46.
Propter cuius modi res admiranda discrimina sunt naturae aliquot, ex quibusdam
foliis propter eorum versuram, quod sit anni tempus, ut dici possit, ut olea et
populus alba et salix. Horum enim folia cum converterunt se, solstitium dicitur fuisse. Nec minus
admirandum quod fit in floribus, quos vocant heliotropia ab eo, quod ad solis
ortum mane spectant et eius iter ita secuntur ad occasum, ut ad eum semper
spectent.
47.
In seminario quae surculis consita et eorum molliora erunt natura cacumina, ut
olea ac ficus, ea summa integenda binis tabellis dextra et sinistra deligatis
herbaeque eligendae. Eae dum tenerae sunt, vellendae. Post enim aridae factae
rixantur ac celerius rumpuntur, quam secuntur. Contra herba in pratis ad spem
faenisiciae nata non modo non evellenda in nutricatu, sed etiam non calcanda. Quo et pecus ab prato
ablegandum et omne iumentum, etiam hominem. Solum enim hominis exitium herbae
et semitae fundamentum.
48.
In segetibus autem frumentum quo culmus extulit, spicam. Ea quae mutilata non
est, in hordeo et tritico, tria habet continentia, granum, glumam, aristam et
etiam, primitus spica cum oritur, vaginam. Granum dictum quod est intimum
soldum; gluma qui est folliculus eius; arista quae ut acus tenuis longa eminet
e gluma, proinde ut grani apex sit gluma et arista. Arista et granum omnibus
fere notum, gluma paucis. Itaque id apud Ennium solum scriptum scio esse in
Euhemeri libris versis. Videtur vocabulum etymum habere a glubendo, quod eo
folliculo deglubitur granum. Itaque eodem vocabulo appellant fici eius, quam
edimus, folliculum. Arista dicta, quod arescit prima. Granum a gerendo; id enim
ut gerat spica, seritur frumentum, non ut glumam aut aristam gerat, ut vitis
seritur, non ut pampinum ferat, sed ut uvam. Spica autem, quam rustici, ut
acceperunt antiquitus, vocant specam, a spe videtur nominata; eam enim quod
sperant fore, serunt. Spica mutila dicitur, quae non habet aristam; ea enim
quasi cornua sunt spicarum. Quae primitus cum oriuntur neque plane apparent,
qua sub latent herba, ea vocatur vagina, ut in qua latet conditum gladium.
Illut autem summa in spica iam matura, quod est minus quam granum, vocatur
frit; quod in infima spica ad culmum stramenti summum item minus quam granum
est, appellatur urru.
|