III. [1] hac conscientia instructi adversus
opinionem ethnicorum convertamur magis ad nostrorum detractatus. quorundam enim
fides aut simplicior aut scrupulosior ad hanc abdicationem spectaculorum de
scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non
significanter neque nominatim denuntietur servis dei abstinentia eiusmodi. [2] plane nusquam invenimus, quemadmodum
aperte positum est: "non occides, non idolum coles, non adulterium, non
fraudem admittes", ita exerte definitum: non ibis in circum, non in
theatrum, agonem, munus non spectabis. [3] sed invenimus ad hanc quoque speciem
pertinere illam primam vocem David: "felix vir", inquit, "qui
non abiit in concilium impiorum et in via peccatorum non stetit nec in cathedra
pestium sedit." [4] nam etsi iustum illum videtur praedicasse, quod in concilio
et in consessu Iudaeorum de necando domino consultantium non communicavit, late
tamen semper scriptura divina dividitur, ubicumque secundum praesentis rei
sensum etiam disciplina munitur, ut hic quoque non sit aliena vox a
spectaculorum interdictione. [5] si enim pauculos tunc Iudaeos impiorum concilium vocavit,
quanto magis tantum conventum ethnici populi? minus impii ethnici, minus
peccatores, minus hostes Christi quam tunc Iudaei? [6] quid, quod et cetera congruunt: nam
apud spectacula et in cathedra sedetur et in via statur; vias enim et cardines
vocant balteorum per ambitum et discrimina popularium per proclivum; cathedra
quoque nominatur ipse in anfractu ad consessum situs. [7] itaque e contrario "infelix qui
in quodcumque concilium impiorum abierit et in quacumque via peccatorum
steterit et in quacumque cathedra pestium sederit." generaliter dictum
intellegamus, cum quid aliter, etiam specialiter interpretari capit. nam et
specialiter quaedam pronuntiata generaliter sapiunt. [8] cum deus Israhelitas admonet
disciplinae vel obiurgat, utique ad omnes habet; cum Aegypto et Aethiopiae
exitium comminatur, utique in omnem gentem peccatricem praeiudicat. sic omnis
gens peccatrix Aegyptus et Aethiopia a specie ad genus, quemadmodum etiam omne
spectaculum concilium impiorum a genere ad speciem.
|