Cum Menates discessisset, Cossinius mihi, Nos te non dimittemus, inquit,
antequam illa tria explicaris, quae coeperas nuper dicere, cum sumus
interpellati. Quae tria? inquit Murrius, an ea quae mihi here dixisti de
pastoricia re? Ista, inquit ille, quae coeperat hic disserere, quae esset
origo, quae dignitas, quae ars *** Ego vero, inquam, dicam dumtaxat quod est
historicon, de duabus rebus primis quae accepi, de origine et dignitate, de
tertia parte, ubi est de arte, Scrofa suscipiet, ut semigraecis pastoribus
dicam graece, hos per mou pollon ameinon. Nam
is magister C. Lucili Hirri, generi tui, cuius nobiles pecuariae in Bruttiis
habentur. Sed haec ita a nobis accipietis, inquit Scrofa, ut vos, qui estis
Epirotici pecuariae athletae, remuneremini nos ac quae scitis proferatis in
medium; nemo enim omnia potest scire. Cum accepissem condicionem et meae partes
essent primae, non quo non ego pecuarias in Italia habeam, sed non omnes qui
habent citharam sunt citharoedi: Igitur, inquam, et homines et pecudes cum
semper fuisse sit necesse natura - sive enim aliquod fuit principium generandi
animalium, ut putavit Thales Milesius et Zeno Citieus, sive contra principium
horum exstitit nullum, ut credidit Pythagoras Samius et Aristoteles Stagerites
- necesse est humanae vitae ab summa memoria gradatim descendisse ad hanc
aetatem, ut scribit Dicaearchus, et summum gradum fuisse naturalem, cum viverent
homines ex his rebus, quae inviolata ultro ferret terra, ex hac vita in
secundam descendisse pastoriciam, e feris atque agrestibus ut arboribus ac
virgultis decerpendo glandem, arbutum, mora, poma colligerent ad usum, sic ex
animalibus cum propter eandem utilitatem, quae possent, silvestria deprenderent
ac concluderent et mansuescerent. In quis primum non sine causa putant oves assumptas et
propter utilitatem et propter placiditatem; maxime enim hae natura quietae et
aptissimae ad vitam hominum. Ad cibum enim lacte et caseum adhibitum, ad corpus
vestitum et pelles adtulerunt. Tertio denique gradu a vita pastorali ad agri
culturam descenderunt, in qua ex duobus gradibus superioribus retinuerunt
multa, et quo descenderant, ibi processerunt longe, dum ad nos perveniret.
Etiam nunc in locis multis genere pecudum ferarum sunt aliquot, ab ovibus, ut
in Phrygia, ubi greges videntur complures, in Samothrace caprarum, quas Latine
rotas appellant. Sunt enim in Italia circum Fiscellum et Tetricam montes multae.
De subus nemini ignotum, nisi qui apros non putat sues vocari. Boves perferi etiam nunc sunt multi in Dardania et
Maedica et Thracia, asini feri in Phrygia et Lycaonia, equi feri in Hispania
citeriore regionibus aliquot.
Origo, quam dixi; dignitas, quam dicam. De
antiquis illustrissimus quisque pastor erat, ut ostendit et Graeca et Latina
lingua et veteres poetae, qui alios vocant polyarnas, alios polymelos, alios
polybutas; qui ipsas pecudes propter caritatem aureas habuisse pelles
tradiderunt, ut Argis, Atreus quam sibi Thyesten subduxe queritur; ut in
Colchide ad Aeetam, ad cuius arietis pellem profecti regio genere dicuntur
Argonautae; ut in Libya ad Hesperidas, unde aurea mala, id est secundum
antiquam consuetudinem capras et oves, Hercules ex Africa in Graeciam
exportavit. Ea enim a sua voce Graeci appellarunt mela. Nec multo secus nostri
ab eadem voce, sed ab alia littera (vox earum non me, sed be sonare videtur),
oves belare vocem efferentes, e quo post balare dicunt extrita littera, ut in
multis. Quod si apud antiquos non magnae dignitatis pecus esset, in caelo
describendo astrologi non appellassent eorum vocabulis signa, quae non modo non
dubitarunt ponere, sed etiam ab iis principibus duodecim signa multi numerant,
ab ariete et tauro, cum ea praeponerent Apollini et Herculi. Ii enim dei ea
secuntur, sed appellantur Gemini. Nec satis putarunt de duodecim signis sextam
partem obtinere pecudum nomina, nisi adiecissent, ut quartam tenerent,
capricornum. Praeterea a pecuariis addiderunt capram, haedos, canes. An non etiam
item in mari terraque ab his regionibus notae, in mari, quod nominaverunt a
capris Aegaeum pelagus, ad Syriam montem Taurum, in Sabinis Cantherium montem,
Bosporum unum Thracium, alterum Cimmerium? Nonne
in terris multa, ut oppidum in Graecia Hippion Argos? Denique non Italia a
vitulis, ut scribit Piso? Romanorum vero populum a pastoribus esse ortum quis
non dicit? Quis
Faustulum nescit pastorem fuisse nutricium, qui Romulum et Remum educavit? Non
ipsos quoque fuisse pastores obtinebit, quod Parilibus potissimum condidere
urbem? Non idem, quod multa etiam nunc ex vetere instituto bubus et ovibus
dicitur, et quod aes antiquissimum quod est flatum pecore est notatum, et quod,
urbs cum condita est, tauro et vacca qua essent muri et portae definitum, et
quod, populus Romanus cum lustratur suovitaurilibus, circumaguntur verres aries
taurus, et quod nomina multa hebemus ab utroque pecore, a maiore et a minore -
a minore Porcius, Ovinius, Caprilius; sic a maiore Equitius, Taurius, Asinius -
et idem cognomina adsignificare quod dicuntur, ut Anni Caprae, Statili Tauri,
Pomponi Vituli, sic a pecudibus alia multa?
