40.
Primum semen, quod est principium genendi, id duplex, unum quod latet nostrum
sensum, alterum quod apertum. Latet, si sunt semina in aere, ut ait physicos
Anaxagoras, et si aqua, quae influit in agrum, inferre solet, ut scribit
Theophrastus. Illud quod apparet ad
agricolas, id videndum diligenter. Quaedam enim ad genendum propensa usque adeo
parva, ut sint obscura, ut cupressi. Non enim galbuli qui nascuntur, id est
tamquam pilae parvae corticiae, id semen, sed in iis intus. Primigenia semina
dedit natura, reliqua invenit experientia coloni. Prima quae sine colono,
priusquam sata, nata; secunda quae ex iis collecta neque, priusquam sata, nata.
Prima semina videre oportet ne vetustate sint exsucta aut ne sint admixta aut
ne propter similitudinem sint adulterina. Semen vetus tantum valet in quibusdam
rebus, ut naturam commutet. Nam ex semine brassicae vetere sato nasci aiunt
rapa et contra ex raporum brassicam. Secunda semina videre oportet ne, unde
tollas, nimium cito aut tarde tollas. Tempus enim idoneum, quod scribit
Theophrastus, vere et autumno et caniculae exortu, neque omnibus locis ac
generibus idem. In sicco et macro loco et argilloso vernum tempus idoneum, quo
minus habet umoris: in terra bona ac pingui autumno, quod vere multus umor,
quam sationem quidam metiuntur fere diebus XXX. Tertium genus seminis, quod ex
arbore per surclos defertur in terram, si in humum demittitur, in quibusdam est
videndum ut eo tempore sit deplantatum, quo oportet (id fit tum, antequam
gemmare aut florere quid incipit); et quae de arbore transferas ut ea deplantes
potius quam defringas, quod plantae solum stabilius, quo latius aut radices
facilius mittit. Ea celeriter, antequam sucus exarescat, in terram demittunt.
In oleagineis seminibus videndum ut sit de tenero ramo ex utraque parte
aequabiliter praecisum, quas alii clavolas, alii taleas appellant ac faciunt
circiter pedales. Quartum genus seminis, quod transit ex arbore in aliam, videndum qua ex
arbore in quam transferatur et quo tempore et quem ad modum obligetur. Non enim
pirum recipit quercus, neque enim si malus pirum. Hoc secuntur multi, qui
haruspices audiunt multum, a quibus proditum, in singulis arboribus quot genera
insita sint, uno ictu tot fulmina fieri illut quod fulmen concepit. Si in pirum silvaticam inserueris pirum quamvis bonam,
non fore tam iucundam, quam si in eam quae silvestris non sit. In quamcumque
arborem inseras, si eiusdem generis est, dumtaxat ut sit utraque malus, ita
inserere oportet referentem ad fructum, meliore genere ut sit surculus, quam
est quo veniat arbor. Est altera species ex arbore in arborem inserendi nuper
animadversa in arboribus propinquis. Ex arbore, qua vult habere surculum, in
eam quam inserere vult ramulum traducit et in eius ramo praeciso ac diffisso
implicat, eum locum qui contingit, ex utraque parte quod intro est falce
extenuatum, ita ut ex una parti quod caelum visurum est corticem cum cortice
exaequatum habeat. Eius ramuli, quem inseret, cacumen ut derectum sit ad caelum curat. Postero anno, cum comprendit, unde propagatum est, ab
altera arbore praecidit.
41.
Quo tempore quaeque transferas, haec in primis videnda, quae prius verno
tempore inserebantur, nunc etiam solstitiali, ut ficus, quod densa materia non
est et ideo sequitur caldorem. A quo fit ut in locis frigidis ficeta fieri non
possint. Aqua recenti insito inimica: tenellum enim cito facit putre. Itaque
caniculae signo commodissime existimatur ea inseri. Quae autem natura minus
sunt mollia, vas aliquod supra alligant, unde stillet lente aqua, ne prius
exarescat surculus, quam colescat. Cuius surculi corticem integrum servandum et
eum sic exacuendum, ut non denudes medullam. Ne extrinsecus imbres noceant aut
nimius calor, argilla oblinendum ac libro obligandum. Itaque vitem triduo
antequam inserant desecant, ut qui in ea nimius est umor defluat, antequam
inseratur; aut in quam inserunt, in ea paulo infra, quam insitum est, incidunt,
qua umor adventicius effluere possit. Contra
in fico et malo punica, et siquae etiam horum natura aridiora, continuo. In
aliis translationibus videndum ut quod transferat cacumen habeat gemmam, ut in
ficis.
De his primis quattuor generibus seminum quaedam
quod tardiora, surculis potius utendum, ut in ficetis faciunt. Fici enim semen
naturale intus in ea fico, quam edimus, quae sunt minuta grana; e quibus parvis
quod enasci coliculi vix queunt -- omnia enim minuta et arida ad crescendum
tarda, ea quae laxiora, et fecundiora, ut femina quam mas et pro portione in
virgultis item; itaque ficus, malus punica et vitis propter femineam mollitiam
ad crescendum prona, contra palma et cupressus et olea in crescendo tarda: in
hoc enim umidiora quam aridiora -- quare ex terra potius in seminariis surculos
de ficeto quam grana de fico expedit obruere, praeter si aliter nequeas, ut
siquando quis trans mare semina mittere aut inde petere vult. Tum enim resticulam
per ficos, quas edimus, maturas perserunt et eas, cum inaruerunt, complicant ac
quo volunt mittunt, ubi obrutae in seminario pariant. Sic genera ficorum, Chiae
ac Chalcidicae et Lydiae et Africanae, item cetera transmarina in Italiam
perlata. Simili de causa, oleae semen cum sit nuculeus, quod ex eo tardius
enascebatur colis quam ex aliis, ideo potius in seminariis taleas, quas dixi,
serimus.
42.
In primis observes ne in terram nimium aridam aut variam, sed temperatam, semen
demittas. In iugerum unum, si est natura
temperata terra, scribunt opus esse medicae sesquimodium. Id seritur ita, ut
semen iaciatur, quem ad modum cum pabulum et frumentum seritur.
|