Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De spectaculis

IntraText CT - Text

  • V
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. [1] de originibus quidem ut secretioribus et ignotis penes plures nostrorum altius nec aliunde investigandum fuit quam de instrumentis ethnicalium litterarum. [2extant auctores multi, qui super ista re commentarios ediderunt. ab his ludorum origo sic traditur: Lydos ex Asia transvenas in Etruria consedisse Timaeus refert duce Tyrreno, qui fratri suo cesserat regni contentione. igitur in Etruria inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituunt. inde Romani arcessitos artifices mutuantur, itemque enuntiationem, ut ludii a Lydis vocarentur. [3] sed etsi Varro ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant, tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputat. [4nihil iam de caussa vocabuli, cum rei caussa idololatria sit. nam et cum promiscue ludi Liberalia vocarentur, honorem Liberi patris manifeste sonabant. Libero enim a rusticis primo fiebant ob beneficium quod ei adscribunt demonstrata gratia vini. [5exinde ludi Consualia dicti, qui initio Neptunum honorabant. eundem enim et Consum vocant. dehinc Ecurria ab equis Marti Romulus dixit; quamquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit deo, ut volunt, consilii, eius scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit. [6probum plane consilium et nunc quoque inter ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes deum. facit enim et hoc ad originis maculam, ne bonum existimes quod initium a malo accepit, ab impudentia a violentia ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis. [7] et nunc ara Conso illi in circo demersa est ad primas metas sub terra cum inscriptione eiusmodi: CONSUS CONSILIO MARS DUELLO LARES + COILLO POTENTES. sacrificant apud eam nonis Iuliis sacerdotes publici, XII. Kalend. Septembres flamen Quirinalis et virgines. [8] dehinc idem Romulus Iovi Feretrio ludos instituit in Tarpeio, quos Tarpeios dictos et Capitolinos Piso tradit; post hunc Numa Pompilius Marti et Robigini fecit (nam et robiginis deam finxerunt); dehinc Tullus Hostilius dehinc Ancus Marcius et ceteri. qui quos quem per ordinem et quibus idolis ludos instituerint, positum est apud Suetonium Tranquillum vel a quibus Tranquillus accepit. sed haec satis erunt ad originis de idololatria reatum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License