Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. II-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. II-IV

2. Sed quoniam nos nostrum pensum absolvimus ac limitata est pecuaria quaestio, nunc rursus vos reddite nobis, o Epirotae, de una quaque re, ut videamus, quid pastores a Pergamide Maledove potis sint. Atticus, qui tunc Titus Pomponius, nunc Quintus Caecilius cognomine eodem, Ego opinor, inquit, incipiam primus, quoniam in me videre coniecisse oculos, et dicam de primigenia pecuaria. E feris enim pecudibus primum dicis oves comprehensas ab hominibus ac mansuefactas. Has primum oportet bonas emere, quae ita ab aetate, si neque vetulae sunt neque merae agnae, quod alterae nondum, alterae iam non possunt dare fructum. Sed ea melior aetas, quam sequitur spes, quam ea quam mors. De forma ovem esse oportet corpore amplo, quae lana multa sit et molli, villis altis et densis toto corpore, maxime circum cervicem et collum, ventrem quoque ut habeat pilosum. Itaque quae id non habent, maiores nostri apicas appellabant ac reiciebant. Esse oportet cruribus humilibus; caudis observate ut sint in Italia prolixis, in Syria brevibus. In primis videndum ut boni seminis pecus habeas. Id fere ex duabus rebus potest animadverti, ex forma et progenie: ex forma, si arietes sint fronte lana vestiti bene, tortis cornibus pronis ad rostrum, ravis oculis, lana opertis auribus, ampli, pectore et scapulis et clunibus latis, cauda lata et longa. Animadvertendum quoque lingua ne nigra aut varia sit, quod fere qui eam habent nigros aut varios procreant agnos. Ex progenie autem animadvertitur, si agnos procreant formosos. In emptionibus iure utimur eo, quo lex praescripsit. In ea enim alii plura, alii pauciora excipiunt; quidam enim pretio facto in singulas oves, ut agni cordi duo pro una ove adnumerentur, et si quoi vetustate dentes absunt, item binae pro singulis ut procedant. De reliquo antiqua fere formula utuntur. Cum emptor dixit "tanti sunt mi emptae?" Et ille respondit "sunt" et expromisit nummos, emptor stipulatur prisca formula sic,"illasce oves, qua de re agitur, sanas recte esse, uti pecus ovillum, quod recte sanum est extra luscam surdam minam, id est ventre glabro, neque de pecore morboso esse habereque recte licere, haec sic recte fieri spondesne?" Cum id factum est, tamen grex dominum non mutavit, nisi si est adnumeratum; nec non emptor pote ex empto vendito illum damnare, si non tradet, quamvis non solverit nummos, ut ille emptorem simili iudicio, si non reddit pretium.
De alteris quattuor rebus deinceps dicam, de pastione, fetura, nutricatu, sanitate. Primum providendum ut totum annum recte pascantur intus et foris; stabula idoneo loco ut sint, ne ventosa, quae spectent magis ad orientem quam ad meridianum tempus. Ubi stent, solum oportet esse eruderatum et proclivum, ut everri facile possit ac fieri purum. Non enim solum ea uligo lanam corrumpit ovium, sed etiam ungulas, ac scabras fieri cogit. Cum aliquot dies steterunt, subicere oportet virgulta alia, quo mollius requiescant purioresque sint; libentius enim ita pascuntur. Faciendum quoque saepta secreta ab aliis, quo incientes secludere possis, item quo corpore aegro. Haec magis ad villaticos greges animadvertenda. Contra illae in saltibus quae pascuntur et a tectis absunt longe, portant secum crates aut retia, quibus cohortes in solitudine faciant, ceteraque utensilia. Longe enim et late in diversis locis pasci solent, ut multa milia absint saepe hibernae pastiones ab aestivis. Ego vero scio, inquam; nam mihi greges in Apulia hibernabant, qui in Reatinis montibus aestivabant, cum inter haec bina loca, ut iugum continet sirpiculos, sic calles publicae distantes pastiones. Eaeque ibi, ubi pascuntur in eadem regione, tamen temporibus distinguntur, aestate quod cum prima luce exeunt pastum, propterea quod tunc herba roscida meridianam, quae est aridior, iucunditate praestat. Sole exorto potum propellunt, ut redintegrantes rursus ad pastum alacriores faciant. Circiter meridianos aestus, dum defervescant, sub umbriferas rupes et arbores patulas subigunt, quoad refrigeratur. Aere vespertino rursus pascunt ad solis occasum. Ita pascere pecus oportet, ut averso sole agat; caput enim maxime ovis molle est. Ab occasu parvo intervallo interposito ad bibendum appellunt et rursus pascunt, quoad contenebravit; iterum enim tum iucunditas in herba redintegrabit. Haec a vergiliarum exortu ad aequinoctium autumnale maxime observant. Quibus in locis messes sunt factae, inigere est utile duplici de causa: quod et caduca spica saturantur et obtritis stramentis et stercoratione faciunt in annum segetes meliores. Reliquae pastiones hiberno ac verno tempore hoc mutant, quod pruina iam exhalata propellunt in pabulum et pascunt diem totum ac meridiano tempore semel agere potum satis habent.
Quod ad pastiones attinet, haec fere sunt; quod ad feturam, quae dicam. Arietes, quibus sis usurus ad feturam, bimestri tempore ante secernendum et largius pabulo explendum. Cum redierunt ad stabula e pastu, hordeum si est datum, firmiores fiunt ad laborem sustinendum. Tempus optimum ad admittendum ab arcturi occasu ad aquilae occasum, quod quae postea concipiuntur, fiunt vegrandes atque imbecillae. Ovis praegnas est diebus CL. Itaque fit partus exitu autumnali, cum aer est modice temperatus et primitus oritur herba imbribus primoribus evocata. Quam diu admissura fit, eadem aqua uti oportet, quod commutatio et lanam facit variam et corrumpit uterum. Cum omnes conceperunt, rursus arietes secernendi, iam factis praegnatibus quod sunt molesti, obsunt. Neque pati oportet minores quam bimas saliri, quod neque natum ex his idoneum est, neque non ipsae fiunt deteriores; et non meliores quam trimae admissae. Deterrent ab saliendo, et fiscellas e iunco aliave qua re quod alligant ad naturam; commodius servantur, si secretas pascunt.
In nutricatu, cum parere coeperunt, inigunt in stabula, eaque habent ad eam rem seclusa, ibique nata recentia ad ignem prope ponunt, quoad convaluerunt. Biduum aut triduum retinent, dum adcognoscant matrem agni et pabulo se saturent. Deinde matres cum grege pastum prodeunt, retinent agnos, ad quos cum reductae ad vesperum, aluntur lacte et rursus discernuntur, ne noctu a matribus conculcentur. Hoc item faciunt mane, antequam matres in pabulum exeant, ut agni satulli fiant lacte. Circiter decem dies cum praeterierunt, palos offigunt et ad eos alligant libro aut qua alia re levi distantes, ne toto die cursantes inter se teneri delibent aliquid membrorum. Si ad matris mammam non accedet, admovere oportet et labra agni unguere buturo aut adipe suilla et olfacere labra lacte. Diebus post paucis obicere iis viciam molitam aut herbam teneram, antequam exeunt pastum et cum reverterunt. Et sic nutricantur, quoad facti sunt quadrimestres. Interea matres eorum iis temporibus non mulgent quidam; qui id melius, omnino perpetuo, quod et lanae plus ferunt et agnos plures. Cum depulsi sunt agni a matribus, diligentia adhibenda est, ne desiderio senescant. Itaque deliniendum in nutricatu pabuli bonitate et a frigore et aestu ne quid laboret curandum. Cum oblivione iam lactis non desiderat matrem, tum denique compellendum in gregem ovium. Castrare oportet agnum non minorem quinque mensum, neque antequam calores aut frigora se fregerunt. Quos arietes summittere volunt, potissimum eligunt ex matribus, quae geminos parere solent. Pleraque similiter faciendum in ovibus pellitis, quae propter lanae bonitatem, ut sunt Tarentinae et Atticae, pellibus integuntur, ne lana inquinetur, quo minus vel infici recte possit vel lavari ac putari. Harum praesepia ac stabula ut sint pura maiorem adhibent diligentiam, quam hirtis. Itaque faciunt lapide strata, urina necubi in stabulo consistat. His quaecumque lubenter vescuntur, ut folia ficulnea et palea, vinacea, furfures, obiciuntur modice, ne parum aut nimium saturentur. Utrumque enim ad corpus alendum inimicum, ut maxime amicum cytisum et medica. Nam et pingues facit facillime et genit lacte.
