28.
Dies primus est veris in aquario, aestatis in tauro, autumni in leone, hiemis
in scorpione. Cum unius cuiusque horum IIII signorum dies tertius et vicesimus
IIII temporum sit primus et efficiat ut ver dies habeat XCI, aestas XCIV,
autumnus XCI, hiems XXCIX, quae redacta ad dies civiles nostros, qui nunc sunt,
primi verni temporis ex a. d. VII id. Febr.,
aestivi ex a. d. VII id. Mai., autumnalis ex a. d. III id. Sextil., hiberni ex
a. d. IV id. Nov., suptilius descriptis temporibus observanda quaedam sunt,
eaque in partes VIII dividuntur: primum a favonio ad aequinoctium vernum dies
XLV, hinc ad vergiliarum exortum dies XLIV, ab hoc ad solstitium dies XLIIX,
inde ad caniculae signum dies XXVII, dein ad aequinoctium autumnale dies LXVII,
exin ad vergiliarum occasum dies XXXII, ab hoc ad brumam dies LVII, inde ad
favonium dies XLV.
29.
Primo intervallo inter favonium et aequinoctium vernum haec fieri oportet.
Seminaria omne genus ut serantur, putari arbusta, stercorari in pratis, circum
vites ablacuari, radices quae in summa terra sunt praecidi, prata purgari,
salicta seri, segetes sariri. Seges dicitur quod aratum satum est, arvum quod
aratum necdum satum est, novalis, ubi satum fuit, antequam secunda aratione
novatur rursus. Terram cum primum arant, proscindere appellant, cum iterum,
offringere dicunt, quod prima aratione glaebae grandes solent excitari; cum
iteratur, offringere vocant. Tertio cum arant iacto semine, boves lirare dicuntur,
id est cum tabellis additis ad vomerem simul et satum frumentum operiunt in
porcis et sulcant fossas, quo pluvia aqua delabatur. Non nulli postea, qui
segetes non tam latas habent, ut in Apulia et id genus praediis, per sartores
occare solent, siquae in porcis relictae grandiores sunt glaebae. Qua aratrum
vomere lacunam striam fecit, sulcus vocatur. Quod est inter duos sulcos elata
terra dicitur porca, quod ea seges frumentum porricit. Sic quoque exta deis cum
dabant, porricere dicebant.
30.
Secundo intervallo inter vernum aequinoctium et vergiliarum exortum haec fieri.
Segetes runcari, id est herbam e segetibus expurgari, boves terram proscindere,
salicem caedi, prata defendi. Quae superiore tempore fieri oportuerit et non
sunt absoluta, antequam gemmas agant ac florescere incipiant, fieri, quod, si
quae folia amittere solent ante frondere inceperunt, statim ad serendum idonea
non sunt. Oleam seri interputarique oportet.
|