Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Terentius Varro
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Capp. XIII-XVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XVII

13. Apros quidem posse haberi in leporario nec magno negotio ibi et captivos et cicuris, qui ibi nati sint, pingues solere fieri scis, inquit, Axi. Nam quem fundum in Tusculano emit hic Varro a M. Pupio Pisone, vidisti ad bucinam inflatam certo tempore apros et capreas convenire ad pabulum, cum ex superiore loco e palaestra apris effunderetur glans, capreis victa aut quid aliud. Ego vero, inquit ille, apud Q. Hortensium cum in agro Laurenti essem. Ibi istuc magis thraikikos fieri vidi. Nam silva erat, ut dicebat, supra quinquaginta iugerum maceria saepta, quod non leporarium, sed therotrophium appellabat. Ibi erat locus excelsus, ubi triclinio posito cenabamus, quo Orphea vocari iussit. Qui cum eo venisset cum stola et cithara cantare esset iussus, bucina inflavit, ut tanta circumfluxerit nos cervorum aprorum et ceterarum quadripedum multitudo, ut non minus formosum mihi visum sit spectaculum, quam in Circo Maximo aedilium sine Africanis bestiis cum fiunt venationes.

14. Axius, Tuas partes, inquit, sublevavit Appius, O Merula noster. Quod ad venationem pertinet, breviter secundus trasactus est actus, nec de cochleis ac gliribus quaero, quod relicum est; neque enim magnum molimentum esse potest. Non istuc tam simplex est, inquit Appius, quam tu putas, O Axi noster. Nam et idoneus sub dio sumendus locus cochleariis, quem circum totum aqua claudas, ne, quas ibi posueris ad partum, non liberos earum, sed ipsas quaeras. Aqua, inquam, finiendae, ne fugitivarius sit parandus. Locus is melior, quem et non coquit sol et tangit ros. Qui si naturalis non est, ut fere non sunt in aprico loco, neque habeas in opaco ubi facias, ut sunt sub rupibus ac montibus, quorum adluant radices lacus ac fluvii, manu facere oportet roscidum. Qui fit, si adduxeris fistula et in eam mammillas imposueris tenues, quae eructent aquam, ita ut in aliquem lapidem incidat ac late dissipetur. Parvus iis cibus opus est, et is sine ministratore, et hunc, dum serpit, non solum in area reperit, sed etiam, si rivus non prohibet, parietes stantes invenit. Denique ipsae et ruminantes ad propolam vitam diu producunt, cum ad eam rem pauca laurea folia intericiant et aspergant furfures non multos. Itaque cocus has vivas an mortuas coquat, plerumque nescit. Genera cochlearum sunt plura, ut minutae albulae, quae afferuntur e Reatino, et maximae, quae de Illyrico apportantur, et mediocres, quae ex Africa afferuntur; non quo non in his regionibus quibusdam locis ac magnitudinibus sint disperiles; nam et valde amplae sunt ex Africa, quae vocantur solitannae, ita ut in eas LXXX quadrantes coici possint, et sic in aliis regionibus eaedem inter se collatae minores ac maiores. Hae in fetura pariunt innumerabilia. Earum semen minutum ac testa molli diuturnitate obdurescit. Magnis insulis in areis factis magnum bolum deferunt aeris. Has quoque saginare solent ita, ut ollam cum foraminibus incrustent sapa et farri, ubi pascantur, quae foramina habeat, ut intrare aer possit; vivax enim haec natura.

15. Glirarium autem dissimili ratione habetur, quod non aqua, sed maceria locus saepitur; tota levi lapide aut tectorio intrinsecus incrustatur, ne ex ea erepere possit. In eo arbusculas esse oportet, quae ferant glandem. Quae cum fructum non ferunt, intra maceriem iacere oportet glandem et castaneam, unde saturi fiant. Facere iis cavos oportet laxiores, ubi pullos parere possint; aquam esse tenuem, quod ea non utuntur multum et aridum locum quaerunt. Hae saginantur in doliis, quae etiam in villis habent multi, quae figuli faciunt multo aliter atque alia, quod in lateribus eorum semitas faciunt et cavum, ubi cibum constituant. In hoc dolium addunt glandem aut nuces iuglandes aut castaneam. Quibus in tenebris cum operculum impositum est in doleis, fiunt pingues.