Relicum est
de scientia pastorali, de qua est dicendum, quod Scrofa noster, cui haec aetas
defert rerum rusticarum omnium palmam, quo melius potest, dicet. Cum
convertissent in eum ora omnes, Scrofa, Igitur, inquit, est scientia pecoris
parandi ac pascendi, ut fructus quam possint maximi capiantur ex eo, a quibus
ipsa pecunia nominata est; nam omnis pecuniae pecus fundamentum. Ea partes
habet novem, discretas ter ternas, ut sit una de minoribus pecudibus, cuius
genera tria, oves capra sus, altera de pecore maiore, in quo sunt item ad tres
species natura discreti, boves asini equi. Tertia pars est in pecuaria quae non
parantur, ut ex iis capiatur fructus, sed propter eam aut ex ea sunt, muli
canes pastores. Harum una quaeque in se
generalis partis habet minimum novenas, quarum in pecore parando necessariae
quattuor, alterae in pascendo totidem; praeterea communis una. Ita fiunt omnium partes
minimum octoginta et una, et quidem necessariae nec parvae. Primum ut bonum
pares pecus, unum scire oportet, qua aetate quamque pecudem parare habereque
expediat. Itaque in bubulo pecore minoris emitur annicula et supra decem
annorum, quod a bima aut trima fructum ferre incipit neque longius post decimum
annum procedit. Nam prima aetas omnis pecoris et extrema sterilis. E quattuor
primis altera pars est cognitio formae unius cuiusque pecudis, qualis sit.
Magni enim interest, cuius modi quaeque sit ad fructum. Ita potius bovem emunt
cornibus nigrantibus quam albis, capram amplam quam parvam, sues procero
corpore, capitibus ut sint parvis. Tertia pars est, quo sit seminio quaerendum.
Hoc nomine enim asini Arcadici in Graecia
nobilitati, in Italia Reatini, usque eo ut mea memoria asinus venierit
sestertiis milibus sexaginta et unae quadrigae Romae constiterint quadringentis
milibus. Quarta pars est de iure in parando, quem ad modum quamque pecudem emi
oporteat civili iure. Quod enim alterius fuit, id ut fiat meum, necesse est
aliquid intercedere, neque in omnibus satis est stipulatio aut solutio nummorum
ad mutationem domini. In emptione alias stipulandum sanum esse, alias e sano
pecore, alias neutrum.
Alterae partes
quattuor sunt, cum iam emeris, observandae, de pastione, de fetura, de
nutricatu, de sanitate. Pascendi primus locus qui est, eius ratio triplex, in
qua regione quamque potissimum pascas et quando et qui, ut capras in montuosis
potius locis fruticibus quam in herbidis campis, equas contra. Neque eadem loca aestiva et hiberna idonea omnibus ad
pascendum. Itaque greges ovium longe abiguntur ex Apulia in Samnium aestiuatum
atque ad publicanum profitentur, ne, si inscriptum pecus paverint, lege
censoria committant. Muli e Rosea campestri aestate exiguntur in Burbures altos
montes. Qui potissimum quaeque pecudum pascatur, habenda ratio, nec solum quod
faeno fit satura equa aut bos, cum sues hoc vitent et quaerant glandem, sed
quod hordeum et faba interdum sit quibusdam obiciendum et dandum bubus lupinum
et lactariis medica et cytisum; praeterea quod ante admissuram diebus triginta
arietibus ac tauris datur plus cibi, ut vires habeant, feminis bubus demitur,
quod macescentes melius concipere dicuntur. Secunda pars est de fetura. Nunc appello feturam a conceptu ad partum; hi enim
praegnationis primi et extremi fines. Quare primum videndum de admissione, quo
quaeque tempore ut ineant facere oporteat. Nam ut suillo pecori a favonio ad
aequinoctium vernum putant aptum, sic ovillo ab arcturi occasu usque ad aquilae
occasum. Praeterea habenda ratio, quanto antequam incipiat admissura fieri
mares a feminis secretos habeant, quod fere in omnibus binis mensibus ante
faciunt et armentarii et opiliones. Altera pars est, in fetura quae sint
observanda, quod alia alio tempore parere solet. Equa enim ventrem fert duodecim
menses, vacca decem, ovis et capra quinos, sus quattuor. In fetura res incredibilis est in Hispania, sed est
vera, quod in Lusitania ad oceanum in ea regione, ubi est oppidum Olisipo,
monte Tagro quaedam e vento concipiunt certo tempore equae, ut his gallinae
quoque solent, quarum ova hypenemia appellant. Sed ex his equis qui nati pulli,
non plus triennium vivunt. Quae nata sunt matura et corda, ut pure et molliter
stent videndum et ne obterantur. Dicuntur agni cordi, qui post tempus nascuntur
ac remanserunt in volvis intimis *** vocant chorion, a quo cordi appellati.
