1.
Otium si essem consecutus, Fundania, commodius tibi haec scriberem, quae nunc,
ut potero, exponam cogitans esse properandum, quod, ut dicitur, si est homo
bulla, eo magis senex. Annus enim octogesimus admonet me ut sarcinas conligam,
antequam proficiscar e vita. Quare, quoniam emisti fundum, quem bene colendo
fructuosum cum facere velis, meque ut id mihi habeam curare roges, experiar; et
non solum, ut ipse quoad vivam, quid fieri oporteat ut te moneam, sed etiam
post mortem. Neque patiar Sibyllam non solum cecinisse quae, dum viveret,
prodessent hominibus, sed etiam quae cum perisset ipsa, et id etiam
ignotissimis quoque hominibus; ad cuius libros tot annis post publice solemus
redire, cum desideramus, quid faciendum sit nobis ex aliquo portento: me, ne
dum vivo quidem, necessariis meis quod prosit facere. Quocirca scribam tibi
tres libros indices, ad quos revertare, siqua in re quaeres, quem ad modum
quidque te in colendo oporteat facere. Et quoniam, ut aiunt, dei facientes
adiuvant, prius invocabo eos, nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed duodecim
deos Consentis; neque tamen eos urbanos, quorum imagines ad forum auratae
stant, sex mares et feminae totidem, sed illos XII deos, qui maxime agricolarum
duces sunt. Primum, qui omnis fructos agri culturae caelo et terra continent, Iovem et
Tellurem: itaque, quod ii parentes, magni dicuntur, Iuppiter pater appellatur,
Tellus terra mater. Secundo Solem et Lunam, quorum tempora observantur, cum
quaedam seruntur et conduntur. Tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus maxime
necessari ad victum: ab his enim cibus et potio venit e fundo. Quarto Robigum
ac Floram, quibus propitiis neque robigo frumenta atque arbores corrumpit,
neque non tempestive florent. Itaque publice Robigo feriae Robigalia, Florae
ludi Floralia instituti. Item adveneror
Minervam et Venerem, quarum unius procuratio oliveti, alterius hortorum; quo
nomine rustica Vinalia instituta. Nec non etiam precor Lympham ac Bonum
Eventum, quoniam sine aqua omnis arida ac misera agri cultura, sine successu ac
bono eventu frustratio est, non cultura. Iis igitur deis ad venerationem
advocatis ego referam sermones eos quos de agri cultura habuimus nuper, ex
quibus quid te facere oporteat animadvertere poteris. in quis quae non inerunt
et quaeres, indicabo a quibus scriptoribus repetas et Graecis et nostris.
Qui Graece
scripserunt dispersim alius de alia re, sunt plus quinquaginta. Hi sunt, quos
tu habere in consilio poteris, cum quid consulere voles, Hieron Siculus et
Attalus Philometor: de philosophis Democritus physicus, Xenophon Socraticus,
Aristoteles et Theophrastus peripatetici, Archytas Pythagoreus: item
Amphilochus Atheniensis, Anaxipolis Thasius, Apollodorus Lemnius, Aristophanes
Mallotes, Antigonus Cymaeus, Agathocles Chius, Apollonius Pergamenus,
Aristandros Atheniensis, Bacchius Milesius, Bion Soleus, Chaeresteus et
Chaereas Athenienses, Diodorus Prieneus, Dion Colophonius, Diophanes
Nicaeensis, Epigenes Rhodios, Euagon Thasius, Euphronii duo, unus Atheniensis,
alter Amphipolites, Hegesias Maronites, Menandri duo, unus Prieneus, alter
Heracleotes, Nicesius Maronites, Pythion Rhodius. De reliquis, quorum quae
fuerit patria non accepi, sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras,
Crates, Dadis, Dionysios, Euphiton, Euphorion, Eubulus, Lysimachus, Mnaseas,
Menestratus, Plentiphanes, Persis, Theophilus. Hi quos dixi omnes soluta
oratione scripserunt; easdem res etiam quidam versibus, ut Hesiodus Ascraeus,
Menecrates Ephesius. Hos nobilitate Mago Carthaginiensis praeteriit, poenica
lingua qui res dispersas comprendit libris XXIIX, quos Cassius Dionysius Uticensis
vertit libris XX ac Graeca lingua Sextilio praetori misit: in quae volumina de
Graecis libris eorum quos dixi adiecit non pauca et de Magonis dempsit instar
librorum VIII. Hosce ipsos utiliter ad VI
libros redegit Diophanes in Bithynia et misit Deiotaro regi. Quo brevius de ea
re conor tribus libris exponere, uno de agri cultura, altero de re pecuaria,
tertio de villaticis pastionibus, hoc libro circumcisis rebus, quae non
arbitror pertinere ad agri culturam. Itaque prius ostendam, quae secerni oporteat ab
ea, tum de his rebus dicam sequens naturales divisiones. Ea erunt ex radicibus
trinis, et quae ipse in meis fundis colendo animadverti, et quae legi, et quae
a peritis audii.
2.
Sementivis feriis in aedem Telluris veneram rogatus ab aeditumo, ut dicere
didicimus a patribus nostris, ut corrigimur a recentibus urbanis, ab aedituo.
Offendi ibi C. Fundanium, socerum meum, et C. Agrium equitem R. Socraticum et
P. Agrasium publicanum spectantes in pariete pictam Italiam. Quid vos hic?
inquam, num feriae sementivae otiosos huc adduxerunt, ut patres et avos
solebant nostros? Nos vero, inquit Agrius, ut arbitror, eadem causa quae te,
rogatio aeditumi. Itaque si ita est, ut annuis, morere oportet nobiscum, dum ille revertatur.
Nam accersitus ab aedile, cuius procuratio huius templi est, nondum rediit et
nos uti expectaremus se reliquit qui rogaret. Voltis igitur interea vetus
proverbium, quod est 'Romanus sedendo vincit', usurpemus, dum ille venit?
Sane, inquit
Agrius, et simul cogitans portam itineri dici longissimam esse ad subsellia
sequentibus nobis procedit.
Cum
consedissemus, Agrasius, Vos, qui multas perambulastis terras, ecquam cultiorem
Italia vidistis? inquit. Ego vero,
Agrius, nullam arbitror esse quae tam tota sit culta. Primum cum orbis terrae
divisus sit in duas partes ab Eratosthene maxume secundum naturam, ad meridiem
versus et ad septemtriones, et sine dubio quoniam salubrior pars
septemtrionalis est quam meridiana, et quae salubriora illa fructuosiora,
dicendum utique Italiam magis etiam fuisse opportunam ad colendum quam Asiam,
primum quod est in Europa, secundo quod haec temperatior pars quam interior.
Nam intus paene sempiternae hiemes, neque mirum, quod sunt regiones inter
circulum septemtrionalem et inter cardinem caeli, ubi sol etiam sex mensibus
continuis non videtur. Itaque in oceano in ea parte ne navigari quidem posse
dicunt propter mare congelatum. Fundanius, Em ubi tu quicquam nasci putes posse
aut coli natum. Verum enim est illud Pacuvi, sol si perpetuo sit aut nox,
flammeo vapore aut frigore terrae fructos omnis interire. Ego hic, ubi nox et
dies modice redit et abit, tamen aestivo die, si non diffinderem meo insiticio
somno meridie, vivere non possum. Illic in semenstri die aut nocte quem ad
modum quicquam seri aut alescere aut meti possit? Contra quid in Italia
utensile non modo non nascitur, sed etiam non egregium fit? Quod far conferam
Campano? Quod triticum Apulo? Quod vinum Falerno? Quod oleum Venafro? Non
arboribus consita Italia, ut tota pomarium videatur? An Phrygia magis vitibus
cooperta, quam Homerus appellat ampeloessan, quam haec? Aut tritico Argos, quod
idem poeta polupuron? In qua terra iugerum unum denos et quinos denos culleos
fert vini, quot quaedam in Italia regiones? An non M. Cato scribit in libro
Originum sic: 'ager Gallicus Romanus vocatur, qui viritim cis Ariminum datus
est ultra agrum Picentium. In eo agro aliquotfariam in singula iugera dena
cullea vini fiunt'? Nonne item in agro Faventino, a quo ibi trecenariae
appellantur vites, quod iugerum trecenas amphoras reddat? Simul aspicit me,
Certe, inquit, Libo Marcius, praefectus fabrum tuos, in fundo suo Faventiae
hanc multitudinem dicebat suas reddere vites. Duo in primis spectasse videntur
Italici homines colendo, possentne fructus pro impensa ac labore redire et
utrum saluber locus esset an non. Quorum si alterutrum decolat et nihilo minus quis vult
colere, mente est captus adque adgnatos et gentiles est deducendus. Nemo enim sanus debet velle impensam ac sumptum facere
in cultura, si videt non posse refici, nec si potest reficere fructus, si videt
eos fore ut pestilentia dispereant. Sed, opinor, qui haec commodius ostendere
possint adsunt. Nam C. Licinium Stolonem et Cn. Tremelium Scrofam video venire:
unum, cuius maiores de modo agri legem tulerunt (nam Stolonis illa lex, quae
vetat plus D iugera habere civem R.), et qui propter diligentiam culturae
Stolonum confirmavit cognomen, quod nullus in eius fundo reperiri poterat
stolo, quod effodiebat circum arbores e radicibus quae nascerentur e solo, quos
stolones appellabant. Eiusdem gentis C. Licinius, tr. pl. cum esset, post reges
exactos annis CCCLXV primus populum ad leges accipiendas in septem iugera
forensia e comitio eduxit. Alterum collegam tuum, viginti virum qui fuit ad agros
dividendos Campanos, video huc venire, Cn. Tremelium Scrofam, virum omnibus
virtutibus politum, qui de agri cultura Romanus peritissimus existimatur. An
non iure? inquam. Fundi enim eius propter culturam iucundiore spectaculo sunt
multis, quam regie polita aedificia aliorum, cum huius spectatum veniant
villas, non, ut apud Lucullum, ut videant pinacothecas, sed oporothecas.