16. Appius, Igitur relinquitur, inquit, de pastione villatica tertius actus de piscinis. Quid tertius? inquit Axius. An quia tu solitus es in adulescentia tua domi mulsum non bibere propter parsimoniam, nos mel neclegemus? Appius nobis, Verum dicit, inquit. Nam cum pauper cum duobus fratribus et duabus sororibus essem relictus, quarum alteram sine dote dedi Lucullo, a quo hereditate me cessa primum et primus mulsum domi meae bibere coepi ipse, cum interea nihilo minus paene cotidie in convivio omnibus daretur mulsum. Praeterea meum erat, non tuum, eas novisse volucres, quibus plurimum natura ingeni atque artis tribuit. Itaque eas melius me nosse quam te ut scias, de incredibili earum arte naturali audi. Merula, ut cetera fecit, historicos quae sequi melitturgoe soleant demonstrabit.
Primum apes nascuntur partim ex apibus, partim ex bubulo corpore putrefacto. Itaque Archelaus in epigrammate ait eas esse

boos phthimenes peplanemena tekna,

idem

hippon men sphekes genea, moschon de melissai.

Apes non sunt solitaria natura, ut aquilae, sed ut homines. Quod si in hoc faciunt etiam graculi, at non idem, quod hic societas operis et aedificiorum, quod illic non est, hic ratio atque ars, ab his opus facere discunt, ab his aedificare, ab his cibaria condere. Tria enim harum: cibus, domus, opus, neque idem quod cera cibus, nec quod mel, nec quod domus. Non in favo sex angulis cella, totidem quot habet ipsa pedes? Quod geometrae hexagonon fieri in orbi rutundo ostendunt, ut plurimum loci includatur. Foris pascuntur, intus opus faciunt, quod dulcissimum quod est, et deis et hominibus est acceptum, quod favus venit in altaria et mel ad principia convivi et in secundam mensam administratur. Haec ut hominum civitates, quod hic est et rex et imperium et societas. Secuntur omnia pura. Itaque nulla harum adsidit in loco inquinato aut eo qui male oleat, neque etiam in eo qui bona olet unguenta. Itaque iis unctus qui accessit, pungunt, non, ut muscae, ligurriunt, quod nemo has videt, ut illas, in carne aut sanguine aut adipe. Ideo modo considunt in eis quorum sapor dulcis. Minime malefica, quod nullius opus vellicans facit deterius, neque ignava, ut non, qui eius conetur disturbare, resistat; neque tamen nescia suae imbecillitatis. Quae cum causa Musarum esse dicuntur volucres, quod et, si quando displicatae sunt, cymbalis et plausibus numero redducunt in locum unum; et ut his dis Helicona atque Olympon adtribuerunt homines, sic his floridos et incultos natura adtribuit montes. Regem suum secuntur, quocumque it, et fessum sublevant, et si nequit volare, succollant, quod eum servare volunt. Neque ipsae sunt inficientes nec non oderunt inertes. Itaque insectantes ab se eiciunt fucos, quod hi neque adiuvant et mel consumunt, quos vocificantes plures persecuntur etiam paucae. Extra ostium alvi opturant omnia, qua venit inter favos spiritus, quam erithacen appellant Graeci. Omnes ut in exercitu vivunt atque alternis dormiunt et opus faciunt pariter et ut colonias mittunt, iique duces conficiunt quaedam ad vocem ut imitatione tubae. Tum id faciunt, cum inter se signa pacis ac belli habeant. Sed, O Merula, Axius noster ne, dum haec audit physica, macescat, quod de fructu nihil dixi, nunc cursu lampada tibe trado.
