13.
In villa facienda stabula ita, ut bubilia sint ibi, hieme quae possint esse
caldiora. Fructus,
ut est vinum et oleum, loco plano in cellis, item vasa vinaria et olearia
potius faciendum; aridus, ut est faba et faenum, in tabulatis. Familia ubi versetur providendum, si fessi opere aut
frigore aut calore, ubi commodissime possint se quiete reciperare. Vilici
proximum ianuam cellam esse oportet eumque scire, qui introeat aut exeat noctu
quidve ferat, praesertim si ostiarius est nemo. In primis culina videnda ut sit
admota, quod ibi hieme antelucanis temporibus aliquot res conficiuntur, cibus
paratur ac capitur. Faciundum etiam plaustris ac cetero instrumento omni in
cohorte ut satis magna sint tecta, quibus caelum pluvium inimicum. Haec enim si
intra clausum in consaepto et sub dio, furem modo non metuunt, adversus
tempestatem nocentem non resistunt. Cohortes in fundo magno duae aptiores: una
ut interdius conpluvium habeat lacum, ubi aqua saliat, qui intra stylobatas,
cum velit, sit semipiscina. Boves enim ex arvo aestate reducti hic bibunt, hic
perfunduntur, nec minus e pabulo cum redierunt anseres, sues, porci. In cohorte exteriore lacum esse oportet, ubi maceretur
lupinum, item alia quae demissa in aquam ad usum aptiora fiunt. Cohors exterior
crebro operta stramentis ac palea occulcata pedibus pecudum fit ministra fundo,
ex ea quod evehatur. Secundum villam duo habere oportet stercilina aut unum
bifariam divisum. Alteram enim partem fieri oportet novam, alteram veterem
tolli in agrum, quod enim quam recens quod confracuit melius. Nec non
stercilinum melius illud, cuius latera et summum virgis ac fronde vindicatum a
sole. Non enim sucum, quem quaerit terra, solem ante exugere oportet. Itaque
periti, qui possunt, ut eo aqua influat eo nomine faciunt (sic enim maxime
retinetur sucus) in eoque quidam sellas familiaricas ponunt. Aedificium facere
oportet, sub quod tectum totam fundi subicere possis messem, quod vocant quidam
nubilarium. Id secundum aream faciendum, ubi triturus sis frumentum,
magnitudine pro modo fundi, ex una parti apertum, et id ab area, quo et in
tritura proruere facile possis et, si nubilare coepit, inde ut rursus celeriter
reicere. Fenestras habere oportet ex ea parti, unde commodissime perflari
possit. Fundanius, Fructuosior, inquit, est certe fundus propter aedificia, si
potius ad anticorum diligentiam quam ad horum luxuriam derigas aedificationem.
Illi enim faciebant ad fructum rationem, hi faciunt ad libidines indomitas.
Itaque illorum villae rusticae erant maioris preti quam urbanae, quae nunc sunt
pleraque contra. Illic laudabatur villa, si habebat culinam rusticam bonam,
praesepis laxas, cellam vinariam et oleariam ad modum agri aptam et pavimento
proclivi in lacum, quod saepe, ubi conditum novum vinum, orcae in Hispania
fervore musti ruptae neque non dolea in Italia. Item cetera ut essent in villa
huiusce modi, quae cultura quaereret, providebant. Nunc contra villam urbanam
quam maximam ac politissimam habeant dant operam ac cum Metelli ac Luculli
villis pessimo publico aedificatis certant. Quo hi laborant ut spectent sua
aestiva triclinaria ad frigus orientis, hiberna ad solem occidentem, potius
quam, ut antiqui, in quam partem cella vinaria aut olearia fenestras haberet,
cum fructus in ea vinarius quaerat ad dolia aera frigidiorem, item olearia
calidiorem. Item videre oportet, si est collis, nisi quid impedit, ut ibi potissimum
ponatur villa.
14.
Nunc de saeptis, quae tutandi causa fundi aut partis fiant, dicam. Earum
tutelarum genera IIII, unum naturale, alterum agreste, tertium militare,
quartum fabrile. Horum unum quodque species habet plures. Primum naturale
saepimentum, quod opseri solet virgultis aut spinis, quod habet radices ac
vivit, praetereuntis lascivi non metuet facem ardentem. Secunda saeps est
agrestis e ligno, sed non vivit: fit aut palis statutis crebris et virgultis
implicatis aut latis perforatis et per ea foramina traiectis longuris fere
binis aut ternis aut ex arboribus truncis demissis in terram deinceps
constitutis. Tertium militare saepimentum est fossa et terreus agger. Sed fossa ita idonea, si omnem aquam, quae e caelo
venit, recipere potest aut fastigium habet, ut exeat e fundo. Agger is bonus, qui
intrinsecus iunctus fossa aut ita arduus, ut eum transcendere non sit facile.
Hoc genus saepes fieri secundum vias publicas solent et secundum amnes. Ad viam
Salariam in agro Crustumino videre licet locis aliquot coniunctos aggeres cum
fossis, ne flumen agris noceat. Aggeres faciunt sine fossa: eos quidam vocant
muros, ut in agro Retino. Quartum fabrile saepimentum est novissimum, maceria.
Huius fere species quattuor, quod fiunt e lapide, ut in agro Tusculano, quod e
lateribus coctilibus, ut in agro Gallico, quod e lateribus crudis, ut in agro
Sabino, quod ex terra et lapillis compositis in formis, ut in Hispania et agro
Tarentino.
15.
Praeterea sine saeptis fines praedi satione arborum tutiores fiunt, ne familiae
rixentur cum vicinis ac limites ex litibus iudicem quaerant. Serunt alii circum
pinos, ut habet uxor in Sabinis, alii cupressos, ut ego habui in Vesuvio, alii
ulmos, ut multi habent in Crustumino: ubi id pote, ut ibi, quod est campus,
nulla potior serenda, quod maxime fructuosa, quod et sustinet saepe ac cogit
aliquot corbulas uvarum et frondem iucundissimam ministrat ovibus ac bubus ac
virgas praebet saepibus et foco ac furno. Scrofa, Igitur primum haec, quae
dixi, quattuor videnda agricolae, de fundi forma, de terrae natura, de modo
agri, de finibus tuendis.
|