Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XXI

19. De reliqua parte instrumenti, quod semivocale appellavi, Saserna ad iugera CC arvi boum iuga duo satis esse scribit, Cato in olivetis CCXL iugeris boves trinos. Ita fit ut, si Saserna dicit verum, ad C iugera iugum opus sit, si Cato, ad octogena. Sed ego neutrum modum horum omnem ad agrum convenire puto et utrumque ad aliquem. Alia enim terra facilior aut difficilior est: aliam terram boves proscindere nisi magnis viribus non possunt et saepe fracta bura relinquunt vomerem in arvo. Quo sequendum nobis in singulis fundis, dum sumus novicii, triplici regula, superioris domini instituto et vicinorum et experientia quadam. Quod addit asinos qui stercus vectent tres, asinum molarium, in vinea iugerum C iugum boum, asinorum iugum, asinum molendarium: in hoc genere semivocalium adiciendum de pecore ea sola quae agri colendi causa erunt et quae solent esse peculiaria pauca habenda, quo facilius mancipia se tueri et assidua esse possint. In eo numero non modo qui prata habent, ut potius oves quam sues habeant curant, sed etiam qui non solum pratorum causa habent, propter stercus. De canibus vero utique, quod villa sine iis parum tuta.

20. Igitur de omnibus quadripedibus prima est probatio, qui idonei sint boves, qui arandi causa emuntur. Quos rudis neque minoris trimos neque maioris quadrimos parandum: ut viribus magnis sint ac pares, ne in opere firmior inbecilliorem conficiat: amplis cornibus et nigris potius quam aliter ut sint, lata fronte, naribus simis, lato pectore, crassis coxendicibus. Hos veteranos ex campestribus locis non emendum in dura ac montana, nec non contra si incidit, ut sit vitandum. Novellos cum quis emerit iuvencos, si eorum colla in furcas destitutas incluserit ac dederit cibum, diebus paucis erunt mansueti et ad domandum proni. Tum ita subigendum, ut minutatim adsuefaciant et ut tironem cum veterano adiungant (imitando enim facilius domatur), et primum in aequo loco et sine aratro, tum eo levi, principio per harenam aut molliorem terram. Quos ad vecturas, item instituendum ut inania primum ducant plaustra et, si possis, per vicum aut oppidum: creber crepitus ac varietas rerum consuetudine celeberrima ad utilitatem adducit. Neque pertinaciter, quem feceris dextrum, in eo manendum, quod, si alternis fit sinister, fit laboranti in alterutra parte requies. Ubi terra levis, ut in Campania, ibi non bubus gravibus, sed vaccis aut asinis quod arant, eo facilius ad aratrum leve adduci possunt, ad molas et ad ea, siquae sunt, quae in fundo convehuntur. In qua re alii asellis, alii vaccis ac mulis utuntur, exinde ut pabuli facultas est; Nam facilius asellus quam vacca alitur, sed fructuosior haec. In eo agricolae hoc spectandum, quo fastigio sit fundus. In confragoso enim haec ac difficili valentiora parandum et potius ea quae per se fructum reddere possint, cum idem operis faciant.

21. Canes potius cum dignitate et acres paucos habendum quam multos, quos consuefacias potius noctu vigilare et interdiu clausos dormire. De indomitis quadripedibus ac pecore faciendum: si prata sunt in fundo neque pecus habet, danda opera ut pabulo vendito alienum pecus in suo fundo pascat ac stabulet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License