VII. [1] communis igitur origo ludorum
utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus causis. perinde
apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae
conditricis suae. [2] sed circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc
nomen: pompa praecedens, quorum sit in semetipsa probans de simulacrorum serie,
de imaginum agmine, de curribus, de tensis, de armamaxis, de sedibus, de
coronis, de exuviis. [3] quanta praeterea sacra, quanta sacrificia praecedant,
intercedant, succedant, quot collegia, quot sacerdotia, quot officia moveantur,
sciunt homines illius urbis, in qua daemoniorum conventus consedit. [4] ea si minore cura per provincias pro
minoribus viribus administrantur, tamen omnes ubique circenses illuc deputandi,
unde et petuntur, inde inquinantur, unde sumuntur. nam et rivulus tenuis ex suo
fonte et surculus modicus ex sua fronde qualitatem originis continet. [5] viderit ambitio sive frugalitas eius, quod deum offendit
qualiscumque pompa circi: etsi pauca simulacra circumferat, in uno idololatria
est; etsi unam tensam trahat, Iovis tamen plaustrum est; quaevis idololatria
sordide instructa vel modice locuples et splendida est censu criminis sui.
|