Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Terentius Varro De re rustica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XIII-XVII13. Apros quidem posse haberi in leporario nec magno negotio ibi et captivos et cicuris, qui ibi nati sint, pingues solere fieri scis, inquit, Axi. Nam quem fundum in Tusculano emit hic Varro a M. Pupio Pisone, vidisti ad bucinam inflatam certo tempore apros et capreas convenire ad pabulum, cum ex superiore loco e palaestra apris effunderetur glans, capreis victa aut quid aliud. Ego vero, inquit ille, apud Q. Hortensium cum in agro Laurenti essem. Ibi istuc magis thraikikos fieri vidi. Nam silva erat, ut dicebat, supra quinquaginta iugerum maceria saepta, quod non leporarium, sed therotrophium appellabat. Ibi erat locus excelsus, ubi triclinio posito cenabamus, quo Orphea vocari iussit. Qui cum eo venisset cum stola et cithara cantare esset iussus, bucina inflavit, ut tanta circumfluxerit nos cervorum aprorum et ceterarum quadripedum multitudo, ut non minus formosum mihi visum sit spectaculum, quam in Circo Maximo aedilium sine Africanis bestiis cum fiunt venationes. 14. Axius, Tuas partes, inquit, sublevavit Appius, O Merula noster. Quod ad venationem pertinet, breviter secundus trasactus est actus, nec de cochleis ac gliribus quaero, quod relicum est; neque enim magnum molimentum esse potest. Non istuc tam simplex est, inquit Appius, quam tu putas, O Axi noster. Nam et idoneus sub dio sumendus locus cochleariis, quem circum totum aqua claudas, ne, quas ibi posueris ad partum, non liberos earum, sed ipsas quaeras. Aqua, inquam, finiendae, ne fugitivarius sit parandus. Locus is melior, quem et non coquit sol et tangit ros. Qui si naturalis non est, ut fere non sunt in aprico loco, neque habeas in opaco ubi facias, ut sunt sub rupibus ac montibus, quorum adluant radices lacus ac fluvii, manu facere oportet roscidum. Qui fit, si adduxeris fistula et in eam mammillas imposueris tenues, quae eructent aquam, ita ut in aliquem lapidem incidat ac late dissipetur. Parvus iis cibus opus est, et is sine ministratore, et hunc, dum serpit, non solum in area reperit, sed etiam, si rivus non prohibet, parietes stantes invenit. Denique ipsae et ruminantes ad propolam vitam diu producunt, cum ad eam rem pauca laurea folia intericiant et aspergant furfures non multos. Itaque cocus has vivas an mortuas coquat, plerumque nescit. Genera cochlearum sunt plura, ut minutae albulae, quae afferuntur e Reatino, et maximae, quae de Illyrico apportantur, et mediocres, quae ex Africa afferuntur; non quo non in his regionibus quibusdam locis ac magnitudinibus sint disperiles; nam et valde amplae sunt ex Africa, quae vocantur solitannae, ita ut in eas LXXX quadrantes coici possint, et sic in aliis regionibus eaedem inter se collatae minores ac maiores. Hae in fetura pariunt innumerabilia. Earum semen minutum ac testa molli diuturnitate obdurescit. Magnis insulis in areis factis magnum bolum deferunt aeris. Has quoque saginare solent ita, ut ollam cum foraminibus incrustent sapa et farri, ubi pascantur, quae foramina habeat, ut intrare aer possit; vivax enim haec natura. 15. Glirarium autem dissimili ratione habetur, quod non aqua, sed maceria locus saepitur; tota levi lapide aut tectorio intrinsecus incrustatur, ne ex ea erepere possit. In eo arbusculas esse oportet, quae ferant glandem. Quae cum fructum non ferunt, intra maceriem iacere oportet glandem et castaneam, unde saturi fiant. Facere iis cavos oportet laxiores, ubi pullos parere possint; aquam esse tenuem, quod ea non utuntur multum et aridum locum quaerunt. Hae saginantur in doliis, quae etiam in villis habent multi, quae figuli faciunt multo aliter atque alia, quod in lateribus eorum semitas faciunt et cavum, ubi cibum constituant. In hoc dolium addunt glandem aut nuces iuglandes aut castaneam. Quibus in tenebris cum operculum impositum est in doleis, fiunt pingues. 16.
Appius, Igitur relinquitur, inquit, de pastione villatica tertius actus de
piscinis. Quid tertius? inquit Axius. An quia tu solitus es in adulescentia tua
domi mulsum non bibere propter parsimoniam, nos mel neclegemus? Appius nobis,
Verum dicit, inquit. Nam cum pauper cum duobus fratribus et duabus sororibus
essem relictus, quarum alteram sine dote dedi Lucullo, a quo hereditate me
cessa primum et primus mulsum domi meae bibere coepi ipse, cum interea nihilo
minus paene cotidie in convivio omnibus daretur mulsum. Praeterea meum erat,
non tuum, eas novisse volucres, quibus plurimum natura ingeni atque artis
tribuit. Itaque eas melius me nosse quam te ut scias, de incredibili earum arte
naturali audi. Merula, ut cetera fecit,
historicos quae sequi melitturgoe soleant demonstrabit. boos phthimenes peplanemena tekna, idem hippon men sphekes genea, moschon de melissai. Apes non sunt solitaria natura, ut aquilae,
sed ut homines. Quod si in hoc faciunt etiam graculi, at non idem, quod hic
societas operis et aedificiorum, quod illic non est, hic ratio atque ars, ab
his opus facere discunt, ab his aedificare, ab his cibaria condere. Tria enim
harum: cibus, domus, opus, neque idem quod cera cibus, nec quod mel, nec quod
domus. Non in favo sex angulis cella, totidem quot habet ipsa pedes? Quod
geometrae hexagonon fieri in orbi rutundo ostendunt, ut plurimum loci
includatur. Foris pascuntur, intus opus faciunt, quod dulcissimum quod est, et deis et
hominibus est acceptum, quod favus venit in altaria et mel ad principia convivi
et in secundam mensam administratur. Haec ut hominum civitates, quod hic est et
rex et imperium et societas. Secuntur
omnia pura. Itaque nulla harum adsidit in loco inquinato aut eo qui male oleat,
neque etiam in eo qui bona olet unguenta. Itaque iis unctus qui accessit,
pungunt, non, ut muscae, ligurriunt, quod nemo has videt, ut illas, in carne
aut sanguine aut adipe. Ideo modo
considunt in eis quorum sapor dulcis. Minime malefica, quod nullius opus
vellicans facit deterius, neque ignava, ut non, qui eius conetur disturbare,
resistat; neque tamen nescia suae imbecillitatis. Quae cum causa Musarum esse
dicuntur volucres, quod et, si quando displicatae sunt, cymbalis et plausibus
numero redducunt in locum unum; et ut his dis Helicona atque Olympon adtribuerunt
homines, sic his floridos et incultos natura adtribuit montes. Regem suum
secuntur, quocumque it, et fessum sublevant, et si nequit volare, succollant,
quod eum servare volunt. Neque ipsae sunt inficientes nec non oderunt inertes. Itaque insectantes ab se
eiciunt fucos, quod hi neque adiuvant et mel consumunt, quos vocificantes
plures persecuntur etiam paucae. Extra ostium alvi opturant omnia, qua venit
inter favos spiritus, quam erithacen appellant Graeci. Omnes ut in exercitu
vivunt atque alternis dormiunt et opus faciunt pariter et ut colonias mittunt,
iique duces conficiunt quaedam ad vocem ut imitatione tubae. Tum id faciunt,
cum inter se signa pacis ac belli habeant. Sed, O Merula, Axius noster ne, dum
haec audit physica, macescat, quod de fructu nihil dixi, nunc cursu lampada
tibe trado. 17.
