Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Terentius Varro De re rustica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. LXVII-LXIX67. Nucem iuglandem et palmulam et ficum Sabinam quanto citius promas, iucundiore utare, quod vetustate ficus fit pallidior, palmula cariosior, nux aridior. 68. Pensilia, ut uvae, mala et sorba, ipsa ostendunt, quando ad usum oporteat promi, quod colore mutato et contractu acinorum, si non dempseris ad edendum, ad abiciendum descensurum se minitantur. Sorbum maturum mite conditum citius promi oportet; acerbum enim suspensum lentius est, quod prius domi maturitatem adsequi vult, quam nequit in arbore, quam mitescat. 69.
Messum far promendum hieme in pistrino ad torrendum, quod ad cibatum expeditum
esse velis; quod ad sationem, tum promendum, cum segetes maturae sunt ad
accipiendum. Item quae pertinent ad sationem, suo quoque tempore promenda. Quae
vendenda, videndum quae quoque tempore oporteat promi; alia enim, quae manere
non possunt, antequam se commutent, ut celeriter promas ac vendas; alia, quae
servari possunt, ut tum vendas, cum caritas est. Saepe enim diutius servata non
modo usuram adiciunt, sed etiam fructum duplicant, si tempore promas. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |