VIII. [1] ut et de locis secundum propositum
exequar, circus Soli principaliter consecratur. cuius aedes in medio spatio et
effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverunt sub tecto consecrandum
quem in aperto habent. [2] qui spectaculum primum a Circa Soli patri suo, ut volunt,
editum affirmant, ab ea et circi appellationem argumentantur. plane venefica
eis utique negotium gessit hoc nomine, quorum sacerdos erat, daemoniis et
angelis scilicet. quot igitur in habitu loci illius idololatrias recognoscis? [3] singula ornamenta circi singula
templa sunt. ova honori Castorum adscribunt qui illos ovo editos credendo de
cygno Iove non erubescunt. delphines Neptuno vomunt, columnae Sessias a
sementationibus, Messias a messibus, Tutulinas a tutela fructuum sustinent; [4] ante eas tres arae trinis deis
parent, Magnis Potentibus Valentibus. eosdem Samothracas existimant. [5] obelisci enormitas, ut Hermateles
affirmat, Soli prostituta. scriptura eius unde eius et census: de Aegypto
superstitio est. frigebat daemonum concilium sine sua Matre Magna; ea itaque
illic praesidet euripo. [6] Consus, ut diximus, apud metas sub
terra delitescit Murcias. eas quoque idolum fecit: Murciam enim deam amoris
volunt, cui in illa parte aedem voverunt. [7] animadverte, Christiane, quot nomina
inmunda possederint circum. aliena est tibi regio, quam tot diaboli spiritus
occupaverunt.
de locis quidem locus est retractandi ad
praeveniendam quorundam interrogationem. [8] quid enim, inquis, si alio in
tempore circum adiero, periclitabor de inquinamento? nulla est praescriptio de
locis. nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine
periculo disciplinae adire servus dei potest urguente causa simplici dumtaxat,
quae non pertineat ad proprium eius loci negotium vel officium. [9] ceterum et plateae et forum et balneae et stabula et ipsae domus
nostrae sine idolis omnino non sunt: totum saeculum satanas et angeli eius
repleverunt. [10] non tamen quod in saeculo sumus, a
deo excidimus, sed si quid de saeculi criminibus attigerimus. proinde si
Capitolium, si Serapeum sacrificator vel adorator intravero, a deo excidam,
quemadmodum circum vel theatrum spectator. loca nos non contaminant per se, sed
quae in locis fiunt, a quibus et ipsa loca contaminari altercati sumus: de
contaminatis contaminamur. [11] propterea autem commemoramus, quibus
eiusmodi loca dicentur ut eorum demonstremus esse quae in iis locis fiunt,
quibus ipsa loca dicantur.
|