[XXII] Cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum
laberetur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine
longa perfricuit, et non sentientis labra umerosque sopitionibus pinxit.
Iam ego etiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni; idem
et tota intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes discumbentium
sparsi iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis
manebant capitibus; lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen
spargebant, cum duo Syri expilaturi lagoenam triclinium intraverunt, dumque inter
argentum avidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam. Cecidit etiam mensa cum
argento, et ancillae super torum marcentis excussum forte altius poculum caput
<fere> fregit.
Ad quem ictum exclamavit illa, pariterque et fures prodidit et partem
ebriorum excitavit. Syri illi qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se
intellexerunt, pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse,
et stertere tanquam olim dormientes coeperunt.
Iam et tricliniarches
experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri detersis paulisper
oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et concrepans aera
omnes excitavit.
|