Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Terentius Varro De re rustica IntraText CT - Text |
|
|
LIBER IIICapp. I-III1. Cum duae vitae traditae sint hominum, rustica et urbana, quidni, Pinni, dubium non est quin hae non solum loco discretae sint, sed etiam tempore diversam originem habeant. Antiquior enim multo rustica, quod fuit tempus, cum rura colerent homines neque urbem haberent. Etenim vetustissimum oppidum cum sit traditum Graecum Boeotiae Thebae, quod rex Ogyges aedificarit, in agro Romano Roma, quam Romulus rex; nam in hoc nunc denique est ut dici possit, non cum Ennius scripsit: septingenti sunt paulo plus aut minus anni, Thebae, quae ante cataclysmon Ogygi conditae dicuntur, eae tamen circiter duo milia annorum et centum sunt. Quod tempus si referas ad illud principium, quo agri coli sunt coepti atque in casis et tuguriis habitabant nec murus et porta quid esset sciebant, immani numero annorum urbanos agricolae praestant. Nec mirum, quod divina natura dedit agros, ars humana aedificavit urbe, cum artes omnes dicantur in Graecia intra mille annorum reperte, agri numquam non fuerint in terris qui coli possint. Neque solum antiquior cultura agri, sed etiam melior. Itaque non sine causa maiores nostri ex urbe in agros redigebant suos cives, quod et in pace a rusticis Romanis alebantur et in bello ab his allevabantur. Nec sine causa terram eandem appellabant matrem et Cererem, et qui eam colerent, piam et utilem agere vitam credebant atque eos solos reliquos esse ex stirpe Saturni regis. Cui consentaneum est, quod initia vocantur potissimum ea quae Cereri fiunt sacra. Nec minus oppidi quoque nomen Thebae indicat antiquiorem esse agrum, quod ab agri genere, non a conditore nomen ei est impositum. Nam lingua prisca et in Graecia Aeolis Boeoti sine afflatu vocant collis tebas, et in Sabinis, quo e Graecia venerunt Pelasgi, etiam nunc ita dicunt, cuius vestigium in agro Sabino via Salaria non longe a Reate miliarius clivus cum appellatur tebae. Agri culturam primo propter paupertatem maxime indiscretam habebant, quod a pastoribus qui erant orti in eodem agro et serebant et pascebant; quae postea creverunt peculia diviserunt, ac factum ut dicerentur alii agricolae, alii pastores. Quae ipsa pars duplex est, tametsi ab nullo satis discreta, quod altera est villatica pastio, altera agrestis. Haec nota et nobilis, quod et pecuaria appellatur, et multum homines locupletes ob eam rem aut conductos aut emptos habent saltus; altera villatica, quod humilis videtur, a quibusdam adiecta ad agri culturam, cum esset pastio, neque explicata tota separatim, quod sicam, ab ullo. Itaque cum putarem esse rerum rusticarum, quae constituta sunt fructus causa, tria genera, unum de agri cultura, alterum de re pecuaria, tertium de villaticis pastionibus, tres libros institui, e quis duo scripsi, primum ad Fundaniam uxorem de agri cultura, secundum de pecuaria ad Turranium Nigrum; qui reliquus est tertius de villaticis fructibus, in hoc ad te mitto, quod visus sum debere pro nostra vicinitate et amore scribere potissimum ad te. Cum enim villam haberes opere tectorio et intestino ac pavimentis nobilibus lithostrotis spectandam et parum putasses esse, ni tuis quoque litteris exornati parietes essent, ego quoque, quo ornatior ea esse posset fructu, quod facere possem, haec ad te misi, recordatus de ea re sermones, quos de villa perfecta habuissemus. De quibus exponendis initium capiam hinc. 2.
Comitiis aediliciis cum sole caldo ego et Q. Axius senator tribulis suffragium
tulissemus et candidato, cui studebamus, vellemus esse praesto, cum domum
rediret, Axius mihi, Dum diribentur, inquit, suffragia, vis potius villae
publicae utamur umbra, quam privati candidati tabella dimidiata aedificemus
nobis? Opinor, inquam, non solum, quod dicitur, "malum consilium
consultori est pessimum", sed etiam bonum consilium, qui consulit et qui
consulitur, bonum habendum. Itaque imus, venimus in villam. Ibi Appium Claudium
augurem sedentem invenimus in subselliis, ut consuli, siquid usus poposcisset,
esset praesto. Sedebat ad sinistram ei Cornelius Merula consulari familia ortus
et Fircellius Pavo Reatinus, ad dextram Minucius Pica et M. Petronius Passer.