Huiusce, inquam, pomarii summa sacra via, ubi poma veneunt contra aurum, imago.
Illi interea ad nos, et Stolo, Num cena comessa,
inquit, venimus? Nam non L. videmus Fundilium, qui nos advocavit. Bono animo este, inquit Agrius. Nam non modo ovom
illut sublatum est, quod ludis circensibus novissimi curriculi finem facit
quadrigis, sed ne illud quidem ovom vidimus, quod in cenali pompa solet esse
primum. Itaque dum id nobiscum una videatis ac venit aeditumus, docete nos,
agri cultura quam summam habeat, utilitatemne an voluptatem an utrumque. Ad te
enim rudem esse agri culturae nunc, olim ad Stolonem fuisse dicunt. Scrofa,
Prius, inquit, discernendum, utrum quae serantur in agro, ea sola sint in
cultura, an etiam quae inducantur in rura, ut oves et armenta. Video enim, qui de agri
cultura scripserunt et Poenice et Graece et Latine, latius vagatos, quam
oportuerit. Ego vero, inquit Stolo, eos
non in omni re imitandos arbitror et eo melius fecisse quosdam, qui minore
pomerio finierunt exclusis partibus quae non pertinent ad hanc rem. Quare tota
pastio, quae coniungitur a plerisque cum agri cultura, magis ad pastorem quam
ad agricolam pertinere videtur. Quocirca principes qui utrique rei praeponuntur vocabulis
quoque sunt diversi, quod unus vocatur vilicus, alter magister pecoris. Vilicus
agri colendi causa constitutus atque appellatus a villa, quod ab eo in eam
convehuntur fructus et evehuntur, cum veneunt. A quo rustici etiam nunc quoque
viam veham appellant propter vecturas et vellam, non villam, quo vehunt et unde
vehunt. Item dicuntur qui vecturis vivunt velaturam facere. Certe, inquit
Fundanius, aliut pastio et aliut agri cultura, sed adfinis et ut dextra tibia
alia quam sinistra, ita ut tamen sit quodam modo coniuncta, quod est altera
eiusdem carminis modorum incentiva, altera succentiva. Et quidem licet adicias,
inquam, pastorum vitam esse incentivam, agricolarum succentivam auctore doctissimo
homine Dicaearcho, qui Graeciae vita qualis fuerit ab initio nobis ita
ostendit, ut superioribus temporibus fuisse doceat, cum homines pastoriciam
vitam agerent neque scirent etiam arare terram aut serere arbores aut putare;
ab iis inferiore gradu aetatis susceptam agri culturam. Quocirca ea succinit pastorali, quod est inferior, ut
tibia sinistra a dextrae foraminibus. Agrius, Tu, inquit, tibicen non solum
adimis domino pecus, sed etiam servis peculium, quibus domini dant ut pascant,
atque etiam leges colonicas tollis, in quibus scribimus, colonus in agro
surculario ne capra natum pascat: quas etiam astrologia in caelum recepit, non
longe ab tauro. Cui Fundanius, Vide, inquit, ne, Agri, istuc sit ab hoc, cum in
legibus etiam scribatur 'pecus quoddam'. Quaedam enim pecudes culturae sunt
inimicae ac veneno, ut istae, quas dixisti, caprae. Eae enim omnia novella sata
carpendo corrumpunt, non minimum vites atque oleas. Itaque propterea institutum
diversa de causa ut ex caprino genere ad alii dei aram hostia adduceretur, ad
alii non sacrificaretur, cum ab eodem odio alter videre nollet, alter etiam
videre pereuntem vellet. Sic factum ut Libero patri, repertori vitis, hirci
immolarentur, proinde ut capite darent poenas; contra ut Minervae caprini
generis nihil immolarent propter oleam, quod eam quam laeserit fieri dicunt
sterilem: eius enim salivam esse fructuis venenum: hoc nomine etiam Athenis in
arcem non inigi, praeterquam semel ad necessarium sacrificium, ne arbor olea,
quae primum dicitur ibi nata, a capra tangi possit. Nec ullae, inquam, pecudes
agri culturae sunt propriae, nisi quae agrum opere, quo cultior sit, adiuvare,
ut eae quae iunctae arare possunt. Agrasius, Si istuc ita est, inquit, quo modo
pecus removeri potest ab agro, cum stercus, quod plurimum prodest, greges
pecorum ministrent? Sic, inquit Agrius, venalium greges dicemus agri culturam
esse, si propter istam rem habendum statuerimus. Sed error hinc, quod pecus in
agro esse potest et fructus in eo agro ferre, quod non sequendum. Nam sic etiam
res aliae diversae ab agro erunt adsumendae, ut si habet plures in fundo
textores atque institutos histonas, sic alios artifices.