Interea redit ad nos Pavo et, Si vultis, inquit, ancoras tollere, latis tabulis
sortitio fit tribuum, ac coepti sunt a praecone recini, quem quaeque tribus
fecerit aedilem. Appius confestim surgit, ut ibidem candidato suo gratularetur
ac discederet in hortos. Merula, Tertium actum de pastionibus villaticis
postea, inquit, tibi reddam, Axi. Consurgentibus illis, Axius mihi
respectantibus nobis, quod et candidatum nostrum venturum sciebamus, Non
laboro, inquit, hoc loco discessisse Merulam. Reliqua enim fere mihi sunt nota,
quod, cum piscinarum genera sint duo, dulcium et salsarum, alterum apud plebem
et non sine fructu, ubi Lymphae aquam piscibus nostris villaticis ministrant;
illae autem maritimae piscinae nobilium, quibus Neptunus ut aquam et piscis
ministrat, magis ad oculos pertinent, quam ad vesicam, et potius marsippium
domini exinaniunt, quam implent. Primum
enim aedificantur magno, secundo implentur magno, tertio aluntur magno. Hirrus
circum piscinas suas ex aedificiis duodena milia sestertia capiebat. Eam omnem mercedem escis,
quas dabat piscibus, consumebat. Non
mirum; uno tempore enim memini hunc Caesari duo milia murenarum mutua dedisse
in pondus et propter piscium multitudinem quadragies sestertio villam venisse.
Quae nostra piscina mediterranea ac plebeia recte dicitur dulcis et illa amara;
quis enim nostrum non una contentus est hac piscina? Quis contra maritumas non ex
piscinis singulis coniunctas habet pluris? Nam ut Pausias et ceteri pictores
eiusdem generis loculatas magnas habent arculas, ubi discolores sint cerae, sic
hi loculatas habent piscinas, ubi dispares disclusos habeant pisces, quos,
proinde ut sacri sint ac sanctiores quam illi in Lydia, quos sacrificanti tibi,
Varro, ad tibicinem gregatim venisse dicebas ad extremum litus atque aram, quod
eos capere auderet nemo, cum eodem tempore insulas Lydorum ibi choreuousas
vidisses, sic hos piscis nemo cocus in ius vocare audet. Quintus Hortensius,
familiaris noster, cum piscinas haberet magna pecunia aedificatas ad Baulos,
ita saepe cum eo ad villam fui, ut illum sciam semper in cenam pisces Puteolos
mittere emptum solitum. Neque satis erat eum non pasci e piscinis, nisi etiam
ipse eos pasceret ultro ac maiorem curam sibi haberet, ne eius esurirent mulli,
quam ego habeo, ne mei in Rosea esuriant asini, et quidem utraque re, et cibo
et potione, cum non paulo sumptuosius, quam ego, ministraret victum. Ego enim
uno servulo, hordeo non multo, aqua domestica meos multinummos alo asinos;
Hortensius primum qui ministrarent piscatores habebat complures, et ei
pisciculos minutos aggerebant frequenter, qui a maioribus absumerentur.
Praeterea salsamentorum in eas piscinas emptum coiciebat, cum mare turbaret ac
per tempestatem macellum piscinarum obsonium praeberet neque everriculo in
litus educere possent vivam saginam, plebeiae cenae piscis. Celerius voluntate Hortensi ex equili educeres
redarias, ut tibi haberes, mulas, quam e piscina barbatum mullum. Atque, ille inquit, non
minor cura erat eius de aegrotis piscibus, quam de minus valentibus servis.
Itaque minus laborabat ne servos aeger aquam frigidam, quam ut recentem
biberent sui pisces. Etenim hac incuria laborare aiebat M. Lucullum ac piscinas
eius despiciebat, quod aestuaria idonea non haberet, ac reside aqua in locis
pestilentibus habitarent pisces eius; contra ad Neapolim L. Lucullum,
posteaquam perfodisset montem ac maritumum flumen immisisset in piscinas, qui
reciproce fluerent ipsae, Neptuno non cedere de piscatu. Factum esse enim ut
amicos pisces suos videatur propter aestus eduxisse in loca frigidiora, ut
Apuli solent pecuarii facere, qui per calles in montes Sabinos pecus ducunt. In
Baiano autem aedificans tanta ardebat cura, ut architecto permiserit vel ut
suam pecuniam consumeret, dummodo perduceret specus e piscinis in mare obiecta
mole, qua aestus bis cotidie ab exorta luna ad proximam novam introire ac
redire rursus in mare posset ac refrigerare piscinas.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |