[XV]
"Videmus, inquit, suam cuique rem esse carissimam; reddant nobis tunicam
nostram et pallium suum recipiant." Etsi rustico mulierique
placebat permutatio, advocati tamen iam paene nocturni, qui volebant pallium
lucri facere, flagitabant uti apud se utraque deponerentur ac postero die iudex
querelam inspiceret. Neque enim res tantum, quae viderentur in controversiam
esse, sed longe aliud quaeri, <quod> in utraque parte scilicet latrocinii
suspicio haberetur. Iam sequestri placebant, et nescio quis ex cocionibus,
calvus, tuberosissimae frontis, qui solebat aliquando etiam causas agere,
invaserat pallium exhibiturumque crastino die affirmabat. Ceterum apparebat
nihil aliud quaeri nisi ut semel deposita vestis inter praedones
strangularetur, et nos metu criminis non veniremus ad constitutum. <. . .> Idem plane et nos
volebamus. Itaque utriusque partis votum casus adiuvit. Indignatus enim
rusticus quod nos centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti
tunicam et liberatos querela iussit pallium deponere, quod solum litem
faciebat, et recuperato, ut putabamus, thesauro in deversorium praecipites
abimus, praeclusisque foribus ridere acumen non minus cocionum quam
calumniantium coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam reddidissent.
Nolo quod cupio statim tenere,
nec victoria mi placet parata.
|