Merula, De fructu, inquit, hoc dico, quod fortasse an tibi satis sit, Axi, in quo auctorem habeo non solum Seium, qui alvaria sua locata habet quotannis quinis milibus pondo mellis, sed etiam hunc Varronem nostrum, quem audivi dicentem duo milites se habuisse in Hispania fratres Veianios ex agro Falisco locupletis, quibus cum a patre relicta esset parva villa et agellus non sane maior iugero uno, hos circum villam totam alvaria fecisse et hortum habuisse ac relicum thymo et cytiso opsevisse et apiastro, quod alii meliphyllon, alii melissophyllon, quidam melittaenam appellant. Hos numquam minus, ut peraeque ducerent, dena milia sestertia ex melle recipere esse solitos, cum dicerent velle exspectare, ut suo potius tempore mercatorem admitterent, quam celerius alieno. Dic igitur, inquit, ubi et cuius modi me facere oporteat alvarium, ut magnos capiam fructus. Ille, melittonas ita facere oportet, quos alii melitrophia appellant, eandem rem quidam mellaria. Primum secundum villam potissimum, ubi non resonent imagines (hic enim sonus harum fugae existimatur esse protelum), esse oportet aere temperato, neque aestate fervido neque hieme non aprico, ut spectet potissimum ad hibernos ortus, qui prope se loca habeat ea, ubi pabulum sit frequens et aqua pura. Si pabulum naturale non est, ea oportet dominum serere, quae maxime secuntur apes. Ea sunt rosa, serpyllon, apiastrum, papaver, faba, lens, pisum, ocimum, cyperum, medice, maxime cytisum, quod minus valentibus utilissimum est. Etenim ab aequinoctio verno florere incipit et permanet ad alterum aequinoctium. Sed ut hoc aptissimum ad sanitatem apium, sic ad mellificium thymum. Propter hoc Siculum mel fert palmam, quod ibi thymum bonum frequens est. Itaque quidam thymum contundunt in pila et diluunt in aqua tepida; eo conspergunt omnia seminaria consita apium causa. Quod ad locum pertinet, hoc genus potissimum eligendum iuxta villam, non quo non in villae porticu quoque quidam, quo tutius esset, alvarium collocarint. Ubi sint, alii faciunt ex viminibus rutundas, alii e ligno ac corticibus, alii ex arbore cava, alii fictiles, alii etiam ex ferulis quadratas longas pedes circiter ternos, latas pedem, sed ita, ubi parum sunt quae compleant, ut eas conangustent, in vasto loco inani ne despondeant animum. Haec omnia vocant a mellis alimonio alvos, quas ideo videntur medias facere angustissimas, ut figuram imitentur earum. Vitiles fimo bubulo oblinunt intus et extra, ne asperitate absterreantur, easque alvos ita collocant in mutulis parietis, ut ne agitentur neve inter se contingant, cum in ordinem sint positae. Sic intervallo interposito alterum et tertium ordinem infra faciunt et aiunt potius hinc demi oportere, quam addi quartum. Media alvo, qua introeant apes, faciunt foramina parva dextra ac sinistra. Ad extremam, qua mellarii favum eximere possint, opercula imponunt. Alvi optimae fiunt corticeae, deterrimae fictiles, quod et frigore hieme et aestate calore vehementissime haec commoventur. Verno tempore et aestivo fere ter in mense mellarius inspicere debet fumigans leniter eas et ab spurcitiis purgare alvum et vermiculos eicere. Praeterea ut animadvertat ne reguli plures existant; inutiles enim fiunt propter seditiones. Et quidam dicunt, tria genera cum sint ducum in apibus, niger ruber varius, ut Menecrates scribit, duo, niger et varius, qui ita melior, ut expediat mellario, cum duo sint in eadem alvo, interficere nigrum, cum sit cum altero rege, esse seditiosum et corrumpere alvom, quod fuget aut cum multitudine fugetur. De reliquis apibus optima est parva varia rutunda. Fur qui vocabitur, ab aliis fucus, est ater et lato ventre. Vespa, quae similitudinem habet apis, neque socia est operis et nocere solet morsu, quam apes a se secernunt. Hae differunt inter se, quod ferae et cicures sunt. Nunc feras dico, quae in silvestribus locis pascitant, cicures, quae in cultis. Silvestres minores sunt magnitudine et pilosae, sed opifices magis.