Tertia res est, in nutricatu quae observari oporteat, in quo quot diebus matris
sugant mammam et id quo tempore et ubi; et si parum habet lactis mater, ut
subiciat sub alterius mammam, qui appellantur subrumi, id est sub mamma. Antiquo enim vocabulo mamma rumis, ut opinor. Fere ad
quattuor menses a mamma non diiunguntur agni, haedi tres, porci duo. E quis qui
iam puri sunt ad sacrificium, ut immolentur, olim appellati sacres, quos
appellat Plautus cum ait "quanti sunt porci sacres?" Sic boves
altiles ad sacrificia publica saginati dicuntur opimi. Quarta pars est de
sanitate, res multiplex ac necessaria, quod morbosum pecus est vitiosum, et
quoniam non valet, saepe magna adficiuntur calamitate. Cuius scientiae genera
duo, ut in homine, unum ad quae adhibendi medici, alterum quae ipse etiam
pastor diligens mederi possit. Eius partes sunt tres. Nam animadvertendum, quae cuiusque
morbi sit causa, quaeque signa earum causarum sint, et quae quemque morbum
ratio curandi sequi debeat. Fere morborum causae erunt, quod laborant propter
aestus aut propter frigora, nec non etiam propter nimium laborem aut contra
nullam exercitationem, aut si, cum exercueris, statim sine intervallo cibum aut
potionem dederis. Signa autem sunt, ut eorum qui e labore febrem habent
adapertum os umido spiritu crebro et corpore calido. Curatio autem, cum hic est
morbus, haec: perfunditur aqua et perunguitur oleo et vino tepefacto, et item
cibo sustinetur, et inicitur aliquid, ne frigus laedat; sitienti aqua tepida
datur. Si hoc genus rebus non proficitur, demittitur sanguis, maxime e capite.
Item ad alios morbos aliae causae et alia signa, in omni pecore quae scripta
habere oportet magistrum pecoris.
Relinquitur
nonum quod dixi, de numero, utriusque partis commune. Nam et qui parat pecus
necesse est constituat numerum, quot greges et quantos sit pasturus, ne aut
saltus desint aut supersint et ideo fructus dispereant. Praeterea scire
oportet, in grege quot feminas habeat, quae parere possint, quot arietes, quot
utriusque generis suboles, quot reiculae sint alienandae. In alimoniis, si sunt
plures nati, uti quidam faciunt, sequendum ut quosdam subducas, quae res facere
solet ut reliqui melius crescant.
Vide, inquit
Atticus, ne te fallat et novenae istae partes non exeant extra pecoris minoris
ac maioris nomen. Quo pacto enim erunt in mulis et pastoribus novenae partes,
ubi nec admissurae nec feturae observantur? In canibus enim video posse dici. Sed do etiam in
hominibus posse novenarium retineri numerum, quod in hibernis habent in villis
mulieres, quidam etiam in aestivis, et id pertinere putant, quo facilius ad
greges pastores retineant, et puerperio familiam faciunt maiorem et rem
pecuariam fructuosiorem. Sic, inquam, numerus non est ut sit ad amussim, ut non
est, cum dicimus mille naves isse ad Troiam, centumirale esse iudicium Romae. Quare deme, si vis, duas
res de mulis, admissuram et parturam. Vaccius, parturam? inquit, proinde ut non
aliquotiens dicatur Romae peperisse mulam. Cui
ego ut succinerem, subicio Magonem et Dionysium scribere, mula et equa cum
conceperint, duodecimo mense parere. Quare non, si hic in Italia cum peperit
mula sit portentum, adsentiri omnes terras. Neque enim hirundines et ciconiae,
quae in Italia pariunt, in omnibus terris pariunt. Non scitis palmulas careotas
Syrias parere in Iudaea, in Italia non posse? Sed Scrofa, Si exigere mavis sine
mulorum fetura et nutricatu numerum octoginta et unum, est qui expleas duplicem
istam lacunam, quod extraordinariae fructum species duae accedunt magnae,
quarum una est tonsura, quod oves ac capras detondent aut vellunt; altera, quae
latius patet, de lacte et caseo, quam scriptores Graeci separatim tyropoiian
appellaverunt ac scripserunt de ea re permulta.
|