Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XXXI-XXXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXI-XXXIII

31. Tertio intervallo inter vergiliarum exortum et solstitium haec fieri debent. Vineas novellas fodere aut arare et postea occare, id est comminuere, ne sit glaeba. Quod ita occidunt, occare dictum. Vites pampinari, sed a sciente (nam id quam putare maius), neque in arbusto, sed in vinea fieri. Pampinare est e sarmento coles qui nati sunt, de iis, qui plurimum valent, primum ac secundum, non numquam etiam tertium, relinquere, reliquos decerpere, ne relictis colibus sarmentum nequeat ministrare sucum. Ideo in vitiario primitus cum exit vitis, tota resicari solet, ut firmiore sarmento e terra exeat atque in pariendis colibus vires habeat maiores. Eiuncidum enim sarmentum propter infirmitatem sterile neque ex se potest eicere vitem, quam vocant minorem flagellum, maiorem et iam unde uvae nascuntur palmam. Prior littera una mutata declinata a venti flatu, similiter ac flabellum flagellum. Posterior, quod ea vitis immittitur ad uvas pariendas, dicta primo videtur a pariendo parilema: exin mutatis litteris, ut in multis, dici coepta palma. Ex altera parte parit capreolum. Is est coliculus viteus intortus, ut cincinnus. hi sunt enim vitis quibus teneat id quo serpit ad locum capiendum, a quo capiendo capreolus dictus. Omne pabulum, primum ocinum farraginem viciam, novissime faenum, secari. Ocinum dictum a graeco verbo, okeos quod valet cito, similiter quod ocimum in horto. Hoc amplius dictum ocinum, quod citat alvom bubus et ideo iis datur, ut purgentur. Id est ex fabali segete viride sectum, antequam genat siliquas. Farrago contra ex segete ubi sata admixta hordeum et vicia et legumina pabuli causa viride aut quod ferro caesa ferrago dicta, aut inde, quod primum in farracia segete seri coepta. Eo equi et iumenta cetera verno tempore purgantur ac saginantur. Vicia dicta a vinciendo, quod item capreolos habet, ut vitis, quibus, cum susum versus serpit, ad scapum lupini aliumve quem ut haereat, id solet vincire. Si prata inrigua habebis, simulac faenum sustuleris, inrigare. In poma, quae insita erunt, siccitatibus aquam addi cotidie vesperi. A quo, quod indigent potu, poma dicta esse possunt.

32. Quarto intervallo inter solstitium et caniculam plerique messem faciunt, quod frumentum dicunt quindecim diebus esse in vaginis, quindecim florere, quindecim exarescere, cum sit maturum. Arationes absolvi, quae eo fructuosiores fiunt, quo caldiore terra aratur. Si proscideris, offringi oportet, id est iterare, ut frangantur glaebae; prima enim aratione grandes glaebae ex terra scinduntur. Serendum viciam, lentem, cicerculam, ervilam ceteraque, quae alii legumina, alii, ut Gallicani quidam, legarica appellant, utraque dicta a legendo, quod ea non secantur, sed vellendo leguntur. Vineas veteres iterum occare, novellas etiam tertio, si sunt etiam tum glaebae.

33. Quinto intervallo inter caniculam et aequinoctium autumnale oportet stramenta desecari et acervos constitui, arata offringi, frondem caedi, prata inrigua iterum secari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License