In emendo emptorem videre oportet, valeant an sint aegrae. Sanitatis signa, si sunt frequentes in examine et si nitidae et si opus quod faciunt est aequabile ac leve. Minus valentium signa, si sunt pilosae et horridae, ut pulverulentae, nisi opificii eas urget tempus; tum enim propter laborem asperantur ac marcescunt. Si transferendae sunt in alium locum, id facere diligenter oportet et tempora, quibus id potissimum facias, animadvertendum et loca, quo transferas, idonea providendum: tempora, ut verno potius quam hiberno, quod hieme difficulter consuescunt quo translatae manere, itaque fugiunt plerumque. Si e bono loco transtuleris eo, ubi idonea pabulatio non sit, fugitivae fiunt. Nec, si ex alvo in alvum in eodem loco traicias, neglegenter faciendum, sed et in quam transiturae sint apes, ea apiastro perfricanda, quod inlicium hoc illis, et favi melliti intus ponendi a faucibus non longe, ne, cum animadverterint aut inopiam esse *** habuisse dicit. Is ait, cum sint apes morbidae propter primoris vernos pastus, qui ex floribus nucis graecae et cornus fiunt, coeliacas fieri atque urina pota reficiendas. Propolim vocant, e quo faciunt ad foramen introitus protectum ante alvum maxime aestate. Quam rem etiam nomine eodem medici utuntur in emplastris, propter quam rem etiam carius in sacra via quam mel venit. Erithacen vocant, quo favos extremos inter se conglutinant, quod est aliud melle et propoli; itaque in hoc vim esse illiciendi. Quocirca examen ubi volunt considere, eum ramum aliamve quam rem oblinunt hoc admixto apiastro. Favus est, quem fingunt multicavatum e cera, cum singula cava sena latera habeant, quot singulis pedes dedit natura. Neque quae afferunt ad quattuor res faciendas, propolim, erithacen, favum, mel, ex iisdem omnibus rebus carpere dicunt. Simplex, quod e malo punico et asparago cibum carpant solum, ex olea arbore ceram, e fico mel, sed non bonum. Duplex ministerium praeberi, ut e faba, apiastro, cucurbita, brassica ceram et cibum; nec non aliter duplex quod fit e malo et piris silvestribus, cibum et mel; item aliter duplex quod e papavere, ceram et mel. Triplex ministerium quoque fieri, ut ex nuce Graeca et e lapsano cibum, mel, ceram. Item ex aliis floribus ita carpere, ut alia ad singulas res sumant, alia ad plures, nec non etiam aliud discrimen sequantur in carptura aut eas sequatur, ut in melle, quod ex alia re faciant liquidum mel, ut e siserae flore, ex alia contra spissum, ut e rore marino; sic ex alia re, ut e fico mel insuave, e cytiso bonum, e thymo optimum. Cibi pars quod potio et ea iis aqua liquida, unde bibant esse oportet, eamque propinquam, quae praeterfluat aut in aliquem lacum influat, ita ut ne altitudine escendat duo aut tres digitos; in qua aqua iaceant testae aut lapilli, ita ut exstent paulum, ubi adsidere et bibere possint. In quo diligenter habenda cura ut aqua sit pura, quod ad mellificium bonum vehementer prodest. Quod non omnis tempestas ad pastum prodire longius patitur, praeparandus his cibus, ne tum melle cogantur solo vivere aut relinquere exinanitas alvos. Igitur ficorum pinguium circiter decem pondo decoquont in aquae congiis sex, quas coctas in offas prope apponunt. Alii aquam mulsam in vasculis prope ut sit curant, in quae addunt lanam puram, per quam sugant, uno tempore ne potu nimium impleantur aut ne incidant in aquam. Singula vasa ponunt ad alvos, haec supplentur. Alii uvam passam et ficum cum pisierunt, affundunt sapam atque ex eo factas offas apponunt ibi, quo foras hieme in pabulum procedere tamen possint.
