61.
Amurcam periti agricolae tam in doleis condunt quam oleum aut vinum. Eius
conditio: cum expressa effluxit, quod statim de ea decoquuntur duae partes et
refrigeratum conditur in vasa. Sunt item aliae conditiones, ut ea in qua adicitur
mustum.
62.
Quod nemo fructus condit, nisi ut promat, de eo quoque vel sexto gradu
animadvertenda pauca. Promunt condita aut propterea quod sunt tuenda, aut quod
utenda, aut quod vendunda. Ea quod dissimilia sunt inter se, aliut alio tempore
tuendum et utendum.
63.
Tuendi causa promendum id frumentum, quod curculiones exesse incipiunt. Id enim
cum promptum est, in sole ponere oportet aquae catinos, quod eo conveniunt, ut
ipsi se necent, curculiones. Sub terra qui habent frumentum in iis quos vocant
sirus, quod cum periculo introitur recenti apertione, ita ut quibusdam sit
interclusa anima, aliquanto post promere, quam aperueris, oportet. Far, quod in spicis condideris per messem et ad usus
cibatus expedire velis, promendum hieme, ut in pistrino pisetur ac torreatur.
Capp. LXIV-LXVI
64.
Amurca cum ex olea expressa, qui est umor aquatilis, ac retrimentum conditum in
vas fictile. Id quidam sic solent tueri; diebus XV in eo quod est levissimum ac
summum deflatum ut traiciant in alia vasa, et hoc isdem intervallis duodeciens
sex mensibus proximis item faciant; cum id novissime, potissimum traiciant, cum
senescit luna. Tum decocunt in ahenis leni igni, ad duas partes quaad
redegerunt. Tum denique ad usum recte promitur.
65.
Quod mustum conditur in dolium, ut habeamus vinum, non promendum dum fervet,
neque etiam cum processit ita, ut sit vinum factum. Si vetus bibere velis, quod non
fit, antequam accesserit annus; anniculum prodit. Si est vero ex eo genere uvae, quod mature coacescat,
ante vindemiam consumi aut venire oportet. Genera sunt vini, in quo Falerna,
quae quanto pluris annos condita habuerunt, tanto, cum prompta, sunt
fructuosiora.
66.
Oleas albas quas condideris, novas si celeriter promas, propter amaritudinem
respuit palatum; item nigras, nisi prius eas sale maceraris, ut libenter in os
recipiantur.
|