Ad quem cum accessissemus, Axius Appio subridens, Recipis nos, inquit, in tuum
ornithona, ubi sedes inter aves? Ille, Ego vero, inquit, te praesertim, quoius
aues hospitales etiam nunc ructor, quas mihi apposuisti paucis ante diebus in
Villa Reatina ad lacum Velini eunti de controversiis Interamnatium et
Reatinorum. Sed non haec, inquit, villa,
quam aedificarunt maiores nostri, frugalior ac melior est quam tua illa
perpolita in Reatino? Nuncubi hic vides citrum aut aurum? Num minium aut armenium? Num quod emblema aut lithostrotum? Quae illic omnia
contra. Et cum haec sit communis universi populi, illa solius tua; haec quo
succedant e campo cives et reliqui homines, illa quo equae et asini; praeterea
cum ad rem publicam administrandam haec sit utilis, ubi cohortes ad dilectum
consuli adductae considant, ubi arma ostendant, ubi censores censu admittant
populum. Tua scilicet, inquit Axius, haec in campo Martio extremo utilis et non
deliciis sumptuosior quam omnes omnium universae Reatinae? Tua enim oblita
tabulis pictis nec minus signis; at mea, vestigium ubi sit nullum Lysippi aut
Antiphili, at crebra sartoris et pastoris. Et cum illa non sit sine fundo magno
et eo polito cultura, tua ista neque agrum habeat ullum nec bovem nec equam. Denique quid tua habet
simile villae illius, quam tuus avos ac proavos habebat? Nec enim, ut illa, faenisicia vidit arida in tabulato
nec vindemiam in cella neque in granario messim. Nam quod extra urbem est
aedificium, nihilo magis ideo est villa, quam eorum aedificia, qui habitant
extra portam Flumentanam aut in Aemilianis. 3. Merula non gravate, Primum, inquit, dominum scientem esse oportet earum rerum, quae in villa circumve eam ali ac pasci possint, ita ut domino sint fructui ac delectationi. Eius disciplinae genera sunt tria: ornithones, leporaria, piscinae. Nunc ornithonas dico omnium alitum, quae intra parietes villae solent pasci. Leporaria te accipere volo non ea quae tritavi nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia saepta, afficta villae quae sunt et habent inclusa animalia, quae pascantur. Similiter piscinas dico eas, quae in aqua dulci aut salsa inclusos habent pisces ad villam. Harum rerum singula genera minimum in binas species dividi possunt: in prima parte ut sint quae terra modo sint contentae, ut sunt pavones turtures turdi; in altera specie sunt quae non sunt contentae terra solum, sed etiam aquam requirunt, ut sunt anseres querquedulae anates. Sic alterum genus illud venaticum duas habet diversas species, unam, in qua est aper caprea lepus; altera item extra villam quae sunt, ut apes cochleae glires. Tertii generis aquatilis item species duae, partim quod habent pisces in aqua dulci, partim quod in marina. De his sex partibus ad ista tria genera item tria genera artificum paranda, aucupes venatores piscatores, aut ab iis emenda quae tuorum servorum diligentia tuearis in fetura ad partus et nata nutricere saginesque, in macellum ut perveniant. Neque non etiam quaedam adsumenda in villam sine retibus aucupis venatoris piscatoris, ut glires cochleas gallinas. Earum rerum cultura instituta prima ea quae in villa habetur; non enim solum augures Romani ad auspicia primum pararunt pullos, sed etiam patres familiae rure. Secunda, quae macerie ad villam venationis causa cluduntur et propter alvaria; apes enim subter subgrundas ad initio villatico usae tecto. Tertiae piscinae dulces fieri coeptae et e fluminibus captos recepere ad se pisces. Omnibus tribus his generibus sunt bini gradus; superiores, quos frugalitas antique, inferiores, quos luxuria posterior adiecit. Primus enim ille gradus anticus maiorum nostrum erat, in quo essent aviaria duo dumtaxat: in plano cohors, in qua pascebantur gallinae, et earum fructus erat ova et pulli; alter sublimis, in quo erant columbae in turribus aut summa villa. Contra nunc aviaria sunt nomine mutato, quod vocantur ornithones, quae palatum suave domini paravit, ut tecta maiora habeant, quam tum habebant totas villas, in quibus stabulentur turdi ac pavones. Sic in secunda parti ac leporario pater tuus, Axi, praeterquam lepusculum e venatione vidit numquam. Neque enim erat magnum id saeptum, quod nunc, ut habeant multos apros ac capreas, complura iugera maceriis concludunt. Non tu, inquit mihi, cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri fuerunt multi? In tertia parti quis habebat piscinam nisi dulcem et in ea dumtaxat squalos ac mugiles pisces? Quis contra nunc minthon non dicit sua nihil interesse, utrum iis piscibus stagnum habeat plenum an ranis? Non Philippus, cum ad Ummidium hospitem Casini devertisset et ei e tuo flumine lupum piscem formosum apposuisset atque ille gustasset et exspuisset, dixit, "Peream, ni piscem putavi esse"? Sic nostra aetas in quam luxuriam propagavit leporaria, hac piscinas protulit ad mare et in eas pelagios greges piscium revocavit. Non propter has appellati Sergius Orata et Licinius Murena? Quis enim propter nobilitates ignorat piscinas Philippi, Hortensi, Lucullorum? Quare unde velis me incipere, Axi, dic. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |