[XXX]
Non licebat <tam multa otiose> considerare. Nos iam ad triclinium
perveneramus, in cuius parte prima procurator rationes accipiebat. Et quod
praecipue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum securibus fixi,
quorum imam partem quasi embolum navis aeneum finiebat, in quo erat scriptum:
C. POMPEIO TRIMALCHIONI SEVIRO AVGVSTALI CINNAMVS DISPENSATOR. Sub eodem titulo
et lucerna bilychnis de camera pendebat, et duae tabulae in utroque poste
defixae, quarum altera, si bene memini, hoc habebat inscriptum: III ET PRIDIE
KALENDAS IANVARIAS C. NOSTER FORAS CENAT, altera lunae cursum stellarumque
septem imagines pictas; et qui dies boni quique incommodi essent, distinguente
bulla notabantur.
His repleti voluptatibus cum conaremur in triclinium intrare, exclamavit
unus ex pueris, qui super hoc officium erat positus: "Dextro pede!"
Sine dubio paulisper trepidavimus, ne contra praeceptum aliquis nostrum limen
transiret.
Ceterum ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus
procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus: nec magnum esse
peccatum suum, propter quod periclitaretur; subducta enim sibi vestimenta
dispensatoris in balneo, quae vix fuissent decem sestertiorum. Retulimus ergo
dextros pedes, dispensatoremque in atrio aureos numerantem deprecati sumus ut
servo remitteret poenam. Superbus ille sustulit vultum et: "Non tam
iactura me movet, inquit, quam neglegentia nequissimi servi. Vestimenta mea
cubitoria perdidit, quae mihi natali meo cliens quidam donaverat, Tyria sine
dubio, sed iam semel lota. Quid ergo est? dono vobis eum."
|