16.
Relinquitur altera pars, quae est extra fundum, cuius appendices et vehementer
pertinent ad culturam propter adfinitatem. Eius species totidem: si vicina
regio est infesta; si quo neque fructus nostros exportare expediat neque inde
quae opus sunt adportare; tertium, si viae aut fluvii, qua portetur, aut non
sunt aut idonei non sunt; quartum, siquid ita est in confinibus fundis, ut
nostris agris prosit aut noceat. E quis quattuor quod est primum, refert
infesta regio sit necne. Multos enim agros egregios colere non expedit propter
latrocinia vicinorum, ut in Sardinia quosdam, qui sunt prope Oeliem, et in
Hispania prope Lusitaniam. Quae vicinitatis invectos habent idoneos, quae ibi
nascuntur ubi vendant, et illinc invectos opportunos quae in fundo opus sunt,
propter ea fructuosa. Multi enim habent, in praediis quibus frumentum aut vinum
aliudve quid desit, importandum; contra non pauci, quibus aliquid sit
exportandum. Itaque sub urbe colere hortos late expedit, sic violaria ac
rosaria, item multa quae urps recipit, cum eadem in longinquo praedio, ubi non
sit quo deferri possit venale, non expediat colere. Item si ea oppida aut vici
in vicinia aut etiam divitum copiosi agri ac villae, unde non care emere possis
quae opus sunt in fundum, quibus quae supersint venire possint, ut quibusdam
pedamenta aut perticae aut harundo, fructuosior fit fundus, quam si longe sint
importanda, non numquam etiam, quam si colendo in tuo ea parare possis. Itaque
in hoc genus coloni potius anniversarios habent vicinos, quibus imperent,
medicos, fullones, fabros, quam in villa suos habeant, quorum non numquam unius
artificis mors tollit fundi fructum. Quam partem lati fundi divites domesticae
copiae mandare solent. Si enim a fundo longius absunt oppida aut vici, fabros
parant, quos habeant in villa, sic ceteros necessarios artifices, ne de fundo
familia ab opere discedat ac profestis diebus ambulet feriata potius, quam
opere faciendo agrum fructuosiorem reddat. Itaque ideo Sasernae liber
praecipit, nequis de fundo exeat praeter vilicum et promum et unum, quem
vilicus legat; siquis contra exierit, ne impune abeat; si abierit, ut in
vilicum animadvertatur. Quod potius ita praecipiendum fuit, nequis iniussu
vilici exierit, neque vilicus iniussu domini longius, quam ut eodem die
rediret, neque id crebrius, quam opus esset fundo. Eundem fundum fructuosiorem faciunt
vecturae, si viae sunt, qua plaustra agi facile possint, aut flumina propinqua,
qua navigari possit, quibus utrisque rebus evehi atque invehi ad multa praedia
scimus. Refert etiam ad fundi fructus, quem ad modum vicinus in confinio
consitum agrum habeat. Si enim ad limitem querquetum habet, non possis recte
secundum eam silvam serere oleam, quod usque eo est contrarium natura, ut
arbores non solum minus ferant, sed etiam fugiant, ut introrsum in fundum se
reclinent, ut vitis adsita ad holus facere solet. Ut quercus, sic iugulandes
magnae et crebrae finitimae fundi oram faciunt sterilem.
17.
De fundi quattuor partibus, quae cum solo haerent, et alteris quattuor, quae
extra fundum sunt et ad culturam pertinent, dixi. Nunc dicam, agri quibus rebus
colantur. Quas res alii dividunt in duas partes, in homines et adminicula
hominum, sine quibus rebus colere non possunt; alii in tres partes, instrumenti
genus vocale et semivocale et mutum, vocale, in quo sunt servi, semivocale, in
quo sunt boves, mutum, in quo sunt plaustra. Omnes agri coluntur hominibus
servis aut liberis aut utrisque: liberis, aut cum ipsi colunt, ut plerique
pauperculi cum sua progenie, aut mercennariis, cum conducticiis liberorum
operis res maiores, ut vindemias ac faenisicia, administrant, iique quos
obaerarios nostri vocitarunt et etiam nunc sunt in Asia atque Aegypto et in
Illyrico complures. De quibus universis hoc dico, gravia loca utilius esse
mercennariis colere quam servis, et in salubribus quoque locis opera rustica
maiora, ut sunt in condendis fructibus vindemiae aut messis. De iis, cuius modi
esse oporteat, Cassius scribit haec: operarios parandos esse, qui laborem ferre
possint, ne minores annorum XXII et ad agri culturam dociles. Eam coniecturam
fieri posse ex aliarum rerum imperatis, et in eo eorum e noviciis requisitione,
ad priorem dominum quid factitarint.
