[XXVI]
Iam Psyche puellae caput involverat flammeo, iam embasicoetas praeferebat
facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant, thalamumque
incesta exornaverant veste. Tum Quartilla quoque iocantium libidine
accensa et ipsa surrexit, correptumque Gitona in cubiculum traxit.
Sine dubio non repugnaverat puer, ac ne puella quidem tristis expaverat
nuptiarum nomen. Itaque cum inclusi iacerent, consedimus ante limen thalami, et
in primis Quartilla per rimam improbe diductam adplicuerat oculum curiosum,
lusumque puerilem libidinosa speculabatur diligentia. Me quoque ad idem
spectaculum lenta manu traxit, et quia considerantium
<co>haeserant vultus, quicquid a
spectaculo vacabat, commovebat obiter labra et me tamquam furtivis subinde
osculis verberabat. <. .
.>
Abiecti in lectis sine metu
reliquam exegimus noctem. <. . .>
Venerat iam tertius dies,
id est expectatio liberae cenae, sed tot vulneribus confossis fuga magis
placebat quam quies. Itaque cum maesti deliberaremus quonam genere praesentem
evitaremus procellam, unus servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et:
"Quid? vos, inquit, nescitis hodie apud quem fiat? Trimalchio,
lautissimus homo. Horologium in triclinio et bucinatorem habet subornatum, ut
subinde sciat quantum de vita perdiderit!"
Amicimur ergo diligenter obliti omnium malorum et Gitona libentissime
servile officium tuentem iubemus in balneum sequi.
|