67.
Nucem iuglandem et palmulam et ficum Sabinam quanto citius promas, iucundiore
utare, quod vetustate ficus fit pallidior, palmula cariosior, nux aridior.
68.
Pensilia, ut uvae, mala et sorba, ipsa ostendunt, quando ad usum oporteat
promi, quod colore mutato et contractu acinorum, si non dempseris ad edendum,
ad abiciendum descensurum se minitantur. Sorbum maturum mite conditum citius
promi oportet; acerbum enim suspensum lentius est, quod prius domi maturitatem
adsequi vult, quam nequit in arbore, quam mitescat.
69.
Messum far promendum hieme in pistrino ad torrendum, quod ad cibatum expeditum
esse velis; quod ad sationem, tum promendum, cum segetes maturae sunt ad
accipiendum. Item quae pertinent ad sationem, suo quoque tempore promenda. Quae
vendenda, videndum quae quoque tempore oporteat promi; alia enim, quae manere
non possunt, antequam se commutent, ut celeriter promas ac vendas; alia, quae
servari possunt, ut tum vendas, cum caritas est. Saepe enim diutius servata non
modo usuram adiciunt, sed etiam fructum duplicant, si tempore promas.
Cum haec diceret,
venit libertus aeditumi ad nos flens et rogat ut ignoscamus, quod simus
retenti, et ut ei in funus postridie prodeamus. Omnes consurgimus ac simul
exclamamus, 'Quid? in funus? quod funus? quid est factum?' Ille flens narrat ab nescio quo percussum cultello
concidisse, quem qui esset animadvertere in turba non potuisse, sed tantum modo
exaudisse vocem, perperam fecisse. Ipse cum patronum domum sustulisset et
pueros dimisisset, ut medicum requirerent ac mature adducerent, quod potius
illut administrasset, quam ad nos venisset, aecum esse sibi ignosci. Nec si eum
servare non potuisset, quin non multo post animam efflaret, tamen putare se
fecisse recte. Non moleste ferentes descendimus de aede et de casu humano magis querentes,
quam admirantes id Romae factum, discedimus omnes.
|