Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XXXIV-XXXVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXIV-XXXVI

34. Sexto intervallo ab aequinoctio autumnali incipere scribunt oportere serere usque ad diem nonagensimum unum. Post brumam, nisi quae necessaria causa coegerit, non serere, quod tantum intersit, ut ante brumam sata quae septimo die, post brumam sata quadragesimo die vix existant. Neque ante aequinoctium incipi oportere putant, quod, si minus idoneae tempestates sint consecutae, putescere semina soleant. Fabam optime seri in vergiliarum occasu: uvas autem legere et vindemiam facere inter aequinoctium autumnale et vergiliarum occasum; dein vites putare incipere et propagare et serere poma. Haec aliquot regionibus, ubi maturius frigora fiunt asperiora, melius verno tempore.

35. Septimo intervallo inter vergiliarum occasum et brumam haec fieri oportere dicunt: Serere lilium et crocum. Quae iam egit radicem rosa, ea conciditur radicitus in virgulas palmares et obruitur, haec eadem postea transfertur facta viviradix. Violaria in fundo facere non est utile, ideo quod necesse est terra adruenda pulvinos fieri, quos inrigationes et pluviae tempestates abluunt et agrum faciunt macriorem. A favonio usque ad arcturi exortum recte serpillum e seminario transferri, quod dictum ab eo, quod serpit. Fossas novas fodere, veteres tergere, vineas arbustumque putare, dum in XV diebus ante et post brumam, ut pleraque, ne facias. Nec non tum aliquid recte seritur, ut ulmi.

36. Octavo intervallo inter brumam et favonium haec fieri oportet. De segetibus, siqua est aqua, deduci; sin siccitates sunt et terra teneritudinem habet, sarire. Vineas arbustaque putare. Cum in agris opus fieri non potest, quae sub tecto possunt tunc conficienda antelucano tempore hiberno. Quae dixi scripta et proposita habere in villa oportet, maxime ut vilicus norit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License