IV. [1] ne quis argutari nos putet, ad
principalem auctoritatem convertar ipsius signaculi nostri. cum aquam ingressi
Christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et
pompae et angelis einus ore nostro contestamur. [2] quid erit summum atque praecipuum,
in quo diabolus et pompae et angeli eius censeantur, quam idololatria? ex qua
omnis immundus et nequam spiritus ut ita dixerim, + quia nec diutius de hoc. [3] igitur si ex idololatria universam
spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit
etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro,
quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per
idololatrian. [4] commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in
saeculo adoleverint exinde titulos, quibus nominibus nuncupentur, exinde
apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus
dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur. si quid ex his non ad idolum
pertinuerit, id neque ad idololatrian neque ad nostram eierationem pertinebit.
|