Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Terentius Varro De re rustica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXXVII-XXXIX37.
Dies lunares quoque observandi, qui quodam modo bipertiti, quod a nova luna
crescit ad plenam et inde rursus ad novam lunam decrescit, quaad veniat ad
intermenstruum, quo die dicitur luna esse extrema et prima; a quo eum diem
Athenis appellant enhn kai nean, triakada alii. Quaedam facienda in agris
potius crescente luna quam senescente, quaedam contra quae metas, ut frumenta
et caeduas silvas. Ego istaec, inquit Agrasius, non solum in ovibus tondendis,
sed in meo capillo a patre acceptum servo, ni crescente luna tondens calvos
fiam. Agrius, Quem ad modum, inquit, luna
quadripertita? Et quid ea divisio ad agros pollet? Tremelius, Numquam rure
audisti, inquit, octavo Ianam lunam et crescentem et contra senescentem, et
quae crescente luna fieri oporteret, [et] tamen quaedam melius fieri post
octavo Ianam lunam quam ante? Et siquae senescente fieri conveniret, melius, quanto
minus haberet ignis id astrum? Dixi de
quadripertita forma in cultura agri. 38. Quae loca in agro stercoranda, videndum, et qui et quo genere potissimum facias: nam discrimina eius aliquot. Stercus optimum scribit esse Cassius volucrium praeter palustrium ac nantium. De hisce praestare columbinum, quod sit calidissimum ac fermentare possit terram. Id ut semen aspargi oportere in agro, non ut de pecore acervatim poni. Ego arbitror praestare ex aviariis turdorum ac merularum, quod non solum ad agrum utile, sed etiam ad cibum ita bubus ac subus, ut fiant pingues. Itaque qui aviaria conducunt, si cavet dominus stercus ut in fundo maneat, minoris conducunt, quam ii quibus id accedit. Cassius secundum columbinum scribit esse hominis, tertio caprinum et ovillum et asininum, minime bonum equinum, sed in segetes; in prata enim vel optimum, ut ceterarum veterinarum, quae hordeo pascuntur, quod multam facit herbam. Stercilinum secundum villam facere oportet, ut quam paucissimis operis egeratur. In eo, si in medio robusta aliqua materia sit depacta, negant serpentem nasci. 39. Sationis autem gradus, secundus, hanc habet curam: naturam ad quod tempus cuiusque seminis apta sit ad serendum. Nam refert in agro ad quam partem caeli quisque locus spectet, sic ad quod tempus quaeque res facillime crescat. Nonne videmus alia florere verno tempore, alia aestivo, neque eadem autumnali, quae hiberno? Itaque alia seruntur atque inseruntur et metuntur ante aut post quam alia; et cum pleraque vere quam autumno inserantur, circiter solstitium inseri ficos nec non brumalibus diebus cerasos. Quare cum semina sint fere quattuor generum, quae natura dedit, quae transferuntur e terra in terram viva radice, quae ex arboribus dempta demittuntur in humum, quae inseruntur ex arboribus in arbores, de singulis rebus videndum, quae quoque tempore locoque facias. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |