II. [1] iam vero nemo est, qui non hoc
quoque praetendat: omnia a deo instituta et homini attributa, sicut
praedicamus, et utique bona omnia, ut boni auctoris; inter haec deputari
universa ista, ex quibus spectacula instruuntur, equum verbi gratia et leonem
et vires corporis et vocis suavitates; igitur neque alienum videri posse neque
inimicum deo quod de conditione constet ipsius, neque cultoribus dei
deputandum, quod ei non sit inimicum, quia nec alienum. [2] plane et ipsae extructiones locorum,
quod saxa, quod caementa, quod marmora, quod columnae dei res sunt, qui ea ad
instrumentum terrae dedit; sed et ipsi actus sub caelo dei transiguntur.
quam sapiens argumentatrix sibi videtur
ignorantia humana, praesertim, cum aliquid eiusmodi de gaudiis et de fructibus
saeculi metuit amittere. [3] plures denique invenias, quos magis periculum voluptatis
quam vitae avocet ab hac secta. nam mortem etiam stultus ut debitam non
extimescit, voluptatem etiam sapiens ut datam non contemnit, cum alia non sit
et stulto et sapienti vitae gratia nisi voluptas. [4] nemo negat, quia nemo ignorat, quod
ultro natura suggerit, deum esse universitatis conditorem eamque universitatem
tam bonam quam homini mancipatam. [5] sed quia non penitus deum norunt
nisi naturali iure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo, necesse
est ignorent, qualiter administrari aut iubeat aut prohibeat quae instituit,
simul quae vis sit aemula ex adverso adulterandis usibus divinae conditionis,
quia neque voluntatem neque adversarium noveris eius quem minus noveris. [6] non ergo hoc solum respiciendum est, a quo omnia sint
instituta, sed a quo conversa. ita enim apparebit, cui usui sint instituta, si
appareat, cui non. [7] multum interest inter corruptelam et
integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem.
ceterum omnes species malorum, quae etiam
ethnici ut indubitata et prohibent et defendunt, ex operibus dei constant. [8] vides homicidium ferro veneno magicis devinctionibus
perfici: tam ferrum dei res est quam herbae, quam angeli. numquid tamen in
hominis necem auctor ista providit? atquin omnem homicidii speciem uno et
principali praecepto interimit: "non occides." [9] proinde aurum aes argentum ebur
lignum et quaecumque fabricandis idolis materia captatur quis in saeculo posuit
nisi saeculi auctor deus? numquid tamen, ut haec adversus ipsum adorentur?
atquin summa offensa penes illum idololatria. quid non dei est quod deum
offendit? sed cum offendit, dei esse desiit, et cum desiit, offendit. [10] ipse homo, omnium flagitiorum auctor, non tantum opus dei,
verum etiam imago est; et tamen et corpore et spiritu desciit a suo
institutore. neque enim oculos ad concupiscentiam sumpsimus et linguam ad
maliloquium et aures ad exceptaculum maliloquii et gulam ad gulae crimen et ventrem
ad gulae societatem et genitalia ad excessus impudicitiae et manus ad vim et
gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus corpori, ut insidiarum, ut
fraudium, ut iniquitatium cogitatorium fieret. non opinor. [11] nam si omnem malignitatem et si tantum
malitiam excogitatam dens exactor innocentiae odit, indubitate quaecumque
condidit non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera
per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis:
perversa administratio conditionis a conditis.
[12] nos igitur, qui domino cognito etiam aemulum eius
inspeximus, qui institutore comperto et interpolatorem una deprehendimus, nec
mirari neque dubitare oportet: cum ipsum hominem, opus et imaginem dei, totius
universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab
initio de integritate deiecerit, universam substantiam eius pariter cum ipso
integritati institutam pariter cum ipso in perversitatem demutavit adversus
institutorem, ut, quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et
hominem reum deo faceret et suam dominationem collocaret.
|