5.
Haec hic. At Quintus Lucienus senator, homo quamvis humanus ac iocosus,
introiens, familiaris omnium nostrum, Synepirotae, inquit, chairete; Scrofam
enim et Varronem nostrum, poimena laon, mane salutavi. Cum alius eum
salutasset, alius conviciatus esset, qui tam sero venisset ad constitutum,
Videbo iam vos, inquit, balatrones, et hoc adferam meum corium et flagra. Tu vero, Murri, veni mi advocatus, dum asses solvo
Laribus, si postea a me repetant, ut testimonium perhibere possis. Atticus Murrio, Narra
isti, inquit, eadem, qui sermones sint habiti et quid reliqui sit, ut ad partes
paratus veniat; nos interea secundum actum de maioribus adtexamus. In quo
quidem, inquit Vaccius, meae partes, quoniam boves ibi. Quare dicam, de bubulo
pecore quam acceperim scientiam, ut, siquis quid ignorat, discat; siquis scit,
nuncubi labar observet. Vide quid agas, inquam, Vacci. Nam bos in pecuaria
maxima debet esse auctoritate, praesertim in Italia, quae a bubus nomen habere
sit existimata. Graecia enim antiqua, ut scribit Timaeus, tauros vocabat
italos, a quorum multitudine et pulchritudine et fetu vitulorum Italiam
dixerunt. Alii scripserunt, quod ex Sicilia Hercules persecutus sit eo nobilem
taurum, qui diceretur italus. Hic socius hominum in rustico opere et Cereris
minister, ab hoc antiqui manus ita abstineri voluerunt, ut capite sanxerint,
siquis occidisset. Qua in re testis
Attice, testis Peloponnesos. Nam ab hoc pecore Athenis Buzyges nobilitatus, Argis
Bomagiros. Novi, inquit ille, maiestatem boum et ab his dici pleraque magna, ut
busycon bupaeda bulimon boopin, uvam quoque bumammam. Praeterea scio hunc esse,
in quem potissimum Iuppiter se convertit, cum exportavit per mare e Phoenice
amans Europam; hunc esse, qui filios Neptuni a Menalippa servarit, ne in
stabulo infantes grex boum obtereret; denique ex hoc putrefacto nasci
dulcissimas apes, mellis matres, a quo eas Graeci bugenes appellant; et hunc
Plautium locutum esse Latine quam Hirrium praetorem renuntiatum Romam in
senatum scriptum habemus. Sed bono animo
es, non minus satisfaciam tibi, quam qui Bugoniam scripsit.
Primum in bubulo genere aetatis gradus dicuntur
quattuor, prima vitulorum, secunda iuvencorum, tertia bovum novellorum, quarta
vetulorum. Discernuntur in prima vitulus et vitula, in secunda iuvencus et
iuvenca, in tertia et quarta taurus et vacca. Quae sterilis est vacca, taura
appellata; quae praegnas, horda. Ab eo in fastis dies hordicidia nominatur,
quod tum hordae boves immolantur. Qui gregem armentorum emere vult, observare debet
primum, ut sint eae pecudes aetate potius ad fructus ferendos integrae quam iam
expartae; ut sint bene compositae, ut integris membris, oblongae, amplae,
nigrantibus cornibus, latis frontibus, oculis magnis et nigris, pilosis
auribus, compressis malis subsimae, ne gibberae, spina leviter remissa, apertis
naribus, labris subnigris, cervicibus crassis ac longis, a collo palea demissa,
corpore bene costato, latis umeris, bonis clunibus, codam profusam usque ad
calces ut habeant, inferiorem partem frequentibus pilis subcrispam, cruribus
potius minoribus rectis, genibus eminulis distantibus inter se, pedibus non
latis, neque ingredientibus qui displudantur, nec cuius ungulae divaricent, et
cuius ungues sint leves et pares, corium tactu non asperum ac durum, colore
potissimum nigro, deinde robeo, tertio helvo, quarto albo; mollissimus enim
hic, ut durissimus primus. De mediis duobus prior quam posterior in eo prior,
utrique plures quam nigri et albi. Neque non praeterea ut mares seminis boni
sint, quorum et forma est spectanda, et qui ex his orti sunt respondent ad
parentum speciem. Et praeterea quibus
regionibus nati sint refert; boni enim generis in Italia plerique Gallici ad
opus, contra nugatorii Ligusci. Transmarini Epirotici non solum meliores totius
Graeciae, de etiam quam Italiae. Tametsi quidam de Italicis, quos propter
amplitudinem praestare dicunt, victimas faciunt atque ad deorum servant
supplicia, qui sine dubio ad res divinas propter dignitatem amplitudinis et
coloris praeponendi. Quod eo magis fit, quod albi in Italia non tam frequentes
quam in Thracia ad melana kolpon, ubi alio colore pauci. Eos cum emimus
domitos, stipulamur sic: "illosce boves sanos esse noxisque
praestari"; cum emimus indomitos, sic: "illosce iuvencos sanos recte
deque pecore sano esse noxisque praestari spondesne?" Paulo verbosius
haec, qui Manili actiones secuntur lanii, qui ad cultrum bovem emunt; qui ad
altaria, hostiae sanitatem non solent stipulari.
Pascuntur armenta commodissime in nemoribus, ubi
virgulta et frons multa; hieme cum hibernant secundum mare, aestu abiguntur in
montes frondosos. Propter feturam haec servare soleo. Ante admissuram mensem
unum ne cibo et potione se impleant, quod existimantur facilius macrae
concipere. Contra
tauros duobus mensibus ante admissuram herba et palea ac faeno facio pleniores
et a feminis secerno. Habeo tauros totidem, quot Atticus, ad matrices LXX duo,
unum anniculum, alterum bimum. Haec secundum astri exortum facio, quod Graeci
vocant lyran, fidem nostri. Tum denique tauros in gregem redigo. Mas an femina sit
concepta, significat descensu taurus, cum init, quod, si mas est, in
dexteriorem partem abit; si femina, in sinisteriorem. Cur hoc fiat, vos videritis,
inquit mihi, qui Aristotelem legitis. Non minores oportet inire bimas, ut trimae
pariant, eo melius, si quadrimae. Pleraeque pariunt in decem annos, quaedam
etiam plures. Maxime idoneum tempus ad concipiendum a delphini exortu usque ad
dies quadraginta aut paulo plus. Quae enim ita conceperunt, temperatissimo anni
tempore pariunt; vaccae enim mensibus decem sunt praegnates. De quibus
admirandum scriptum inveni, exemptis testiculis si statim admiseris taurum,
concipere. Eas pasci oportet locis viridibus et aquosis. Cavere oportet ne aut
angustius stent aut feriantur aut concurrant. Itaque quod eas aestate tabani
concitare solent et bestiolae quaedam minutae sub cauda ali, ne concitentur,
aliqui solent includere saeptis. Iis
substerni oportet frondem aliudve quid in cubilia, quo mollius conquiescant.
Aestate ad aquam appellendum bis, hieme semel. Cum parere coeperunt, secundum
stabula pabulum servari oportet integrum, quod egredientes degustare possint;
fastidiosae enim fiunt. Et providendum, quo recipiunt se, ne frigidus locus sit;
algor enim eas et famis macescere cogit. In alimoniis armenticium pecus sic
contuendum. Lactantes cum matribus ne cubent; obteruntur enim. Ad eas mane
adigi oportet, et cum redierunt e pastu. Cum creverunt vituli, levandae matres
pabulo viridi obiciendo in praesepiis. Item his, ut fere in omnibus stabulis, lapides
substernendi aut quid item, ne ungulae putrescant. Ab aequinoctio autumnali una
pascuntur cum matribus. Castrare non oportet ante bimatum, quod difficulter, si
aliter feceris, se recipiunt; qui autem postea castrantur, duri et inutiles
fiunt. Item ut in reliquis gregibus pecuariis dilectus quotannis habendus et
reiculae reiciundae, quod locum occupant earum quae ferre possunt fructus.
Siquae amisit vitulum, ei supponere oportet eos, quibus non satis praebent
matres. Semestribus vitulis obiciunt furfures triticios et farinam hordeaceam
et teneram herbam et ut bibant mane et vesperi curant. De sanitate sunt
complura, quae exscripta de Magonis libris armentarium meum crebro ut aliquid
legat curo. Numerus de tauris et vaccis sic habendus, ut in sexaginta unus sit
anniculus, alter bimus. Quidam habent aut minorem aut maiorem numerum; nam apud
Atticum duo tauri in septuaginta matribus sunt. Numerum gregum alius facit
alium, quidam centenarium modicum putant esse, ut ego. Atticus centum viginti
habet, ut Lucienus.
6.
Haec ille. At Murrius, qui, dum loquitur Vaccius, cum Lucieno redisset, Ego,
inquit, de asinis potissimum dicam, quod sum Reatinus, ubi optimi et maximi
fiunt, e quo seminio ego hic procreavi pullos et ipsis Arcadibus vendidi
aliquotiens. Igitur asinorum gregem qui facere vult bonum, primum videndum ut
mares feminasque bona aetate sumat, utrique ut quam diutissime fructum ferre
possint; firmos, omnibus partibus honestos, corpore amplo, seminio bono, ex his
locis, unde optumi exeunt, quod faciunt Peloponnesi cum potissimum eos ex
Arcadia emant, in Italia ex agro Reatino. Non
enim, si murenae optimae flutae sunt in Sicilia et helops ad Rhodon, continuo
hi pisces in omni mari similes nascuntur. Horum genera duo: unum ferum, quos
vocant onagros, ut in Phrygia et Lycaonia sunt greges multi; alterum mansuetum,
ut sunt in Italia omnes. Ad seminationem onagrus idoneus, quod et e fero fit
mansuetus facile et e mansueto ferus numquam. Quod similes parentum genuntur,
eligendi et mas et femina cum dignitate ut sit. In mercando item ut ceterae
pecudes emptionibus et traditionibus dominum mutant, et de sanitate ac noxa
solet caveri. Commode pascuntur farre et furfuribus hordeaceis. Admittuntur
ante solstitium, ut eodem tempore alterius anni pariant; duodecimo enim mense
conceptum semen reddunt. Praegnates opere levant; venter enim labore nationem
reddit deteriorem. Marem non deiungunt ab opere, quod remissione laboris fit
deterior. In partu eadem fere observant, quae in equis. Secundum partum pullos
anno non removent a matre. Proximo anno noctibus patiuntur esse cum his et
leniter capistris aliave qua re habent vinctos. Tertio anno domare incipiunt ad
eas res, ad quas quisque eos vult habere in usu. Relinquitur de numero, quorum
greges non sane fiunt, nisi ex eis qui onera portant, ideo quod plerique
diducuntur ad molas aut ad agri culturam, ubi quid vehendum est, aut etiam ad
arandum, ubi levis est terra, ut in Campania. Greges fiunt fere mercatorum, ut
eorum qui e Brundisino aut Apulia asellis dossuariis comportant ad mare oleum
aut vinum itemque frumentum aut quid aliud.
7.
Lucienus: Ego quoque adveniens aperiam carceres, inquit, et equos emittere
incipiam, nec solum mares, quos admissarios habeo, ut Atticus, singulos in
feminas denas. E quis feminas Q. Modius Equiculus, vir fortissimus, etiam patre
militari, iuxta ac mares habere solebat. Horum equorum et equarum greges qui
habere voluerunt, ut habeant aliqui in Peloponneso et in Apulia, primum spectare
oportet aetatem, quam praecipiunt sic. Videmus ne sint minores trimae, maiores
decem annorum. Aetas cognoscitur et equorum et fere omnium qui ungulas
indivisas habent et etiam cornutarum, quod equus triginta mensibus primum
dentes medios dicitur amittere, duo superiores, totidem inferiores. Incipientes
quartum agere annum itidem eiciunt et totidem eiciunt proxumos eorum quos
amiserunt, et incipiunt nasci, quos vocant columellares. Quinto anno incipiente
item eodem modo amittere binos, cum cavos habeat tum renascentes, ei sexto anno
impleri, septumo omnes habere solet renatos et completos. Hoc maiores qui sunt,
intellegi negant posse, praeterquam cum dentes sint facti brocchi et supercilia
cana et sub ea lacunae, ex observatu dicunt eum equom habere annos sedecim. De
forma esse oportet magnitudine modica, quod nec vastos nec minutos decet esse,
equas clunibus ac ventribus latis. Equos, ad admissuram quos velis habere,
legere oportet amplo corpore, formosos, nulla parte corporis inter se non
congruenti. Qualis futurus sit equus, e pullo coniectari potest: si caput habet
non magnum nec membris confusis si est, oculis nigris, naribus non angustis,
auribus applicatis, iuba crebra, fusca, subcrispa subtenuibus saetis, inplicata
in dexteriorem partem cervicis, pectus latum at plenum, umeris latis, ventre
modico, lumbis deorsum versus pressis, scapulis latis, spina maxime duplici, si
minus, non exstanti, coda ampla subcrispa, cruribus rectis aequalibus intro
versus potius figuratis, genibus rutundis ne magnis, ungulis duris; toto
corpore ut habeat venas, quae animadverti possint, quod qui huiusce modi sit,
cum est aeger, ad medendum appositus. De
stirpe magni interest qua sint, quod genera sunt multa. Itaque ab hoc nobiles a
regionibus dicuntur, in Graecia Thessalici equi a Thessalia, in Italia ab
Apulia Apuli, ab Rosea Roseani. Equi boni futuri signa, si cum gregalibus in
pabulo contendit in currendo aliave qua re, quo potior sit; si, cum flumen
travehundum est gregi, in primis progreditur ac non respectat alios. Emptio
equina similis fere ac boum et asinorum, quod eisdem rebus in emptione dominum
mutant, ut in Manili actionibus sunt perscripta.
Equinum pecus pascendum in pratis potissimum
herba, in stabulis ac praesepibus arido faeno; cum pepererunt, hordeo adiecto,
bis die data aqua. Horum feturae initium admissionis facere oportet ab
aequinoctio verno ad solstitium, ut partus idoneo tempore fiat; duodecimo enim
mense die decimo aiunt nasci. Quae post tempus nascuntur, fere vitiosa atque
inutilia existunt. Admittere oportet, cum tempus anni venerit, bis die, mane et
vespere, per origam; sic appellatur qui admittit. Eo enim adiutante, equa
alligata, celerius admittuntur, neque equi frustra cupiditate impulsi semen
eiciunt. Quoad satis sit admitti, ipsae significant, quod se defendunt. Si
fastidium saliendi est, scillae medium conterunt cum aqua ad mellis
crassitudinem; tum ea re naturam equae, cum menses ferunt, tangunt; contra ab
locis equae nares equi tangunt. Tametsi incredibile, quod usu venit, memoriae
mandandum. Equus matrem salire cum adduci non posset, cum eum capite obvoluto
auriga adduxisset et coegisset matrem inire, cum descendenti dempsisset ab
oculis, ille impetum fecit in eum ac mordicus interfecit. Cum conceperunt equae, videndum
ne aut laborent plusculum aut ne frigidis locis sint, quod algor maxime
praegnatibus obest. Itaque in stabulis et umore prohibere oportet humum, clausa
habere ostia ac fenestras, et inter singulas a praesepibus intericere
longurios, qui eas discernant, ne inter se pugnare possint. Praegnatem neque
implere cibo neque esurire oportet. Alternis qui admittant, diuturniores equas,
meliores pullos fieri dicunt, itaque ut restibiles segetes esse exsuctiores,
sic quotannis quae praegnantes fiant.
In decem
diebus secundum partum cum matribus in pabulum prodigendum, ne ungulas comburat
stercus tenellas. Quinquemestribus pullis factis, cum
redacti sunt in stabulum, obiciendum farinam hordeaceam molitam cum furfuribus,
et siquid aliud terra natum libenter edent. Anniculis iam factis dandum hordeum
et furfures, usque quoad erunt lactantes. Neque prius biennio confecto a lacte
removendum; eosque, cum stent cum matribus, interdum tractandum, ne, cum sint
diiuncti, exterreantur; eademque causa ibi frenos suspendendum, et eculi
consuescant et videre eorum faciem et e motu audire crepitus. Cum iam ad manus
accedere consuerint, interdum imponere iis puerum bis aut ter pronum in
ventrem, postea iam sedentem. Haec facere, cum sit trimus; tum enim maxime
crescere ac lacertosum fieri. Sunt qui dicant post annum et sex menses eculum
domari posse, sed melius post trimum, a quo tempore farrago dari solet. Haec enim purgatio maxime necessaria equino pecori.
Quod diebus decem facere oportet, nec pati alium ullum cibum gustare. Ab
undecimo die usque ad quartum decimum dandum hordeum, cottidie adicientem
minutatim; quod quarto die feceris, in eo decem diebus proximis manendum. Ab eo
tempore mediocriter exercendum et, cum consudarit, perunguendum oleo. Si frigus
erit, in equili faciendus ignis.
Equi quod alii sunt ad rem militarem idonei,
alii ad vecturam, alii ad admissuram, alii ad cursuram, non item sunt spectandi
atque habendi. Itaque peritus belli alios eligit atque alit ac docet; aliter
quadrigarius ac desultor; neque idem qui vectorios facere vult ad ephippium aut
ad raedam, quod qui ad rem militarem, quod ut ibi ad castra habere volunt
acres, sic contra in viis habere malunt placidos. Propter quod discrimen maxime
institutum ut castrentur equi. Demptis enim testiculis fiunt quietiores, ideo
quod semine carent. Ii cantherii appellati, ut in subus maiales, gallis
gallinaceis capi. De medicina vel plurima sunt in equis et signa morborum et
genera curationum, quae pastorem scripta habere oportet. Itaque ab hoc in
Graecia potissimum medici pecorum hippiatroi appellati.
|