Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De spectaculis

IntraText CT - Text

  • XI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI. [1origo istis de ludorum propinquitate est. inde et ipsi sacri vel funebres instituti aut deis nationum aut mortuis fiunt. perinde tituli: Olympia Iovi, quae sunt Romae Capitolina, item Herculi Nemea, Neptuno Isthmia, ceteri mortuorum varii agones. [2] quid ergo mirum, si vel apparatus agonum idololatria conspurcat de coronis profanis, de sacerdotalibus praesidibus, de collegiariis ministris, de ipso postremo boum sanguine? [3] ut de loco suppleam et de loco communi, pro collegio artium Musicarum et Minervalium et Apollinarium, etiam Martialium, per duellum, per tubam in stadio circum aemulantur, quod utique templum est et ipsum eius idoli, cuius sollemnitates agit. [4] sed et gymnicas artes Castorum et Herculum et Mercuriorum disciplinae prodiderunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License