10.
Transi, inquit Axius, nunc in illud genus, quod non est ulla villa ac terra
contentum, sed requirit piscinas, quod vos philograeci vocatis amphibium. In quibus ubi anseres aluntur, nomine alieno
chenoboscion appellatis. Horum greges Scipio Metellus et M. Seius habent magnos
aliquot. Merula, Seius, inquit, ita greges comparavit anserum, ut hos quinque
gradus obseruaret, quos in gallinis dixi. Hi sunt de genere, de fetura, de
ovis, de pullis, de sagina. Primum iubebat servum in legendo observare ut
essent ampli et albi, quod plerumque pullos similes sui faciunt. Est enim alterum
genus varium, quod ferum vocatur, nec cum iis libenter congregantur, nec aeque
fit mansuetum. Anseribus ad admittendum tempus est aptissimum a bruma, ad
pariendum et incubandum a Kalendis Februariis vel Martiis usque ad solstitium. Saliunt fere in aqua, iniguntur in flumen aut
piscinam. Singulae non plus quam ter in anno pariunt. Singulis, ubi pariant, faciendum
haras quadratas circum binos pedes et semipedem; eas substernendum palea. Notandum earum ova aliquo signo, quod aliena non
excudunt. Ad
incubandum supponunt plerumque novem aut undecim, qui hoc minus, quinque, qui
hoc plus, XV. Incubat tempestatibus dies triginta, tepidioribus XXV. Cum excudit, quinque
diebus primis patiuntur esse cum matre. Deinde cotidie, serenum cum est,
producunt in prata, item piscinas aut paludes, iisque faciunt haras supra
terram aut suptus, in quas non inducunt plus vicenos pullos, easque cellas
provident ne habeant in solo umorem et ut molle habeant substramen e palea
aliave qua re, neve qua eo accedere possint mustelae aliaeve quae bestiae
noceant. Anseres pascunt in umidis locis et pabulum serunt, quod aliquem ferat
fructum, seruntque his herbam, quae vocatur seris, quod ea aqua tacta, etiam
cum est arida, fit viridis. Folia eius decerpentes dant, ne, si eo inegerint, ubi
nascitur, aut obterendo perdant aut ipsi cruditate pereant; voraces enim sunt
natura. Quo temperandum iis, qui propter cupiditatem saepe in pascendo, si
radicem prenderunt, quam educere velint e terra, abrumpunt collum;
perimbecillum enim id, ut caput molle. Si haec herba non est, dandum hordeum
aut frumentum aliud. Cum est tempus farraginis, dandum, ut in seri dixi. Cum
incubant, hordeum iis intritum in aqua apponendum. Pullis primum biduo polenta
aut hordeum apponitur, tribus proximis nasturtium viride consectum minutatim ex
aqua in vas aliquod. Cum autem sunt inclusi in haras aut speluncas, ut dixi,
viceni, obiciunt iis polentam hordeaceam aut farraginem herbamve teneram
aliquam concisam. Ad saginandum eligunt pullos circiter sesquimensem qui sunt
nati; eos includunt in saginario ibique polentam et pollinem aqua madefacta
dant cibum, ita ut ter die saturent. Secundum cibum large ut bibant faciunt
potestatem. Sic curati circiter duobus mensibus fiunt pingues. Quotienscumque
sumpeserunt, locus solet purgari, quod amant locum purum neque ipsi ullum, ubi
fuerunt, relincunt purum.
11.
Qui autem volunt greges anatium habere ac constituere nessotrophion, primum locum,
quoi est facultas, eligere oportet palustrem, quod eo maxime delectantur; si id
non, potissimum ibi, ubi sit naturalis aut lacus aut stagnum aut manu facta
piscina, quo gradatim descendere possint. Saeptum altum esse oportet, ubi
versentur, ad pedes quindecim, ut vidistis ad villam Sei, quod uno ostio
claudatur. Circum totum parietem intrinsecus crepido lata, in qua secundum
parietem sint tecta cubilia, ante ea vestibulum earum exaequatum tectorio opere
testaceo. In eo perpetua canalis, in quam et cibus imponitur iis et immittitur
aqua; sic enim cibum capiunt. Omnes parietes tectorio levigantur, ne faeles
aliave quae bestia introire ad nocendum possit, idque saeptum totum rete
grandibus maculis integitur, ne eo involare aquila possit neve evolare anas.
Pabulum iis datur triticum, hordeum, vinacei, non numquam etiam ex aqua cammari
et quaedam eius modi aquatilia. Quae in eo saepto erunt piscinae, in eas aquam
large influere oportet, ut semper recens sit.
Sunt item
non dissimilia alia genera, ut querquedulae, phalarides, sic perdices, quae, ut
Archelaus scribit, voce maris audita concipiunt. Quae, ut superiores, neque
propter fecunditatem neque propter suavitatem saginantur et sic pascendo fiunt
pingues. Quod ad villaticarum pastionum primum actum pertinere sum ratus, dixi.
12.
Interea redit Appius, et percontati nos ab illo et ille a nobis, quid esset
dictum ac factum. Appius, Sequitur,
inquit, actus secundi generis adficticius ad villam qui solet esse, ac nomine
antico a parte quadam leporarium appellatum. Nam neque solum lepores in eo
includuntur silva, ut olim in iugero agelli aut duobus, sed etiam cervi aut
capreae in iugeribus multis. Quintus Fulvius Lippinus dicitur habere in
Tarquiniensi saepta iugera quadraginta, in quo sunt inclusa non solum ea quae
dixi, sed etiam oves ferae, etiam hoc maius hic in Statoniensi et quidam in
locis aliis; in Gallia vero transalpina T. Pompeius tantum saeptum venationis,
ut circiter passum locum inclusum habeat. Praeterea in eodem consaepto fere
habere solent cocliaria atque alvaria atque etiam dolia, ubi habeant conclusos
glires. Sed horum omnium custodia, incrementum et pastio aperta, praeterquam de
apibus. Quis enim ignorat saepta e maceriis ita esse oportere in leporario, ut
tectorio tacta sint et sint alta? Alterum ne faelis aut maelis aliave quae
bestia introire possit, alterum ne lupus transilire; ibique esse latebras, ubi
lepores interdiu delitiscant in virgultis atque herbis, et arbores patulis
ramis, quae aquilae impediant conatus. Quis item nescit, paucos si lepores, mares ac
feminas, intromiserit, brevi tempore fore ut impleatur? Tanta fecunditas huius quadripedis. Quattuor modo enim
intromisit in leporarium, brevi solet repleri. Etenim saepe, cum habent catulos
recentes, alios in ventre habere reperiuntur. Itaque de iis Archelaus scribit,
annorum quot sit qui velit scire, inspicere oportere foramina naturae, quod
sine dubio alius alio habet plura. Hos quoque nuper institutum ut saginarent plerumque, cum
exceptos e leporario condant in caveis et loco clauso faciant pingues. Quorum ergo tria genera fere sunt: unum Italicum hoc
nostrum pedibus primis humilibus, posterioribus altis, superiore parte pulla,
ventre albo, auribus longis. Qui lepus dicitur, cum praegnas sit, tamen concipere.
In Gallia Transalpina et Macedonia fiunt permagni, in Hispania et in Italia
mediocres. Alterius generis est, quod in Gallia nascitur ad Alpis, qui hoc fere
mutant, quod toti candidi sunt; ii raro perferuntur Romam. Tertii generis est,
quod in Hispania nascitur, similis nostro lepori ex quadam parte, sed humile,
quem cuniculum appellant. L. Aelius putabat ab eo dictum leporem a
celeritudine, quod levipes esset. Ego arbitror a Graeco vocabulo antico, quod
eum Aeolis leporin appellabant. Cuniculi dicti ab eo, quod sub terra cuniculos
ipsi facere solent, ubi lateant in agris. Horum omnium tria genera, si possis,
in leporario habere oportet. Duo quidem utique te habere puto, quod in Hispania
annis ita fuisti multis, ut inde te cuniculos persecutos credam.
|