[XXXIV] Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso
poposcerat feceratque potestatem clara voce, siquis nostrum iterum vellet
mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro
cantante rapiuntur. Ceterum inter tumultum cum forte paropsis excidisset et
puer iacentem sustulisset, animadvertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum
ac proicere rursus paropsidem iussit. Insecutus est supellecticarius
argentumque inter reliqua purgamenta scopis coepit everrere. Subinde
intraverunt duo Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse
qui harenam in amphitheatro spargunt, vinumque dederunt in manus; aquam enim
nemo porrexit.
Laudatus propter elegantias
dominus: "Aequum, inquit, Mars amat. Itaque iussi suam cuique
mensam assignari. Obiter et putidissimi servi minorem nobis aestum frequentia
sua facient."
Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in
cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo: FALERNVM OPIMIANVM ANNORVM
CENTVM. Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et: "Eheu,
inquit, ergo diutius vivit vinum quam homuncio. Quare tangomenas faciamus. Vita
vinum est. Verum Opimianum praesto. Heri non tam bonum posui, et multo
honestiores cenabant." Potantibus
ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam attulit
servus sic aptatam ut articuli eius vertebraeque laxatae in omnem partem
flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et catenatio
mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:
Eheu nos
miseros, quam totus homuncio nil est!
Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.
Ergo vivamus, dum licet esse bene.
|