Cum examen exiturum est, quod fieri solet, cum adnatae prospere sunt multae ac progeniem ut coloniam emittere volunt, ut olim crebro Sabini factitaverunt propter multitudinem liberorum, huius quod duo solent praeire signa, scitur: unum, quod superioribus diebus, maxime vespertinis, multae ante foramen ut uvae aliae ex aliis pendent conglobatae; alterum, quod, cum iam evolaturae sunt aut etiam inceperunt, consonant vehementer, proinde ut milites faciunt, cum castra movent. Quae primum exierunt, in conspectu volitant reliquas, quae nondum congregatae sunt, respectantes, dum conveniant. A mellario cum id fecisse sunt animadversae, iaciundo in eas pulvere et circumtinniendo aere perterritae, quo volunt perducere, non longe inde oblinunt erithace atque apiastro ceterisque rebus, quibus delectantur. Ubi consederunt, afferunt alvum eisdem inliciis litam intus et prope apposita fumo leni circumdato cogunt eas intrare. Quae in novam coloniam cum introierunt, permanent adeo libenter, ut etiam si proximam posueris illam alvum, unde exierunt, tamen novo domicilio potius sint contentae.
Quod ad pastiones pertinere sum ratus quoniam dixi, nunc iam, quoius causa adhibetur ea cura, de fructu dicam. Eximendorum favorum signum sumunt ex ipsis viris alvos habeat nem congerminarit coniecturam capiunt, si intus faciunt bombum et, cum intro eunt ac foras, trepidant et si, opercula alvorum cum remoris, favorum foramina obducta videntur membranis, cum sint repleti melle. In eximendo quidam dicunt oportere ita ut novem partes tollere, decumam relinquere; quod si omne eximas, fore ut discedant. Alii hoc plus relincunt, quam dixi. Ut in aratis qui faciunt restibiles segetes, plus tollunt frumenti ex intervallis, sic in alvis, si non quotannis eximas aut non aeque multum, et magis his assiduas habeas apes et magis fructuosas. Eximendorum favorum primum putant esse tempus vergiliarum exortu, secundum aestate acta, antequam totus exoriatur arcturus, tertium post vergiliarum occasum, et ita, si fecunda sit alvos, ut ne plus tertia pars eximatur mellis, reliquum ut hiemationi relinquatur; sin alvus non sit fertilis, ne quid eximatur. Exemptio cum est maior, neque universam neque palam facere oportet, ne deficiant animum. Favi qui eximuntur, siqua pars nihil habet aut habet incunatum, cultello praesicatur. Providendum ne infirmiores a valentioribus opprimantur, eo enim minuitur fructus; itaque imbecilliores secretas subiciunt sub alterum regem. Quae crebrius inter se pugnabant, aspargi eas oportet aqua mulsa. Quo facto non modo desistunt pugna, sed etiam conferciunt se lingentes, eo magis, si mulso sunt asparsae, quo propter odorem avidius applicant se atque obstupescunt potantes. Si ex alvo minus frequentes evadunt ac subsidit aliqua pars, subfumigandum et prope apponendum bene olentium herbam maxime apiastrum et thymum. Providendum vehementer ne propter aestum aut propter frigus dispereant. Si quando subito imbri in pastu sunt oppressae aut frigore subito, antequam ipsae providerint id fore, quod accidit raro ut decipiantur, et imbris guttis uberibus offensae iacent prostratae, ut efflictae, colligendum eas in vas aliquod et reponendum in tecto loco ac tepido, proximo die quam maxime tempestate bona cinere facto e ficulneis lignis infriandum paulo plus caldo quam tepidiore. Deinde concutiendum leviter ipso vaso, ut manu non tangas, et ponendae in sole. Quae enim sic concaluerunt, restituunt se ac revivescunt, ut solet similiter fieri in muscis aqua necatis. Hoc faciendum secundum alvos, ut reconciliatae ad suum quaeque opus et domicilium redeant.

