Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Terentius Varro De re rustica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. IV-VI4.
Ille, Ego vero, inquit, ut aiunt post principia in castris, id est ab his
temporibus quam superioribus, quod ex pavonibus fructus capiuntur maiores quam
e gallinis. Atque adeo non dissimulabo, quod volo de ornithone primum, quod
lucri fecerunt hoc nomen turdi. Sexaginta enim milia Fircellina excande me
fecerunt cupiditate. 5.
Sed quod te malle arbitror, Axi, dicam de hoc quod fructus causa faciunt, unde,
non ubi, sumuntur pingues turdi. Igitur testudo, aut peristylum tectum tegulis
aut rete, fit magna, in qua milia aliquot turdorum ac merularum includere
possint, quidam cum eo adiciant praeterea aves alias quoque, quae pingues
veneunt care, ut miliariae ac coturnices. In hoc tectum aquam venire oportet
per fistulam et eam potius per canales angustas serpere, quae facile extergeri
possint (si enim late ibi diffusa aqua, et inquinatur facilius et bibitur
inutilius), et ex eis caduca quae abundat per fistulam exire, ne luto aves
laborent. Ostium habere humile et angustum et potissimum eius generis, quod
cocliam appellant, ut solet esse in cavea, in qua tauri pugnare solent;
fenestras raras, per quas non videantur extrinsecus arbores aut aves, quod
earum aspectus ac desiderium marcescere facit volucres inclusas. Tantum locum luminis
habere oportet, ut aves videre possint, ubi assidant, ubi cibus, ubi aqua sit. Tectorio tacta esse levi circum ostia ac fenestras,
nequa intrare mus aliave quae bestia possit. Circum huius aedifici parietes
intrinsecus multos esse palos, ubi aves assidere possint, praeterea perticis
inclinatis ex humo ad parietem et in eis transversis gradatim modicis
intervallis perticis adnexis ad speciem cancellorum scaenicorum ac theatri.
Deorsum in terram esse aquam, quam bibere possint, cibatui offas positas. Eae maxime glomerantur ex
ficis et farre mixto. Diebus viginti antequam tollere vult turdos, largius dat
cibum, quod plus ponit et farre subtiliore incipit alere. In hoc tecto caveas,
quae caveae tabulata habeant aliquot ad perticarum supplementum. Contra hic
aviarius, quae mortuae ibi sunt aves, ut domino numerum reddat, solet ibidem
servare. Cum opus sunt, ex hoc auiario ut sumantur idoneae, excludantur in
minusculum aviarium, quod est coniunctum cum maiore ostio, lumine illustriore,
quod seclusorium appellant. Ibi cum eum numerum habet exclusum, quem sumere
vult, omnes occidit. Hoc ideo in secluso clam, ne reliqui, si videant,
despondeant animum atque alieno tempore venditoris moriantur. Non ut advenae
volucres pullos faciunt, in agro ciconiae, in tecto hirundines, sic aut hic aut
illic turdi, qui cum sint nomine mares, re vera feminae quoque sunt. Neque id
non secutum ut esset in merulis, quae nomine feminino mares quoque sunt.
Praeterea volucres cum partim advenae sint, ut hirundines et grues, partim
vernaculae, ut gallinae ac columbae, de illo genere sunt turdi adventicio ac
quotannis in Italiam trans mare advolant circiter aequinoctium autumnale et eodem
revolant ad aequinoctium vernum, et alio tempore, turtures ac coturnices immani
numero. Hoc ita fieri apparet in insulis
propinquis Pontiis, Palmariae, Pandateriae. Ibi enim in prima volatura cum
veniunt, morantur dies paucos requiescendi causa itemque faciunt, cum ex Italia
trans mare remeant. 6. Axius, De pavonibus, inquit, libere licet dicas, quoniam discessit Fircellius, qui, secus siquid diceres de iis, gentilitatis causa fortasse an tecum duceret serram. Quoi Merula, De pavonibus nostra memoria, inquit, greges haberi coepti et venire magno. Ex iis M. Aufidius Lurco supra sexagena milia nummum in anno dicitur capere. Ii aliquanto pauciores esse debent mares quam feminae, si ad fructum spectes; si ad delectationem, contra; formosior enim mas. Pascendi greges agrestes. Transmarini esse dicuntur in insulis, Sami in luco Iunonis, item in Planasia insula M. Pisonis. Hi ad greges constituendos parantur bona aetate et bona forma. Huic enim natura formae e volucribus dedit palmam. Ad admissuram haec minores bimae non idoneae nec iam maiores natu. Pascuntur omne genus obiecto frumento, maxime hordeo. Itaque Seius iis dat in menses singulos hordei singulos modios, ita ut in fetura det uberius, antequam salire incipiant. In has a procuratore ternos pullos exigit eosque, cum creverunt, quinquagenis denariis vendit, ut nulla avis hunc assequatur fructum. Praeterea ova emit ac supponit gallinis, ex quibus excusos pullos refert in testudinem eam, in qua pavones habet. Quod tectum pro multitudine pavonum fieri debet et habere cubilia discreta, tectorio levata, quo neque serpens neque bestia accedere ulla possit; praeterea habere locum ante se, quo pastum exeant diebus apricis. Utrumque locum purum esse volunt hae volucres. Itaque pastorem earum cum vatillo circumire oportet ac stercus tollere ac conservare, quod et ad agri culturam idoneum est et ad substramen pullorum. Primus hos Q. Hortensius augurali aditiali cena posuisse dicitur, quod potius factum tum luxuriosi quam severi boni viri laudabant. Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ita ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis, grex centenarius facile quadragena milia sestertia ut reddat, ut quidem Abucius aiebat, si in singulos ternos exigeret pullos, perfici sexagenas posse. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |