4.
Ille, Ego vero, inquit, ut aiunt post principia in castris, id est ab his
temporibus quam superioribus, quod ex pavonibus fructus capiuntur maiores quam
e gallinis. Atque adeo non dissimulabo, quod volo de ornithone primum, quod
lucri fecerunt hoc nomen turdi. Sexaginta enim milia Fircellina excande me
fecerunt cupiditate.
Merula, Duo genera sunt, inquit, ornithonis:
unum delectationis causa, ut Varro hic fecit noster sub Casino, quod amatores
invenit multos; alterum fructus causa, quo genere macellarii et in urbe quidam
habent loca clausa et rure, maxime conducta in Sabinis, quod ibi propter agri naturam
frequentes apparent turdi. Ex iis tertii generis voluit esse Lucullus
coniunctum aviarium, quod fecit in Tusculano, ut in eodem tecto ornithonis
inclusum triclinium haberet, ubi delicate cenitaret et alios videret in
mazonomo positos coctos, alios volitare circum fenestras captos. Quod inutile
invenerunt. Nam non tantum in eo oculos delectant intra fenestras aves
volitantes, quantum offendit quod alienus odor opplet nares.
5.
Sed quod te malle arbitror, Axi, dicam de hoc quod fructus causa faciunt, unde,
non ubi, sumuntur pingues turdi. Igitur testudo, aut peristylum tectum tegulis
aut rete, fit magna, in qua milia aliquot turdorum ac merularum includere
possint, quidam cum eo adiciant praeterea aves alias quoque, quae pingues
veneunt care, ut miliariae ac coturnices. In hoc tectum aquam venire oportet
per fistulam et eam potius per canales angustas serpere, quae facile extergeri
possint (si enim late ibi diffusa aqua, et inquinatur facilius et bibitur
inutilius), et ex eis caduca quae abundat per fistulam exire, ne luto aves
laborent. Ostium habere humile et angustum et potissimum eius generis, quod
cocliam appellant, ut solet esse in cavea, in qua tauri pugnare solent;
fenestras raras, per quas non videantur extrinsecus arbores aut aves, quod
earum aspectus ac desiderium marcescere facit volucres inclusas. Tantum locum luminis
habere oportet, ut aves videre possint, ubi assidant, ubi cibus, ubi aqua sit. Tectorio tacta esse levi circum ostia ac fenestras,
nequa intrare mus aliave quae bestia possit. Circum huius aedifici parietes
intrinsecus multos esse palos, ubi aves assidere possint, praeterea perticis
inclinatis ex humo ad parietem et in eis transversis gradatim modicis
intervallis perticis adnexis ad speciem cancellorum scaenicorum ac theatri.
Deorsum in terram esse aquam, quam bibere possint, cibatui offas positas. Eae maxime glomerantur ex
ficis et farre mixto. Diebus viginti antequam tollere vult turdos, largius dat
cibum, quod plus ponit et farre subtiliore incipit alere. In hoc tecto caveas,
quae caveae tabulata habeant aliquot ad perticarum supplementum. Contra hic
aviarius, quae mortuae ibi sunt aves, ut domino numerum reddat, solet ibidem
servare. Cum opus sunt, ex hoc auiario ut sumantur idoneae, excludantur in
minusculum aviarium, quod est coniunctum cum maiore ostio, lumine illustriore,
quod seclusorium appellant. Ibi cum eum numerum habet exclusum, quem sumere
vult, omnes occidit. Hoc ideo in secluso clam, ne reliqui, si videant,
despondeant animum atque alieno tempore venditoris moriantur. Non ut advenae
volucres pullos faciunt, in agro ciconiae, in tecto hirundines, sic aut hic aut
illic turdi, qui cum sint nomine mares, re vera feminae quoque sunt. Neque id
non secutum ut esset in merulis, quae nomine feminino mares quoque sunt.
Praeterea volucres cum partim advenae sint, ut hirundines et grues, partim
vernaculae, ut gallinae ac columbae, de illo genere sunt turdi adventicio ac
quotannis in Italiam trans mare advolant circiter aequinoctium autumnale et eodem
revolant ad aequinoctium vernum, et alio tempore, turtures ac coturnices immani
numero. Hoc ita fieri apparet in insulis
propinquis Pontiis, Palmariae, Pandateriae. Ibi enim in prima volatura cum
veniunt, morantur dies paucos requiescendi causa itemque faciunt, cum ex Italia
trans mare remeant.
Appius Axio, Si
quinque milia hoc coieceris, inquit, et erit epulum ac triumphus, sexaginta
milia quae vis statim in fenus des licebit multum. Tum mihi, tu dic illud
alterum genus ornithonis, qui animi causa constitutus a te sub Casino fertur,
in quo diceris longe vicisse non modo archetypon inventoris nostri
ornithotrophion M. Laenii Strabonis, qui Brundisii hospes noster primus in
peristylo habuit exhedra conclusas aves, quas pasceret obiecto rete, sed etiam in
Tusculano magna aedificia Luculli. Quoi ego: Cum habeam sub oppido Casino
flumen, quod per villam fluat, liquidum et altum marginibus lapideis, latum
pedes quinquaginta septem, et e villa in villam pontibus transeatur, longum
pedes DCCCCL derectum ab insula, quae est in imo fluvio, ubi confluit altera
amnis, ad summum flumen, ubi est museum, circum huius ripas ambulatio sub dio
pedes lata denos, ab hac est in agrum versus ornithonis locus ex duabus
partibus dextra et sinistra maceriis altis conclusus. Inter quas locus qui est
ornithonis deformatus ad tabulae litterariae speciem cum capitulo, forma qua
est quadrata, patet in latitudinem pedes XLVIII, in longitudinem pedes LXXII;
qua ad capitulum rutundum est, pedes XXVII. Ad
haec, ita ut in margine quasi infimo tabulae descripta sit, ambulatio, ab
ornithone plumula, in qua media sunt caveae, qua introitus in aream est. In
limine, in lateribus dextra et sinistra porticus sunt primoribus columnis
lapideis, pro mediis arbusculis humilibus ordinatae, cum a summa macerie ad
epistylium tecta porticus sit rete cannabina et ab epistylio ad stylobaten. Hae
sunt avibus omnigenus oppletae, quibus cibus ministratur per retem et aqua
rivolo tenui affluit. Secundum stylobatis interiorem partem dextra et sinistra
ad summam aream quadratam e medio diversae duae non latae oblongae sunt
piscinae ad porticus versus. Inter eas piscinas tantummodo accessus semita in
tholum, qui est ultra rutundus columnatus, ut est in aede Catuli, si pro
parietibus feceris columnas. Extra eas columnas est silva manu sata grandibus
arboribus, ut infima perluceat, tota saepta maceriis altis. Intra tholi columnas
exteriores lapideas et totidem interiores ex abiete tenues locus est pedes
quinque latus. Inter columnas exteriores pro pariete reticuli e nervis sunt, ut
prospici in silvam possit et quae ibi sunt videri neque avis ea transire. Intra interiores columnas pro pariete rete aviarium
est obiectum. Inter has et exteriores gradatim substructum ut theatridion
avium, mutuli crebri in omnibus columnis impositi, sedilia avium. Intra retem
aves sunt omnigenus, maxime cantrices, ut lusciniolae ac merulae, quibus aqua
ministratur per canaliculum, cibus obicitur sub retem. Subter columnarum
stylobaten est lapis a falere pedem et dodrantem alta; ipsum falere ad duo
pedes altum a stagno, latum ad quinque, ut in culcitas et columellas convivae
pedibus circumire possint. Infimo intra falere est stagnum cum margine pedali
et insula in medio parva. Circum falere et navalia sunt excavata anatium
stabula. In insula est columella, in qua intus axis, qui pro mensa sustinet
rotam radiatam, ita ut ad extremum, ubi orbile solet esse, arcuata tabula
cavata sit ut tympanum in latitudinem duo pedes et semipedem, in altitudinem
palmum. Haec ab uno puero, qui ministrat, ita vertitur, ut omnia una ponantur
et ad bibendum et ad edendum et admoveantur ad omnes convivas. Ex suggesto
faleris, ubi solent esse peripetasmata, prodeunt anates in stagnum ac nant, e
quo rivus pervenit in duas, quas dixi, piscinas, ac pisciculi ultro ac citro
commetant, cum et aqua calida et frigida ex orbi ligneo mensaque, quam dixi in
primis radiis esse, epitoniis versis ad unum quemque factum sit ut fluat
convivam. Intrinsecus sub tholo stella lucifer interdiu, noctu hesperus, ita
circumeunt ad infimum hemisphaerium ac moventur, ut indicent, quot sint horae.
In eodem hemisphaerio medio circum cardinem est orbis ventorum octo, ut Athenis
in horologio, quod fecit Cyrrestes; ibique eminens radius a cardine ad orbem
ita movetur, ut eum tangat ventum, qui flet, ut intus scire possis.
Cum haec loqueremur, clamor fit in campo. Nos
athletae comitiorum cum id fieri non miraremur propter studia suffragatorum et
tamen scire vellemus, quid esset, venit ad nos Pantuleius Parra, narrat ad
tabulam, cum diriberent, quendam deprensum tesserulas coicientem in loculum,
eum ad consulem tractum a fautoribus competitorum. Pavo surgit, quod eius
candidati custos dicebatur deprensus.
6.
Axius, De pavonibus, inquit, libere licet dicas, quoniam discessit Fircellius,
qui, secus siquid diceres de iis, gentilitatis causa fortasse an tecum duceret
serram. Quoi Merula, De pavonibus nostra memoria, inquit, greges haberi coepti
et venire magno. Ex iis M. Aufidius Lurco supra sexagena milia nummum in anno
dicitur capere. Ii aliquanto pauciores esse debent mares quam feminae, si ad
fructum spectes; si ad delectationem, contra; formosior enim mas. Pascendi
greges agrestes. Transmarini esse dicuntur in insulis, Sami in luco Iunonis,
item in Planasia insula M. Pisonis. Hi ad greges constituendos parantur bona
aetate et bona forma. Huic enim natura formae e volucribus dedit palmam. Ad
admissuram haec minores bimae non idoneae nec iam maiores natu. Pascuntur omne
genus obiecto frumento, maxime hordeo. Itaque Seius iis dat in menses singulos
hordei singulos modios, ita ut in fetura det uberius, antequam salire
incipiant. In has a procuratore ternos pullos exigit eosque, cum creverunt,
quinquagenis denariis vendit, ut nulla avis hunc assequatur fructum. Praeterea
ova emit ac supponit gallinis, ex quibus excusos pullos refert in testudinem
eam, in qua pavones habet. Quod tectum pro multitudine pavonum fieri debet et
habere cubilia discreta, tectorio levata, quo neque serpens neque bestia
accedere ulla possit; praeterea habere locum ante se, quo pastum exeant diebus
apricis. Utrumque locum purum esse volunt hae volucres. Itaque pastorem earum
cum vatillo circumire oportet ac stercus tollere ac conservare, quod et ad agri
culturam idoneum est et ad substramen pullorum. Primus hos Q. Hortensius
augurali aditiali cena posuisse dicitur, quod potius factum tum luxuriosi quam
severi boni viri laudabant. Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ita
ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis, grex
centenarius facile quadragena milia sestertia ut reddat, ut quidem Abucius
aiebat, si in singulos ternos exigeret pullos, perfici sexagenas posse.
|