Scrofa, Diiungamus
igitur, inquit, pastionem a cultura, et siquis quid vult aliud. Anne ego,
inquam, sequar Sasernarum patris et filii libros ac magis putem pertinere,
figilinas quem ad modum exerceri oporteat, quam argentifodinas aut alia
metalla, quae sine dubio in aliquo agro fiunt? Sed ut neque lapidicinae neque harenariae ad agri culturam pertinent,
sic figilinae. Neque ideo non in quo agro idoneae possunt esse non exercendae,
atque ex iis capiendi fructus: ut etiam, si ager secundum viam et opportunus
viatoribus locus, aedificandae tabernae devorsoriae, quae tamen, quamvis sint
fructuosae, nihilo magis sunt agri culturae partes. Non enim, siquid propter
agrum aut etiam in agro profectus domino, agri culturae acceptum referre debet,
sed id modo quod ex satione terra sit natum ad fruendum. Suscipit Stolo, Tu,
inquit, invides tanto scriptori et obstrigillandi causa figlinas reprehendis,
cum praeclara quaedam, ne laudes, praetermittas, quae ad agri culturam
vehementer pertineant. Cum subrisisset Scrofa, quod non ignorabat libros et
despiciebat, et Agrasius se scire modo putaret ac Stolonem rogasset ut diceret,
coepit: Scribit cimices quem ad modum interfici oporteat his verbis: 'cucumerem
anguinum condito in aquam eamque infundito quo voles, nulli accedent; vel fel
bubulum cum aceto mixtum, unguito lectum'. Fundanius aspicit ad Scrofam, Et
tamen verum dicit, inquit, hic, ut hoc scripserit in agri cultura. Ille, Tam
hercle quam hoc, siquem glabrum facere velis, quod iubet ranam luridam coicere
in aquam, usque qua ad tertiam partem decoxeris, eoque unguere corpus. Ego,
Quod magis, inquam, pertineat ad Fundani valetudinem in eo libro, est satius
dicas: nam huiusce pedes solent dolere, in fronte contrahere rugas. Dic sodes,
inquit Fundanius: nam malo de meis pedibus audire, quam quem ad modum pedes
betaceos seri oporteat. Stolo subridens, Dicam, inquit, eisdem quibus ille
verbis scripsit (vel Tarquennam audivi, cum homini pedes dolere coepissent, qui
tui meminisset, ei mederi posse): 'ego tui memini, medere meis pedibus, terra
pestem teneto, salus hic maneto in meis pedibus'. Hoc ter noviens cantare
iubet, terram tangere, despuere, ieiunum cantare. Multa, inquam, item alia
miracula apud Sasernas invenies, quae omnia sunt diversa ab agri cultura et
ideo repudianda. Quasi vero, inquit, non apud ceteros quoque scriptores talia
reperiantur. An non in magni illius Catonis libro, qui de agri cultura est
editus, scripta sunt permulta similia, ut haec, quem ad modum placentam facere
oporteat, quo pacto libum, qua ratione pernas sallere? Illud non dicis, inquit
Agrius, quod scribit, 'si velis in convivio multum bibere cenareque libenter,
ante esse oportet brassicam crudam ex aceto aliqua folia quinque'.
3.
Igitur, inquit Agrasius, quae diiungenda essent a cultura cuius modi sint,
quoniam discretum, de iis rebus quae scientia sit in colendo nos docete, ars id
an quid aliud, et a quibus carceribus decurrat ad metas. Stolo cum aspexisset Scrofam, Tu,
inquit, et aetate et honore et scientia quod praestas, dicere debes. Ille non gravatus, Primum, inquit, non modo est ars,
sed etiam necessaria ac magna; eaque est scientia, quae sint in quoque agro
serenda ac facienda, quo terra maximos perpetuo reddat fructus.
|