17. Interea redit ad nos Pavo et, Si vultis, inquit, ancoras tollere, latis tabulis sortitio fit tribuum, ac coepti sunt a praecone recini, quem quaeque tribus fecerit aedilem. Appius confestim surgit, ut ibidem candidato suo gratularetur ac discederet in hortos. Merula, Tertium actum de pastionibus villaticis postea, inquit, tibi reddam, Axi. Consurgentibus illis, Axius mihi respectantibus nobis, quod et candidatum nostrum venturum sciebamus, Non laboro, inquit, hoc loco discessisse Merulam. Reliqua enim fere mihi sunt nota, quod, cum piscinarum genera sint duo, dulcium et salsarum, alterum apud plebem et non sine fructu, ubi Lymphae aquam piscibus nostris villaticis ministrant; illae autem maritimae piscinae nobilium, quibus Neptunus ut aquam et piscis ministrat, magis ad oculos pertinent, quam ad vesicam, et potius marsippium domini exinaniunt, quam implent. Primum enim aedificantur magno, secundo implentur magno, tertio aluntur magno. Hirrus circum piscinas suas ex aedificiis duodena milia sestertia capiebat. Eam omnem mercedem escis, quas dabat piscibus, consumebat. Non mirum; uno tempore enim memini hunc Caesari duo milia murenarum mutua dedisse in pondus et propter piscium multitudinem quadragies sestertio villam venisse. Quae nostra piscina mediterranea ac plebeia recte dicitur dulcis et illa amara; quis enim nostrum non una contentus est hac piscina? Quis contra maritumas non ex piscinis singulis coniunctas habet pluris? Nam ut Pausias et ceteri pictores eiusdem generis loculatas magnas habent arculas, ubi discolores sint cerae, sic hi loculatas habent piscinas, ubi dispares disclusos habeant pisces, quos, proinde ut sacri sint ac sanctiores quam illi in Lydia, quos sacrificanti tibi, Varro, ad tibicinem gregatim venisse dicebas ad extremum litus atque aram, quod eos capere auderet nemo, cum eodem tempore insulas Lydorum ibi choreuousas vidisses, sic hos piscis nemo cocus in ius vocare audet. Quintus Hortensius, familiaris noster, cum piscinas haberet magna pecunia aedificatas ad Baulos, ita saepe cum eo ad villam fui, ut illum sciam semper in cenam pisces Puteolos mittere emptum solitum. Neque satis erat eum non pasci e piscinis, nisi etiam ipse eos pasceret ultro ac maiorem curam sibi haberet, ne eius esurirent mulli, quam ego habeo, ne mei in Rosea esuriant asini, et quidem utraque re, et cibo et potione, cum non paulo sumptuosius, quam ego, ministraret victum. Ego enim uno servulo, hordeo non multo, aqua domestica meos multinummos alo asinos; Hortensius primum qui ministrarent piscatores habebat complures, et ei pisciculos minutos aggerebant frequenter, qui a maioribus absumerentur. Praeterea salsamentorum in eas piscinas emptum coiciebat, cum mare turbaret ac per tempestatem macellum piscinarum obsonium praeberet neque everriculo in litus educere possent vivam saginam, plebeiae cenae piscis. Celerius voluntate Hortensi ex equili educeres redarias, ut tibi haberes, mulas, quam e piscina barbatum mullum. Atque, ille inquit, non minor cura erat eius de aegrotis piscibus, quam de minus valentibus servis. Itaque minus laborabat ne servos aeger aquam frigidam, quam ut recentem biberent sui pisces. Etenim hac incuria laborare aiebat M. Lucullum ac piscinas eius despiciebat, quod aestuaria idonea non haberet, ac reside aqua in locis pestilentibus habitarent pisces eius; contra ad Neapolim L. Lucullum, posteaquam perfodisset montem ac maritumum flumen immisisset in piscinas, qui reciproce fluerent ipsae, Neptuno non cedere de piscatu. Factum esse enim ut amicos pisces suos videatur propter aestus eduxisse in loca frigidiora, ut Apuli solent pecuarii facere, qui per calles in montes Sabinos pecus ducunt. In Baiano autem aedificans tanta ardebat cura, ut architecto permiserit vel ut suam pecuniam consumeret, dummodo perduceret specus e piscinis in mare obiecta mole, qua aestus bis cotidie ab exorta luna ad proximam novam introire ac redire rursus in mare posset ac refrigerare piscinas.
Nos haec. At strepitus ab dextra et cum lata candidatus noster designatus aedilis in villam. Cui nos occedimus et gratulati in Capitolium persequimur. Illi inde endo suam domum, nos nostram, o Pinni noster, sermone de pastione villatica summatim hoc, quem exposui, habito.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License