[49] Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter
Nicomedis contubernium laesit, graui tamen et perenni obprobrio et ad omnium
conuicia exposito. omitto Calui Licini notissimos uersus:
Bithynia quicquid
et pedicator Caesaris umquam habuit.
praetereo actiones
Dolabellae et Curionis patris, in quibus eum Dolabella 'paelicem reginae, spondam
interiorem regiae lecticae,' at Curio 'stabulum Nicomedis et Bithynicum
fornicem' dicunt. missa etiam facio edicta Bibuli, quibus proscripsit collegam
suum Bithynicam reginam, eique antea regem fuisse cordi, nunc esse regnum. quo
tempore, ut Marcus Brutus refert, Octauius etiam quidam ualitudine mentis
liberius dicax conuentu maximo, cum Pompeium regem appellasset, ipsum reginam
salutauit. sed C. Memmius etiam ad cyathum + et ui + Nicomedi stetisse obicit,
cum reliquis exoletis, pleno conuiuio, accubantibus nonnullis urbicis
negotiatoribus, quorum refert nomina. Cicero uero non contentus in
quibusdam epistulis scripsisse a satellitibus eum in cubiculum regium eductum
in aureo lecto ueste purpurea decubuisse floremque aetatis a Venere orti in
Bithynia contaminatum, quondam etiam in senatu defendenti ei Nysae causam,
filiae Nicomedis, beneficiaque regis in se commemoranti: 'remoue,' inquit,
'istaec, oro te, quando notum est, et quid ille tibi et quid illi tute
dederis.' Gallico denique triumpho milites eius inter cetera carmina, qualia
currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud uulgatissimum
pronuntiauerunt: Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem: ecce Caesar nunc
triumphat qui subegit Gallias, Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem.
|