De sanitate sunt multa; sed ea, ut dixi, in libro scripta magister pecoris habet, et quae opus ad medendum, portat secum. Relinquitur de numero, quem faciunt alii maiorem, alii minorem. Nulli enim huius moduli naturales. Illud fere omnes in Epiro facimus, ne minus habeamus in centena soves hirtas singulos homines, in pellitas binos.

3. Cui Cossinius, Quoniam satis balasti, inquit, o Faustule noster, accipe a me cum Homerico Melanthio cordo de capellis, et quem ad modum breviter oporteat dicere, disce. Qui caprinum gregem constituere vult, in eligendo animadvertat oportet primum aetatem, ut eam paret, quae iam ferre possit fructum, et de iis eam potius, quae diutius; novella enim quam vetus utilior. De forma videndum ut sint firmae, magnae, corpus leve ut habeant, crebro pilo, nisi si glabrae sunt (duo enim genera earum); sub rostro duas ut mammulas pensiles habeant, quod eae fecundiores; ubere sint grandiore, ut et lac multum et pingue habeant pro portione. Hircus molliori et potissimum pilo albo ac cervice et collo brevi, gurgulione longiore. Melior fit grex, si non est ex collectis comparatus, sed ex consuetis una. De seminio dico eadem, quae Atticus in ovibus; hoc aliter, ovium semen tardius esse, quo eae sint placidiores; contra caprile mobilius esse, de quarum velocitate in Originum libro Cato scribit haec: "in Sauracti et Fiscello caprae ferae sunt, quae saliunt e saxo pedes plus sexagenos". Oves enim, quas pascimus, ortae sunt ab ovibus feris, sic quas alimus caprae a capris feris ortae, a quis propter Italiam Caprasia insula est nominata. De capris quod meliore semine eae quae bis pariant, ex his potissimum mares solent summitti ad admissuras. Quidam etiam dant operam ut ex insula Melia capras habeant, quod ibi maximi ac pulcherrimi existimantur fieri haedi.
De emptione aliter dico atque fit, quod capras sanas sanus nemo promittit; numquam enim sine febri sunt. Itaque stipulantur paucis exceptis verbis, ac Manilius scriptum reliquit sic: "illasce capras hodie recte esse et bibere posse habereque recte licere, haec spondesne?" De quibus admirandum illud, quod etiam Archelaus scribit: non ut reliqua animalia naribus, sed auribus spiritum ducere solere pastores curiosiores aliquot dicunt.
De alteris quattuor quod est de pastu, hoc dico: Stabulatur pecus melius, ad hibernos exortos si spectat, quod est alsiosum. Id, ut pleraque, lapide aut testa substerni oportet, caprile quo minus sit uliginosum ac lutulentum. Foris cum est pernoctandum, item in eandem partem caeli quae spectent saepta oportet substerni virgultis, ne oblinantur. Non multo aliter tuendum hoc pecus in pastu atque ovillum, tamen habent sua propria quaedam, quod potius silvestribus saltibus delectantur quam pratis; studiose enim de agrestibus fruticibus pascuntur atque in locis cultis virgulta carpunt. Itaque a carpendo caprae nominatae. Ab hoc in lege locationis fundi excipi solet, ne colonus capra natum in fundo pascat. Harum enim dentes inimici sationi, quas etiam astrologi ita receperunt in caelum, ut extra lembum duodecim signorum excluserint; sunt duo haedi at capra non longe a tauro. Quod ad feturam pertinet, desistente autumno exigunt a grege in campo hircos in caprilia, item ut in arietibus dictum. Quae concepit, post quartum mensem reddit tempore verno. In nutricatu haedi, trimestres cum sunt facti, tum submittitur et in grege incipiunt esse. Quid dicam de earum sanitate, quae numquam sunt sanae? Nisi tamen illud unum: quaedam scripta habere magistros pecoris, quibus remediis utantur ad morbos quosdam earum ac vulneratum corpus, quod usu venit iis saepe, quod inter se cornibus pugnant atque in spinosis locis pascuntur. Relinquitur de numero, qui in gregibus est minor caprino quam in ovillo, quod caprae lascivae et quae dispergant se; contra oves quae se congregent ac condensent in locum unum. Itaque in agro Gallico greges plures potius faciunt quam magnos, quod in magnis cito existat pestilentia, quae ad perniciem eum perducat. Satis magnum gregem putant esse circiter quinquagenas. Quibus adsentiri putant id quod usu venit Gaberio, equiti Romano. Is enim cum in suburbano mille iugerum haberet et a caprario quodam, qui adduxit capellas ad urbem decem, sibi in dies singulos denarios singulos dare audisset, coegit mille caprarum, sperans se capturum de praedio in dies singulos denarium mille. Tantum enim fefellit, ut brevi omnes amiserit morbo. Contra in Sallentinis et in Casinati ad centenas pascunt. De maribus et feminis idem fere discrimen, ut alii ad denas capras singulos parent hircos, ut ego; alii etiam ad quindecim, ut Menas; non nulli etiam, ut Murrius, ad viginti.

4. Sed quis e portu potius Italico prodit ac de suillo pecore expedit? Tametsi Scrofam potissimum de ea re dicere oportere cognomen eius significat.Cui Tremelius, Ignorare, inquit, videre, cur appeller Scrofa. Itaque ut etiam hi propter te sciant, cognosce meam gentem suillum cognomen non habere, nec me esse ab Eumaeo ortum. Avus meus primum appellatus est Scrofa, qui quaestor cum esset Licinio Nervae praetori in Macedonia provincia relictus, qui praeesset exercitui, dum praetor rediret, hostes, arbitrati occasionem se habere victoriae, impressionem facere coeperunt in castra. Avos, cum cohortaretur milites ut caperent arma atque exirent contra, dixit celeriter se illos, ut scrofa porcos, disiecturum id quod fecit. Nam eo proelio hostes ita fudit ac fugavit, ut eo Nerva, praetor imperator sit appellatus, avus cognomen invenerit ut diceretur Scrofa. Itaque proavos ac superiores de Tremeliis nemo appellatus Scrofa, nec minus septimus sum deinceps praetorius in gente nostra. Nec tamen defugio quin dicam quae scio de suillo pecore. Agri enim culturae ab initio fui studiosus, nec de pecore suillo mihi et vobis, magnis pecuariis, ea res non est communis. Quis enim fundum colit nostrum, quin sues habeat, et qui non audierit patres nostros dicere ignavum et sumptuosum esse, qui succidiam in carnario suspenderit potius ab laniario quam e domestico fundo?
Ergo qui suum gregem vult habere idoneum, eligere oportet primum bona aetate, secundo bona forma (ea est cum amplitudine membrorum, praeterquam pedibus capite), unicoloris potius quam varias. Cum haec eadem ut habeant verres videndum, tum utique sint cervicibus amplis. Boni seminis sues animadvertuntur a facie et progenie et regione caeli: a facie, si formosi sunt verris et scrofa; a progenie, si porcos multos pariunt; a regione, si potius ex his locis, ubi nascuntur amplae quam exiles, pararis. Emi solent sic: "illasce sues sanas esse habereque recte licere noxisque praestari neque de pecore morboso esse spondesne?" Quidam adiciunt perfunctas esse a febri et a foria.
In pastu locus huic pecori aptus uliginosus, quod delectatur non solum aqua sed etiam luto. Itaque ob eam rem aiunt lupos, cum sint nancti sues, trahere usque ad aquam, quod dentes fervorem carnis ferre nequeant. Hoc pecus alitur maxime glande, deinde faba et hordeo et cetero frumento, quae res non modo pinguitudinem efficiunt, se etiam carnis iucundum saporem. Pastum exigunt aestate mane et, antequam aestus incipiat, subigunt in umbrosum locum, maxime ubi aqua sit; post meridiem rursus lenito fervore pascunt. Hiberno tempore non prius exigunt pastum, quam pruina evanuit ac colliquefacta est glacies. Ad feturam verres duobus mensibus ante secernendi. Optimum ad admissuram tempus a favonio ad aequinoctium vernum; ita enim contingit ut aestate pariat. Quattuor enim menses est praegnans et tunc parit, cum pabulo abundat terra. Neque minores admittendae quam anniculae; melius viginti menses exspectare, ut bimae pariant. Cum coeperunt, id facere dicuntur usque ad septimum annum recte. Admissuras cum faciunt, prodigunt in lutosos limites ac lustra, ut uolutentur in luto, quae enim illorum requies, ut lavatio hominis. Cum omnes conceperunt, rursus segregant verres. Verris octo mensum incipit salire, permanet ut id recte facere possit ad trimum, deinde it retro, quoad pervenit ad lanium. Hic enim conciliator suillae carnis datus populo.
Sus graece dicitur hys, olim thys dictus ab illo verbo quod dicunt thyein, quod est immolare. Ab suillo enim pecore immolandi initium primum sumptum videtur, cuius vestigia, quod initiis Cereris porci immolantur, et quod initiis pacis, foedus cum feritur, porcus occiditur, et quod nuptiarum initio antiqui reges ac sublimes viri in Etruria in coniunctione nuptiali nova nupta et nouus maritus primum procum immolant. Prisci quoque Latini, etiam Graeci in Italia idem factitasse videntur. Nam et nostrae mulieres, maxime nutrices, naturam qua feminae sunt in virginibus appellant porcum, et Graecae choeron, significantes esse dignum insigne nuptiarum. Suillum pecus donatum ab natura dicunt ad epulandum; itaque iis animam datam esse proinde ac salem, quae servaret carnem. E quis succidias Galli optimas et maximas facere consuerunt. Optimarum signum, quod etiam nunc quotannis e Gallia adportantur Romam pernae Comacinae et Cavarae et petasiones. De magnitudine Gallicarum succidiarum Cato scribit his verbis: "in Italia Insubres terna atque quaterna milia aulia succidia vere sus usque adeo pinguitudine crescere solet, ut se ipsa stans sustinere non possit neque progredi usquam. Itaque eas siquis quo traicere volt, in plaustrum imponit". In Hispania ulteriore in Lusitania sus cum esset occisus, Atilius Hispaniensis, minime mendax et multarum rerum peritus in doctrina, dicebat L. Volumnio senatori missam esse offulam cum duabus costis, quae penderet tres et viginti pondo, eiusque suis a cute ad os pedem et tres digitos fuisse. Cui ego, Non minus res admiranda cum mi esset dicta in Arcadia, scio me isse spectatum suem, quae prae pinguitudine carnis non modo surgere non posset, sed etiam ut in eius corpore sorex exesa carne nidum fecisset et peperisset mures. Hoc etiam in Venetia factum accepi.