Mancipia esse oportere neque formidulosa neque
animosa. Qui praesint esse oportere, qui litteris atque aliqua sint humanitate
imbuti, frugi, aetate maiore quam operarios, quos dixi. Facilius enim iis quam qui minore
natu sunt dicto audientes. Praeterea
potissimum eos praeesse oportere, qui periti sint rerum rusticarum. Non solum
enim debere imperare, sed etiam facere, ut facientem imitetur et ut
animadvertat eum cum causa sibi praeesse, quod scientia praestet. Neque illis
concedendum ita imperare, ut verberibus coerceant potius quam verbis, si modo
idem efficere possis. Neque eiusdem nationis plures parandos esse: ex eo enim
potissimum solere offensiones domesticas fieri. Praefectos alacriores faciendum
praemiis dandaque opera ut habeant peculium et coniunctas conservas, e quibus
habeant filios. Eo enim fiunt firmiores ac coniunctiores fundo. Itaque propter has
cognationes Epiroticae familiae sunt inlustriores ac cariores. Inliciendam
voluntatem praefectorum honore aliquo habendo, et de operariis qui praestabunt
alios, communicandum quoque cum his, quae facienda sint opera, quod, ita cum
fit, minus se putant despici atque aliquo numero haberi a domino. Studiosiores
ad opus fieri liberalius tractando aut cibariis aut vestitu largiore aut
remissione operis concessioneve, ut peculiare aliquid in fundo pascere liceat,
huiusce modi rerum aliis, ut quibus quid gravius sit imperatum aut animadversum
qui, consolando eorum restituat voluntatem ac benevolentiam in dominum.
18.
De familia Cato derigit ad duas metas, ad certum modum agri et genus sationis,
scribens de olivetis et vineis ut duas formulas: unam, in qua praecipit, quo
modo olivetum agri iugera CCXL instruere oporteat. Dicit enim in eo modo haec
mancipia XIII habenda, vilicum, vilicam, operarios V, bubulcos III, asinarium
I, subulcum I, opilionem I. Alteram formulam scribit de vinearum iugeribus C,
ut dicat haberi oportere haec XV mancipia, vilicum, vilicam, operarios X,
bubulcum, asinarium, subulcum. Saserna scribit satis esse ad iugera VIII
hominem unum: ea debere eum confodere diebus XLV tametsi quaternis operis
singula iugera possit; sed relinquere se operas XIII valetudini, tempestati,
inertiae, indiligentiae. Horum neuter satis dilucide modulos reliquit nobis,
quod Cato si voluit, debuit sic, ut pro portione ad maiorem fundum et minorem
adderemus et demeremus. Praeterea extra
familiam debuit dicere vilicum et vilicam. Neque enim, si minus CCXL iugera
oliveti colas, non possis minus uno vilico habere, nec, si bis tanto ampliorem
fundum aut eo plus colas, ideo duo vilici aut tres habendi. Fere operarii modo
et bubulci pro portione addendi ad maioris modos fundorum, ii quoque, si
similis est ager. Sin est ita dissimilis, ut arari non possit, quod sit confragosus atque
arduis clivis, minus multi opus sunt boves et bubulci. Mitto illut, quod modum
neque unum nec modicum proposuit CCXL iugerum (modicus enim centuria, et ea CC
iugerum), e quo quom sexta pars sit ea XL, quae de CCXL demuntur, non video
quem ad modum ex eius praecepto demam sextam partem et de XIII mancipiis,
nihilo magis, si vilicum et vilicam removero, quem ad modum ex XI sextam partem
demam. Quod autem ait in C iugeribus vinearum opus esse XV mancipia, siquis
habebit centuriam, quae dimidium vineti, dimidium oliveti, sequetur ut duo
vilicos et duas vilicas habeat, quod est deridiculum. Quare alia ratione modus
mancipiorum generatim est animadvertendus et magis in hoc Saserna probandus,
qui ait singula iugera quaternis operis uno operario ad conficiendum satis
esse. Sed si hoc in Sasernae fundo in
Gallia satis fuit, non continuo idem in agro Ligusco montano. Itaque de familiae
magnitudine et reliquo instrumento commodissime scies quantam pares, si tria
animadverteris diligenter: in vicinitate praedia cuius modi sint et quanta, et
quot quaeque hominibus colantur, et quot additis operis aut demptis melius aut
deterius habeas cultum. Bivium nobis enim ad culturam dedit natura,
experientiam et imitationem. Antiquissimi agricolae temptando pleraque
constituerunt, liberi eorum magnam partem imitando. Nos utrumque facere
debemus, et imitari alios et aliter ut faciamus experientia temptare quaedam,
sequentes non aleam, sed rationem aliquam: ut si altius repastinaverimus aut
minus quam alii, quod momentum ea res habeat, ut fecerunt ii in sariendo iterum
et tertio, et qui insitiones ficulnas ex verno tempore in aestivum contulerunt.
|