52.
Quae seges grandissima atque optima fuerit, seorsum in aream secerni oportet
spicas, ut semen optimum habeat; e spicis in area excuti grana. Quod fit apud
alios iumentis iunctis ac tribulo. Id fit e tabula lapidibus aut ferro
asperata, quae cum imposito auriga aut pondere grandi trahitur iumentis
iunctis, discutit e spica grana; aut ex axibus dentatis cum orbiculis, quod
vocant plostellum poenicum; in eo quis sedeat atque agitet quae trahant
iumenta, ut in Hispania citeriore et aliis locis faciunt. Apud alios exteritur
grege iumentorum inacto et ibi agitato perticis, quod ungulis e spica exteruntur
grana. Iis tritis oportet e terra subiectari vallis aut ventilabris, cum ventus
spirat lenis. Ita fit ut quod levissimum est in eo atque appellatur acus ac
palea evannatur foras extra aream ac frumentum, quod est ponderosum, purum
veniat ad corbem.
53.
Messi facta spicilegium venire oportet aut domi legere stipulam aut, si sunt
spicae rarae et operae carae, compasci. Summa enim spectanda, ne in ea re
sumptus fructum superet.
54.
In vinetis uva cum erit matura, vindemiam ita fieri oportet, ut videas, a quo
genere uvarum et a quo loco vineti incipias legere. Nam et praecox et miscella,
quam vocant nigram, multo ante coquitur, quo prior legenda, et quae pars
arbusti ac vineae magis aprica, prius debet descendere de vite. In vindemia
diligentis uva non solum legitur sed etiam eligitur; legitur ad bibendum,
eligitur ad edendum. Itaque lecta defertur in forum vinarium, unde in dolium
inane veniat; electa in secretam corbulam, unde in ollulas addatur et in dolia
plena vinaciorum contrudatur, alia quae in piscinam in amphoram picatam
descendat, alia quae in aream in carnarium escendat. Quae calcatae uvae erunt,
earum scopi cum folliculis subiciendi sub prelum, ut, siquid reliqui habeant
musti, exprimatur in eundem lacum. Cum desiit sub prelo fluere, quidam
circumcidunt extrema et rursus premunt et, rursus cum expressum, circumcisicium
appellant ac seorsum quod expressum est servant, quod resipit ferrum. Expressi
acinorum folliculi in dolia coiciuntur, eoque aqua additur; ea vocatur lora,
quod lota acina, ac pro vino operariis datur hieme.
|