Sus ad feturam quae sit fecunda, animadvertunt fere ex primo partu, quod non multum in reliquis mutat. In nutricatu, quam porculationem appellant, binis mensibus porcos sinunt cum matribus; secundo, cum iam pasci possunt, secernunt. Porci, qui nati hieme, fiunt propter frigora et quod matres aspernantur propter exiguitatem lactis, quod dentibus sauciantur propterea mammae. Scrofa in sua quaeque hara suos alat oportet porcos, quod alienos non aspernatur et ideo, si conturbati sunt, in fetura fit deterior. Natura divisus earum annus bifariam, quod bis parit in anno: quaternis mensibus fert ventrem, binis nutricat. Haram facere oportet circiter trium pedum altam et latam amplius paulo, ea altitudine abs terra, ne, dum exilire velit praegnas, abortet. Altitudinis modus sit, ut subulcus facile circumspicere possit nequi porcellus a matre opprimatur, et ut facile purigare possit cubile. In haris ostium esse oportet et limen inferius altum palmipedale, ne porci, ex hara cum mater prodit, transilire possint. Quotienscumque haras subulcus purgat, totiens harenam inicere oportet, aut quid item quod exsugat umorem in singulas haras inicere debet; et cum peperit, largiore cibatu sustentare, quo facilius lac suppeditare possit. Quibus hordei circiter binas libras aqua madefactas dare solent, quod quidam duplicant, ut sit mane et vesperi, si alia quae obiciant non habuerint. Cum porci depulsi sunt a mamma, a quibusdam delici appellantur neque iam lactantes dicuntur, qui a partu decimo die habentur puri, et ab eo appellantur ab antiquis sacres, quod tum ad sacrificium idonei dicuntur primum. Itaque aput Plautum in Menaechmis, cum insanum quem putat, ut pietur, in oppido Epidamno interrogat "quanti hic porci sunt sacres?" Si fundus ministrat, dari solent vinacea ac scopi ex uvis. Amisso nomine lactantes dicuntur nefrendes ab eo, quod nondum fabam frendere possunt, id est frangere. Porcus Graecum est nomen antiquum, sed obscuratum, quod nunc eum vocant choeron. In eorum partu scrofae bis die ut bibant curant lactis causa. Parere dicunt oportere porcos, quot mammas habeat; si minus pariat, fructuariam idoneam non esse; si plures pariat, esse portentum. In quo illud antiquissimum fuisse scribitur, quod sus Aeneae Lavini triginta porcos peperit albos. Itaque quod portenderit factum, post tricesimum annum ut Lavinienses condiderint oppidum Albam. Huius suis ac porcorum etiam nunc vestigia apparent, quod et simulacra eorum ahenea etiam nunc in publico posita, et corpus matris ab sacerdotibus, quod in salsura fuerit, demonstratur. Nutricare octonos porcos parvulos primo possunt; incremento facto a peritis dimidia pars removeri solet, quod neque mater potest sufferre lac, neque congenerati alescendo roborari. A partu decem diebus proximis non producunt ex haris matrem, praeterquam potum. Praeteritis decem diebus sinunt exire pastum in propincum locum villae, ut crebro reditu lacte alere possint porcos. Cum creverunt, patiuntur sequi matrem pastum domique secernunt a matribus ac seorsum pascunt, ut desiderium ferre possint parentis nutricis, quod decem diebus assecuntur. Subulcus debet consuefacere, omnia ut faciant ad bucinam. Primo cum incluserunt, cum bucinatum est, aperiunt, ut exire possint in eum locum, ubi hordeum fusum in longitudine. Sic enim minus disperit, quam si in acervo positum, et plures facilius accedunt. Ideo ad bucinam convenire dicuntur, ut silvestri loco dispersi ne dispereant. Castrantur verres commodissime anniculi, utique ne minores quam semestres; quo facto nomen mutant atque e verribus dicuntur maiales. De sanitate suum unum modo exempli causa dicam: porcis lactentibus si scrofa lac non potest suppeditare, triticum frictum dari oportet (crudum enim solvit alvom) vel hordeum obici ex aqua, quoad fiant trimestres. De numero in centum sues decem verres satis esse putant; quidam etiam hinc demunt. Greges inaequabiles habent; sed ego modicum puto centenarium; aliquot maiores faciunt, ita ut ter quinquagenos habeant. Porcorum gregem alii duplicant, alii etiam maiorem faciunt. Minor grex quam maior minus sumptuosus, quod comites subulcus pauciores quaerit. Itaque gregis numerum pastor ab sua utilitate constituit, non ut quot verres habeat; id enim ab natura sumendum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License