idem fecerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione captabant,
nisi tantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione capta, inventae sunt
matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora."
CETERA DESVNT.
|