Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XLIII-XLV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLIII-XLV

43. Cytisum seritur in terra bene subacta tamquam semen brassicae. Inde differtur et in sesquipedem ponitur, aut etiam de cytiso duriore virgulae deplantantur, et ita pangitur in serendo.

44. Seruntur fabae modii IIII in iugero, tritici V, hordei VI, farris X, sed non nullis locis paulo amplius aut minus. Si enim locus crassus, plus; si macer, minus. Quare observabis, quantum in ea regione consuetudo erit serendi, ut tantum facias, quod tantum valet regio ac genus terrae, ut ex eodem semine aliubi cum decimo redeat, aliubi cum quinto decimo, ut in Etruria locis aliquot. In Italia in Subaritano dicunt etiam cum centesimo redire solitum, in Syria ad Gadara et in Africa ad Byzacium item ex modio nasci centum. Illut quoque multum interest, in rudi terra, an in ea seras, quae quotannis obsita sit, quae vocatur restibilis, an in vervacto quae interdum requierit. Cui Agrius, In Olynthia quotannis restibilia esse dicunt, sed ita ut tertio quoque anno uberiores ferant fructos. Licinius, Agrum alternis annis relinqui oportet paulo levioribus sationibus, id est quae minus sugunt terram.
Dicetur, inquit Agrius, de tertio gradu, de nutricationibus atque alimoniis eorum. Ille, Quae nata sunt, inquit, in fundo alescunt, adulta concipiunt, praegnatia, cum sunt matura, pariunt poma aut spicam, sic alia.A quo profectum, redit semen. Itaque si florem acerbumve pirum aliudve quid decerpseris, in eodem loco eodem anno nihil renascitur, quod praegnationis idem bis habere non potest. Ut enim mulieres habent ad partum dies certos, sic arbores ac fruges.

45. Primum plerumque e terra exit hordeum diebus VII, nec multo post triticum; legumina fere quadriduo aut quinque diebus, praeterquam faba: ea enim serius aliquanto prodit. Item milium et sesima et cetera similiter aequis fere diebus, praeterquam siquid regio aut tempestas viti attulit, quo minus ita fiat. Quae in seminario nata, si loca erunt frigidiora, quae molli natura sunt, per brumalia tempora tegere oportet fronde aut stramentis. Si erunt imbres secuti, videndum necubi aqua consistat; venenum enim gelum radicibus tenellis. Sub terra et supra virgulta non eodem tempore aeque crescunt; nam radices autumno aut hieme magis sub terra quam supra alescunt, quod tectae terrae tepore propagantur, supra terram aere frigidiore coguntur. Itaque ita esse docent silvestria, ad quae sator non accessit. Nam prius radices, quam ex iis quod solet nasci, crescunt. Neque radices longius procedunt, nisi quo tepor venit solis. Duplex causa radicium, quod et materiem aliam quam aliam longius proicit natura, et quod alia terra alia facilius viam dat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License